Text List

Praeambulum

Praeambulum

Anaxagoras autem uidetur quidem alterum dicere animam et intellectum sicut diximus prius et cetera, prosequitur Philosophus secundum ordinem superius memoratum opiniones philosophorum et in lectione presenti prosequitur quinque opiniones secundum quas diuiditur lectio presens in quinque partes, in quarum prima recitat opinionem Anaxagore, in secunda recitat opinionem ytalis, in tercia recitat opinionem Dyogenis, in quarta recitat opinionem Eracliti, in quinta recitat opinionem Almeonitis.

Hec autem est diuisio huius partis.

Circa opinionem Anaxagore tria facit Philosophus: primum est quod posuit intellectum et animam idem esse, sicut superius determinatum est. Secundum est quod quamuis ponat intellectum idem esse cum anima tamen non ponit intellectum nobiliorem et ponit ipsum esse principium omnium que sunt asserens ipsum esse simplicem et impermixtum et purum, et dicit simplex, quia omni caret compositione per se et per accidens. Impermixtus, quia est omnino abstractus; purus, quia a rei materiali fecis cum mixtione uel contrarietatis passiuis, et hunc intellectum posuit Anaxagoras omnia mouere, disponere et ordinare ponens ipsum principium ordinationis rerum mundanarum. Hunc autem intellectum solum Deum credidit, cuius nomen est excelsum super omnia benedictum, et hoc tangit cum dicit et cetera, utitur autem utriusque sicut una natura et cetera. Tercium autem est quod tangit circa predictam opinionem quod Anaxagoras attribuit intellectui predicto cognitionem et motum, asserens ipsum omnia mouere.

Videtur autem ytalis ex quibus reminiscuntur et cetera. Post opinionem Anaxagore ordinat Philosophus opinionem ytalis qui attribuit motum anime et concordat cum Anaxagora in duobus: in uno, quia ponit animam et intellectum esse idem et in alio, quia ponit omnium intellectum mouere. Errauit autem, quia posuit intellectum coniunctum omnibus et intellexit de intellectu creato. Dicit igitur quod uidetur ytalis sine mellitius dicere per ea que prius sunt rememorata quod anima et intellectus mouet omnia et si adamas ferrum attrahat, hec atractio est per uirtutem anime et intellectus.

Dyogenes autem sicut el alteri quidem aerem et cetera. In hac parte tangit Philosophus opinionem Dyogenis ponentis animam esse aerem subtilissimum et primo tangit opinionem eius dicens quod Dyogenes et multi alii sequentes ipsum posuerunt animam esse aerem subtilissimum, qui est principium omnium corporum, secundo cum dicit, propter hoc cognoscere quod est mouere et cetera, tangit rationem sue opinionis dicens quod anima propter naturam aeris cognoscere et mouere, set dicitur differenter, quia secundum quod aer est omnium aliorum principium, anima per ipsius naturam cognoscit cum res cognoscantur per principia secundum quod aer est subtilissimus et semper in motu existens continuo anima per ipsius naturam est motiuum. Ratio autem sic formatur: omne illud quod est maxime cognoscitium et motiuum est ex eo quod est principium rerum per quod res cognoscuntur et quod est subtilissimum, quod maxime est causa motus. Set anima est huiusmodi, et aer est tale principium, ergo anima est ex aere.

Eraclitus autem principium esse dicit uaporem et cetera, in hac distinctione recitat Philosophus opinionem Eracliti ponentis animam esse ex uapore et primo tangit eius opinionem dicens quod Eraclitus opinabatur animam esse ex uapore, et primo tangit eius opinionem dicens quod Eraclitus opinabatur animam esse ex uapore subtilissimo et incorporalissimo, qui semper in continuo fluxu existit ex quo uniuersa corpora dixit esse constituta. Secundo cum dicit, que uero mouentur mobili cognosci et cetera, tangit rationem sue opinionis. Dicebat igitur Eraclitus quod omnia que sunt in motu continuo per mobile per quod habent continuum motum cognoscuntur, set omnes res sicut ipse credidit et multi alii sunt in motu continuo, ergo per mobile predictum cognoscuntur. Vapor autem est huiusmodi, ergo res per uaporem cognoscuntur, sicut per suum principium, set ex illo est anima per quod res cognoscuntur, cum sit constituta ex principiis per que res . Ergo anima est ex uapore, et iterum formatur ex dictis Eracliti talis ratio: omne maxime motiuum et maxime cognoscitiuum est ex eo quod est causa continui motus et causa cognitionis omnium mobilium. Set anima est huiusmodi, et uapor est huiusmodi principium, ergo anima maxime est ex uapore.

