Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum anima cognoscat per numeros

[lec 12 q5] Circa quintam questionem sic proceditur et queritur utrum anima cognoscat per numeros, et ostenditur quod sic: omnis substantia que distincte et secundum ordinem operatur operatur secundum exigentiam rationis distinctionis et ordinationis rerum. Set anima est huiusmodi, ergo operatur secundum exigentiam illius rationis distinctionis et ordinationis rerum. Hec autem ratio numerus est, ergo anima cognoscit secundum exigentiam numerorum. Anima ergo cognoscit per numeros.

Ad oppositum: cognitio intellectiua est per uera rerum principia, set numeri non sunt uera rerum principia, immo quidditates rerum et principia quidditatum sunt uera rerum principia, ergo cognitio intellectiua non sit per numeros.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod Plato posuit animam cognoscere res per numeros. Posuit enim numeros esse principia rerum exemplaria, sicut dictum est. Et quia cognitio intellectiua fit per exemplaria rerum, ideo posuit quod anima cognoscit per numeros cognitione intellectiua et eo modo quo sunt exemplaria cognoscit anima res per illos et secundum uiam istam concedimus rationem que ostendit quod anima cognoscit per numeros.

Ad rationem in contrarium dicendum est quod ad cognitionem anime requiruntur tria: primum est substantia cognoscens, et hec est anima. secundum est illud quo fit cognitio, et hec sunt exemplaria uel species rerum que exultant in anima. Tercium est modus existentie rerum exemplarium in anima et modus secundum quem anima dirigitur in cognitione et operatione rerum per exemplaria et huius modus in anima est numerus uel ratio et proportio numeralis. Cognoscit igitur anima per numeros, non quia sint uera rerum principia set quia dicunt modum existentie exemplarium in anima per que anima cognos cit et ducit directionem anime in cognitione et operatione sua per illa exemplaria.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5