Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
[lec 12 q7] Circa septimam questionem et ultimam sic proceditur et queritur utrum anima sit numerus se ipsum mouens, et ostenditur quod sic: omnis substantia que in suis operationibus primo dirigit se et dirigendo se dirigit alia distincte et ordinate secundum exemplaria numeralia in ipsa retenta est habens rationem numeri, que est ratio dirigendi et ratio ordinandi et discernendi, et secundum illam rationem se ipsam mouet in ordinando et dirigendo. Set anima est huiusmodi, ergo anima dirigendo se mouet et ordinando se per exemplaria que habent rationem numeri. Omnis autem talis substantia est numerus se ipsum mouens, ergo et cetera.
Secunda ratio est ista: proprium est substantiarum spiritualium supra se ipsas reflecti et quanto spiritualior est substantia tanto plus reflectitur supra se et in ordine et in operatione. Set anima intellectiua est substantia spiritualis, ergo supra se reflectitur in ordine et in operatione ordinata. Omnis autem talis substantia se ipsam diuidit et ordinat et mouet ad opus, ergo anima se ipsam dirigit et ordinat et mouet ad opus reflectendo supra se. Set anima non dirigit aliquid necque discernit nisi secundum rationum numerorum, ut probatum est, et omnis talis substantia habet naturam numeri se ipsum mouentis, ergo anima habet naturam numeri se ipsum mouentis, ergo anima est numerus se ipsum mouens.
Ad oppositum: omne mobile est partibile, set anima est impartibilis, ergo non est mobilis, ergo non est numerus se ipsum mouens.
Secunda ratio hec est: oportet motorem et mobile distare substantia, ergo si anima mouet se distat a se secundum substantiam. Hoc autem falsum est, ergo anima non mouet se, ergo anima non est numerus se ipsum mouens.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima se ipsam mouet secundum motus ordinatos in cognitione et operatione, qui sunt motus spirituales et non mouet se motu corporali set spirituali. Vnde dirigit se in suis exemplaribus que habent proportiones numerorum et excitat se discrete et ordinate per illa, et ideo dicitur discrete et ordinate se ipsam mouere. Et ita sub ratione numeri se mouet et propter hoc dicitur anima esse numerus se ipsum mouens. Aristoteles autem improbat hanc opinionem acsi Plato poneret animam moueri motu corporali, non ponit autem Plato quod moueatur motu corporali set motu spirituali in directione supra se ipsam. Vnde sicut primum se ipsum cognoscit et diligit et se in suis operationibus regulat et dirigit, ita anima se ipsam cognoscit et diligit et se ipsam in suis operationibus dirigit et regulat, et ista directio dicitur motus proprius anime per quem dirigendo se dicitur mouere se ipsam. Set differt in primo et in anima, quia in primo non differt sua substantia et sua operatio. In anima autem differt. Patet ergo quo modo anima dicatur esse numerus se ipsum mouens quid dirigit se et excitat discrete et ordinate ad suas operationes per exemplaria que sunt in ipsa et ita secundum naturam numeri se dirigit. Hec autem discretio est motus spiritualis et ideo anima dicitur numerus se ipsum mouens motu spirituali. Et concedo rationes hoc probantes.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod motus corporalis debetur substantiis partibilibus et tali non mouetur anima. Motus autem spiritualis debetur substantiis spiritualibus impartibilibus et tali mouetur anima qui motus superius appellatus est excitatio quedam.
Ad secundam rationem dicendum est quod duplex est motus, scilicet corporalis et spiritualis. In motu autem corporali uerum est quod oportet motorem et mobile distare substantia et in tali motu quanto plus distat motor a mobili tanto sufficientius mouet. In motu autem spirituali qui est motus reflectionis substantie supra se in dirigendo se et regulando non est hec distantia motoris a mobili, set quanto minus in tali motu distat motor a mobili tanto magis se cognoscit et dirigit et ordinat et adaptat et excitat ad operationem. Vnde quanto anima magis est sibi presens tanto magis se cognoscit et diligit et dirigit et reflectitur supra se dirigendo se. Hec autem directio et reflectio spiritualis est motus spiritualis quo dicitur anima moueri.
On this page