Similiter autem et hiis Almeon de anima opinari uisus est et cetera, hic tangit opinionem Almeontis ponentis animam esse inmortalem propter continuationem sui motus, asserens illud esse perpetuum quod semper et continue mouetur. Primo igitur recitat opinionem eius dicens quod Almeon opinatur, sicut et alii, in hoc quod posuit animam diffiniri per motum et dixit ipsam esse inmortalem. Deinde tangit causam sue opinionis dicens quod dixit ipsam esse immortalem, quia comparari uidit inmortalibus et hec inmortalitas inest ipsi anime propterea quod sempre mouetur, unde ei inest immortalitas sicut illis que semper mouentur propter motum continuum. Res enim diuine in continuo et sempiterno sunt motu, sicut sol et stelle et uniuersaliter celum et elementum et partes eius. Vidit enim Almeon quod celum elementum, quia est in continuo motu et partes eius habent perpetuitatem propter continuationem sui motus, eodem modo credit animam esse inmortalem propter continuationem sui motus. Est igitur sua ratio talis: omne quod est in motu continuo est perpetuum et inmortale. Set anima est huiusmodi, ergo est perpetua et inmortalis.

Magis autem grossiores et aquam quidem contulerunt sicut Ypus et cetera. In hac ultima parte recitat opinionem Ypi et sequentium ipsum et omnium aliorum ponentium animam habere naturam humoris et per humorem habere naturam aque, et dum dicitur ista pars in partes tres, in quarum prima recitat opinionem Ypi et sequentium eius que asserit animam habere naturam humoris sanguinis supermatici, qui est principium generationis. In secunda, scilicet in hac, alii autem sanguinem quemadmodum netias et cetera, tangit opinionem ponentium animam constare ex natura sanguinis, qui est principium et fundamentum uite et sensus. In tercia, scilicet in hac, omnia enim elementa iudicem acceperunt preter terram, quia a diuersis opinionibus philosophorum posita est anima habere elementorum diuersorum naturam. Quidam enim posuerunt ipsam habere naturam ignis, quidam aeris, quidam aque, ne uertatur in dubium quare non tangitur opinio ponens ipsam habere naturam terre ostendit quod nullus Philosophus iudicauit animam participare naturam terre propter grossitudinem terre et subtilitatem anime.

Hec est diuisio huius partis.

Circa primam partem procedit Philosophus hoc modo: primo tangit opinionem Ypi et aliorum similiter opinantium dicens quod philosophi grossiori modo procedentes in suis opinionibus dixerunt animam habere naturam aque, sicut posuit Ypus et multi alii. Secundo autem tangit rationem opinionis ipsorum cum dicit, suadere enim uidetur ex genitura et cetera, hec est ratio talis: omne quod est generatum existens principium generationis in uiuentibus generatis est ex illo quod est principium generationis omnium uiuentium. Set anima est huiusmodi, ergo est ex tali principio. Tale autem principium est humiditas spermatica. Set talis humiditas habet naturam aque, quia aqua est omni um corporum grossorum humidissima, ergo anima habet naturam aque. Tercio tangit modum secundum quem Ypus reprehendit alios, dicentes animam habere naturam sanguinis cum dicit, et namque arguit sanguinem animam esse et cetera. Ypus enim arguebat alios ponentes animam habere naturam singuinis, dicens ex illo non constat anima ex quo non est genitura, set ex sanguine non est genitura, ergo ex sanguine non est anima. Ponebat enim perma non habere naturam humiditatis sanguinee set aquose.

Consequenter agreditur opinionem ponentium animam habere naturam sanguinis dicens quod alii philosophi posuerunt animam esse sanguinem, sicut posuit Cretias et sequaces ipsius, et ratio opinionis ipsorum fuit talis: ex illius natura est anima per quod est sensus et uita, set sanguis est huiusmodi ex natura sanguinis est anima. Vita enim stat per calidum et humidum. Huius autem nature et complectionis est sanguis, et ideo cum priuato sanguine priuetur uita posuerunt sanguinem uite et sensus, et ideo posuerunt animam habere naturam sanguinis. Rationem autem hanc tangit cum dicit, ipsum sentire anime magis proprium opinantes et cetera, rationabilior autem fuit hec positio eo quod sanguis in quo stat sensus et uita dicit esse animam et magis est proprium ponere animam hoc quam aquam propter naturam generationis. Consequenter aggreditur partem terciam dicens quod tacta est positio ponentium animam ignem et ponentium eam aerem et ponentium eam aquam. Non tangitur autem opinio ponentium ipsam esse terram eo quod nulli philosophorum indicauerunt animam habere naturam terre nisi illi soli qui posuerunt ipsam esse uniersaliter ex omnibus quatuor elementis uel ex aliis omnibus principiis rerum propter similitudinem quam habet cum omnibus in cognoscendo. Isti enim per consequens posuerunt ipsam habere naturam terre. Causa autem propter quam non posuerunt ipsam habere naturam terre est groscities terre que multum habet de materia et parum de specie et subtilitas anime. Et sic terminatur expositio huius partis.

Questiones. Circa partem istam queruntur quatuor questiones. Prima [lec 13 q1] est utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, scit omnia in omnibus sicut multi decepti crediderunt. Secunda [lec 13 q2] est utrum anima moueat omnia sicut posuit italis. Tercia [lec 13 q3] est utrum adamas attrahat ferrum per uirtutem anime. Quarta [lec 13 q4] est que sit hec uirtus atractiua.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum