Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

De opinione Democriti circa quam duo

[lec 12 q8] Deinde queritur de opinione Democriti circa quam duo queruntur: primum est utrum anima habeat naturam ignis sicut ipse posuit, set est utrum sit composita ex athomis ignis natura habentibus rotunde figure, sicut posuit Democritus et de illis perfectius detractum est superius.

1

[lec 12 q8.1] Circa primum sic proceditur et queritur utrum anima habeat naturam ignis et ostenditur quod sic: omnis substantia que est principium uite et operationum in corpore et sensus per sui influentiam est influens illud sine quo non est operatio rei uiuentus nec sensus, set frigidum non permiscet se operationem nature, immo calidum. Vidit Aristoteles quod nichil est sentire sine calore, unde calor est illud sine quo non est sensus. Similiter mediante calore influit anima uitam et non mediante frigido. Ergo anima influit calorem tanquam illud sine quo non est uita et sensus, set omnis talis substantia habet naturam ignis uel est similis igni. Ergo anima habet naturam ignis uel similis igni.

Secunda ratio hec est: substantiarum quedam sunt spirituales quedam corporales. Substantie autem spirituales influunt super alias substantias spirituales et influunt super corporales, et similiter corporales magis habentes de specie influunt super alias corporales minus de specie habentes. Substantie autem spirituales influunt cognitionem et excitationem ad operationem cum autem influunt spirituales supra spirituales quantum ad cognitionem tunc influunt lucem spiritualem, quia lux manifestat res et omnia in luce clarescuunt, et ideo intellectus agens dicuntur esse lux ut lux. Cum autem influunt super eas quantum ad excitationem operationis, idem dicuntur influere super eas calorem spiritualem. Calor enim eas ad opus excitat. Item appetitus operationis dicitur esse ardor uel calor. Vnde Aristoteles, quod dicens descendit inter apostolos* sensui specie ignis lucentis et ardentis lucentis ut cos excitaret ad cognitionem sub specie ignis ardentis propter excitationem ad operationem. Similiter autem sicut una substantia spiritualis influit super aliam spiritualem, ita substantia spiritualis influit supra corporalem et quantum ad cognitionem, et sic influit in lucem et quantum ad operationem et sic influit calorem uel ardorem.

Similiter una substantia corporalis influit super aliam substantiam corporalem sicut corpora superiora influunt super corpora inferiora et influunt duo super ea: unum a parte manifestationis eorum et propter manifestationem eorum, et hoc modo influunt lucem super ea que lux res manifestat et detegit. Influunt etiam quantum ad excitationem operationis et hec est calor et ita illuminant inferiora. Influunt etiam calorem ex hiis, ergo habetur quod omnis substantia spiritualis influens super aliam uel corporalem uel spiritualem influit super eam lucem uel calorem spiritualem. Ergo anima cum sit substantia spiritualis influit hec duo supra corpus. Set omne quod recipitur in aliquo secundum passiuitatem recipientis. Set corpus quod recipit corporalitatis naturam, ergo calor ille habet naturam corporalem et spiritualem ita quod habet corporalem a parte corporis et spiritualem a parte anime. Anima ergo influit calorem spiritualem qui in corpore fit corporalis per quam uiuificat corpus et ad motum dirigit ipsum et ad operationem. Huiusmodi autem calor est uiuificatus. Set omnis substantia influens calorem est habens naturam ignis uel similis cum igne nature uel proportionaliter non proportionaliter, ergo uere sicut ergo in maior modo corpora superiora influunt uitam quia dicuntur esse plena uite et influunt habent mediante luce et calore, ita anima in minori modo influit uitam et sensum mediante calore et luce. Omnis autem substantia influens calorem cum luce habet naturam ignis, quia hec est natura ignis quia lucet et calefacit. Ergo anima habet naturam ignis.

Ad oppositum est hec ratio: nulla substantia que est principium uite et conseruationis animalis habet naturam illius quod facit ad consumptionem et destructionem animalis. Set, sicut habetur in libro De animalibus, calor ignis non facit ad generationem animalium, set ad consumptionem. Calor autem celestis et uitalis faciunt ad generationem, ergo si anima esset ignis uel haberet naturam ignis nichil faceret ad generationem, ergo si anima esset ignis uel haberet naturam ignis nichil faceret ad conseruationem hominis set ad eius destructionem. Hoc autem falsum est: anima non est ignis nec habet naturam ignis. Ad hoc dicimus secundum ueritatem et secundum Aristoteles quod non est uerum quod anima habeat naturam ignis ignis causa autem propter quid anima non habet naturam ignis, et propter quid philosophi posuerunt animam habere naturam ignis superius detracta est.

