Quaestio 1
Quaestio 1
[lec1 q1] Circa primam questionem ostenditur primo quod anima sit per quatuor rationes, quarum prima hec est: omnis substantia a qua eliciuntur operationes in corporibus supra quas non habent forme corporales naturales potentiam existens in corporibus est aliud in corporibus preter formas naturales corporales. Set in rebus animatis sunt predicte operationes, ergo in eis est aliqua substantia, substantia a qua ille operationes eliciuntur. Maior patet, quia omnis actio a substantia producitur. Minor patet quia in rebus animatis inuenimus augmentum et nutrimentum generationem et omnes tales operationes que ad tantam pertinent cognitionem supra quas non se extendunt forme corporales. Ergo aliqua substantia est in rebus animatis que illas operationes producit. Hec autem non est natura corporalis, quia huiusmodi operationes non eliciuntur secundum exigentiam nature corporalis, ergo est aliqua substantia, alia in illis que eas producit. Hec autem est illa quam uocamus animam, ergo necesse est animam ponere in rerum natura.
Secunda ratio est: ista corpora mixta componuntur ex contrariis, et ideo nata sunt dissolui propter repugnantiam contrariorum. Quodlibet enim contrarium nititur unice re supra relicuum- Set corporum quedam forti coagulatione compacta sunt, sicut uult Auicenna, et huiusmodi sunt lapides et huiusmodi indissolubiliter constant. Alia autem debili coagulatione compacta sunt, sicut homines et bruta et plante, et breuiter sicut sunt corpora animata et talia uelociter, nata sunt dissolui uelociter. Ergo si conseruentur, necesse est quod habeant aliquod regens et dirigens ipsa et tenens elementa ne repugnantia eorum corrumpat illa corpora. Si autem non est natura, quia natura non potest conseruare illa nisi per nimium temporis, sicut patet de glacie, non enim glacies conseruatur longo tempore, quia non habet aliud conseruans nisi naturam, ergo aliqua uirtus alicuius substantie in corporibus animatis est super naturam. Hec autem non est substantia corporalis, quia talis non potest supra naturam immo est spiritualis quam uocamus animam. Ergo anima habet esse in rerum natura. Et hoc declaratur in hunc modum, quia corpora que uocamus animata dum habent proprias operationes et uitam conseruantur, cum ante ipsa sunt mortua uidemus ea dissolui et quanto nobilius est tanto citius dissoluitur et tamen formam retinet naturalem et uirtutem naturalem quam ab elementis habuit, ergo preter uirtutem naturalem et ponere substantiam que per sui presentiam corpus in suo decoret, conseruet et per cuius absentiam corpus ad dissolutionem tendit. Hoc autem est anima de qua dicitur in fine primi De anima, quod recedente anima a corpore expirat corpus et marcessit. Ergo in rerum natura necesse est ponere substantiam que est anima.
Tercia ratio hec est: sicut dicit Auicenna, omnis motor qui est ad oppositos situs est a motore qui cum mouet ad unum habet ymaginationem alterius. Set corpora quedam mouentur ad oppositos situs, sicut animalia, ergo motus animalium est a motore predicto. Set motor predictus est motor uoluntarius et qui cognoscit contraria, quia uoluntates ad opposita sunt. Ergo a tali motore mouentur animalia, scilicet a motore uoluntario habente ymaginationem ad diuersa. Hec enim est anima sensitiua et intellectiua que mouent per cognitionem, ergo necesse est animam ponere in natura, et hec ratio non probat nisi de anima sensitiua et intellectiua, set hiis existentibus necesse est uegetabilem animam precedere.
Quarta ratio hec est: substantiarum quedam sunt corporales, quedam spirituales. Corporalibus autem substantiis non debetur cognitio, quia dependent a materia, et ideo alligantur materie, et propter hoc in ipsis non recipiuntur res secundum intensionem et denudationem, set secundum esse materiale, et quia res cognoscuntur per suam intensionem et speciem, propter hoc illis substantiis no debetur cognitio. Spiritualibus autem substantiis debetur cognitio. In ipsis enim consistit representatio rerum secundum species earum et intensiones abstractas, quod enim recipitur in alio, recipitur per modum recipientis et non recepti, et ideo in substantiis corporalibus recipiuntur corporaliter et non spiritualiter, et in spiritualibus spiritualiter, et ita multo magis substantie spirituales recipiunt res spiritualiter et ideo cognoscunt res. Set in quibusdam rebus uidemus cognitionem, ergo non habent eam a formis corporalibus, ergo habent eam a substantiis spiritualibus eis coniunctis, ergo in quibusdam rebus sunt substantie spirituales que sunt principia cognitionis in ipsis. Item duplex est cognitio: quedam est cognitio rerum corporalium solum, quedam autem est cognitio rerum corporalium et spiritualium. Cognitio autem rerum corporalium solum debetur substantie spirituali operanti per corpus et coartate ad organum secundum cuius exigentiam et proportionem ad obiectum operatur uirtus, sicut uirtus uisiua coartatur ad uisibile secundum exitentiam occuli. Ergo necesse est esse uirtutem que cognoscat res corporales secundum hunc modum. Hec autem est substantia spiritualis quam uocamus animam sensibilem. Item alia est substantia spiritualis que cognoscit res spirituales et res corporales et hec non coartatur secundum exigentiam organi, quia sic non cognosceret omnia. Virtus ergo ista et substantia cuius est non coartata per naturam organi ad omnia se extendit et hec est in omnibus. Hec autem substantia est spiritualis quam appellamus animam intellectiuam. Necesse est igitur ponere animam in rerum natura, et hec similiter ratio non procedit nisi de sensitiua et de intellectiua, set ante cognoscitiuas operationes precedit uita et operationes concomitantes ipsam que a uegetabili procedunt, ergo necesse est ipsam in corporibus precedentem.
Ad oppositam partem sophistice rationes inducuntur, quarum prima talis est: uidemus corpora grauia et leuia moueri ad situm per uirtutem suam intrinsecam tanquam per uirtutem et dispositionem localem tanquam per principium extra, et omnia corpora uidemus regulata per naturam corporalem. Ergo non egent corpora aliquo regulante nisi natura que est de constitutione ipsorum, ergo non egent anima mouente et regulante ipsa, ergo anima nichil est in rerum natura cum non sit propter corpora mouenda et regulanda.
Secunda ratio hec est: uidemus corpora seruari per uirtutem nature sicut metalla et lapides et omnia mixta que per elementorum colligationem conseruantur in esse. Corpora ergo naturalia non egent anima conseruante et regulante et mouenter ipsa, ergo anima nichil est in natura cum non debeat in natura nisi propter corpora mouenda et conseruanda.
Ad primam autem rationem in contrarium dicendum est quod illa ratio deficit in duobus, quia mobile quod est graue uel leue quod mouetur a forma corporali mouetur insufficienter et a principio extrinseco. Item mouetur ad differentiam positionis determinatam. Set corpus animatum mouetur sufficienter et a principio sufficienti intrinseco et ad diuersas positionis differentias. Et ita necesse fuit in ipso ponere alium motorem quam naturam, qui motor est perfectissimus inter alios motores et cui corpus perfectissimum attribuitur a creatore qui per fecte et ordinate omnia produxit, et ita necesse fuit animam ese in rerum natura propter motum sufficientem quem uidemus in aliquibus corporibus qui est ab anima.
Ad secundam rationem dicendum est quod quedam corpora sunt forti coagulatione coagulata et hec sunt metalla et lapides et pura mixta, et hec per nexum elementorum conseruantur solum, sicut dicit Auicenna. Alia autem sunt debili coagulatione coagulata, sicut uiuentia, et ideo sunt debilia et ideo per nexum elementorum non conseruantur, set per aliud principium. Hoc autem est animam que per sui presentiam ipsa conseruat, et ita necesse est anima esse in natura sine qua aliqua corpora non conseruarentur.
On this page