Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum anima sit numerus

[lec 12 q6] Circa sextam questionem sic proceditur et queritur utrum anima sit numerus, et ostenditur quod sic: omnis substantia operans secundum ordinationem et ductionem operatur per illud quod est ratio discretionis et ordinis. Hoc autem est numerus, ergo operatur per numerum. Illud ergo quod est principium regulationis operationis in homine est numerus uel habens naturam numeri in se. Hoc autem est anima, ergo anima uel est numerus uel habet naturam numeri in se.

Secunda ratio hec est: anima habet conformitatem cum omnibus principiis, quia omnes res cognoscit ex principiis. Iterum principia omnium habent naturam principiorum et exemplarium, et in quantum sunt exemplaria habet anima conformitatem cum illis principiis et sunt in anima. Set principia exemplaria uel numeri, ergo anima est numerus per illa uel in se habet naturam numeri.

Ad oppositum: omnis numerus uel omne habens naturam uel intensionem numeri habet partibilitatem. Set anima est simplex et indiuisibilis et impartibilis, cum sit substantia spiritualis, ergo anima nec est numerus nec habet intensionem numeri.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod Plato posuit animam esse numerum, quia posuit similitudines rerum esse in anima et posuit animam habere similitudines et exemplaria rerum per cognitionem, et quia substantia habens exemplaria habet illa sub ratione numeri ut per illa cognoscat distinguat et ordinet, ideo posuit Plato animam habere in se naturam numeri non quia essentia anime esset numerus, set quia per numeros operatur et conformatur cum illis in operando. Numerus autem est duplex: est quidam numerus numeratus et hic dicitur res numerate distincte et discrete. Est autem alius numerus qui est numerus numerans et hic est duplex: unus est numerus numerans quod anima numerat res et hic dicitur esse numerus exemplarium per quem anima dirigitur in suis operationibus; alius est numerus numerans qui distinguit et discernit res in sua operatione, et talis numerus numerans est in ipsa anima et ita anima est numerus numerans operans per numeros quibus numerat res numeratas. Cum autem dicitur anima est numerus numerans, hec est predicatio accidentis. Anima enim operatur secundum regulam exemplarium que sunt in ipsa que habent rationem et intensionem numeri. Et quia denominatur anima a suis operationibus, ideo a numero denominatur ut dicatur numerus numerans. Aristoteles autem improbat hanc opinionem, acsi Plato poneret animam esse numerum, qui est quantitas. Hoc autem non est uerum, quia anima non est numerus nisi per accidens, quia, scilicet ipsa anima est numerus numerans per numeros quibus numerat res numeratas. Hec autem sunt exemplaria. Vnde per naturam illorum dicitur esse numerus, quia per illa operatur diffinite et ordinate, et ideo appellatur numerus per illa, quia per illa numerat res numeratas.

Ad rationem in contrarium dicendum quod in anima sunt duo, scilicet substantia anime, secundum est operatio anime que est cum distinctione et ordinatione. Quantum autem ad substantiam non habet intensionem numeri, quia simplex est et indiuisibilis, et quantum ad hoc improbat Aristoteles. Quantum autem ad operationem suam que est distincta et ordinata habet naturam numeri et intensionem, quia distincte et ordinate non potest operari nisi secundum regulationem et rationem numeralem quam in se habeat. Hec autem est ratio exemplarium, et hec operatio anime est partibilis et diuisibilis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6