Ad primam rationem in contrarium dicendum quod principium uite duplex est et sensus: unum est quod dat uitam et sensum, et hoc modo anima est principium uite et sensus. Aliud est quod est sicut dispositio metaphisica et instrumentum mediante quo corpus recipit uitam et sensum, et hoc modo calor est principium sensus et uite, set non sicut influens set sicut disponens a parte corporis ad receptionem uite et sensus, et propter hoc ab anima non influitur, set mediante ipso operatur anime uitam et sensum in corpore. Per calorem enim uita conseruatur et per ipsum organa ad operationem excitantur, unde quia in sompno retrahitur calor ab organis exterioribus ad partes intra, propter hoc uirtutes anime tunc non operatuntur per organa exteriora set remanent illa corpora in moralia et operantur per partes interiores mediante calores ex parte corporalis.

Ad secundam rationem in contrarium dicendum quod necesse est quod proportio anime a corpus sit mediante influentia caloris uiuifici, qui calor est principium uite et non mediante influentia caloris ignis, et ita non habet anima naturam ignis et de primo calore bene concludit ratio et de illo probat et non de alio.

2

[lec 12 q8.2] Circa secundum principale queruntur sex: primum [lec 12 q8.2.1] est utrum athomi sint principia rerum [lec 12 q8.2.2]secundum est utrum sint compositi ex materia et forma aut particule principia rerum. Tercium [lec 12 q8.2.3] est a quibus elementis resolubilia sint. Quartum [lec 12 q8.2.4] est utrum ex utrum extendantur in infinitum. Quintum [lec 12 q8.2.5] est utrum anima sit ex illis. Sextum [lec 12 q8.2.6] est propter quam causam posuerunt philosophi animam esse ex athomis.

[lec 12 q8.2.1] Circa primum sic proceditur et queritur utrum athomi sint principia rerum, et ostenditur quod sic: corpora aut fuerit ex aliquo aut ex nichilo. Non ex nichilo quia sicut ponunt philosophi ex nichilo nichil fit in natura, fuerit ergo ex aliquo, ergo fuerit ex aliquo in genere corporum, quia ex non corporis non fit corpus. Illud autem ex quo fit res est ultimum in re. Vltima autem est indiuisibile in genere corpus. Item corpora resoluuntur aut in nichilum. Cedunt autem in aliquid si in nichilum, ergo ex nichilo fierent quod est inconueniens si in aliquid, scilicet in partes suas, ille partes aut sunt resolubiles aut non. Si non, tunc erunt athomi et ex illis fierent corpora. Si sic aut cadent in aliquid aut in nichilum. Si in nichilum est inconueniens ut prius, si in aliquid, aut in partes resolubiles aut non. Et sic eadem destructio que prius usque deueniamus ad indiuisibilia et sit status ad indiuisibilia. Huiusmodi autem sunt athomi, ergo ad athomos stat resolutio eorum set ex eisdem sunt corpora ad que stat sua resolutio, ergo corpora sunt ex athomis, principia ergo corporum sunt athomi.

Ad oppositum est hec ratio: omne sensibile per naturam quatuor qualitatum habet naturam corporis compositi, set athomi sunt huiusmodi, sicut probant philosophi, ergo habent naturam corporum compositorum, ergo sunt compositi ex materia et forma, ergo fiunt ex alio quod est principium ipsorum ad quod resoluuntur et alio illud perficiente. Haec autem sunt materia et forma, ergo athomi sunt ex materia et forma et non alia ex athomis.

Ad hoc dicendum est quod athomi secundum ueritatem non sunt principia corporum, immo sunt compositi ex materia et forma.

Ad rationem in contrarium dicendum quod corpora duobus modis possunt resolui: uno modo diuisione continui et resolutione, et hoc modo non stat eorum diuisio per se, quia sunt eiusdem nature in partibus et toto, immo prius ad naturale quam staret eorum diuisio, et sic non stat ad athomos, quia sic non habet athomos partes indiuisibiles, set diuiditur sic in supra diuisibilia. Alio modo resoluuntur corpora resolutione substantie et diuisione cum corpora substantie sint et sic eorum resolutio stat ad principia substantie, que sunt materia et forma, et forma in illa resolutione corrumptur. Materia autem stat, qua sicut uult Aristoteles in primo Phisicorum, materia est ex quia fit res et si coartatur in hac ultimum cum ergo fiant corpora ex materia resoluuntur in materiam. Set duplex est forma corporum: quodam primum, et hoc modo a primo facta sunt cum suis principiis, et quiddam secundum et sic facta sunt ex suis principiis que sunt materia et forma, et ita patet quod corpora non sunt ex athomis nec in ea resoluuntur.

[lec 12 q8.2.2] Circa secundum sic proceditur et queritur utrum athomi compositi sint ex materia et forma, et ostenditur quod sic: omne sensibile est sensibile per materiam et per conditionem materiales. Set athomi sunt sensibiles, ergo per suam materiam, ergo habent materiam. Set non est materia a conditionibus materialibus sine forma.

Ad oppositum est hec ratio: nichil est minimum in genere corporum compositorum secundum diuisionem. Corpora enim naturalia ex materia et forma sunt similia in partibus et toto, quia sunt continua et diuidunt partes sicut totum, et ideo nichil quod est in corpore potest esse minimum, set atomi minimi sunt, sicut ponunt philosophi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8

1

2