Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Quaestio 2
Utrum anima sit substantia an accidens[lec1 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum anima sit substantia an accidens. Et ostenditur quod sit substantia per tres rationes, quarum prima hec est: cuiuslibet potentie in aliquo genere respondet actus in genere illo, et loquimur de potentia essentiali et actu. Set corpus est perfectibile potentia in genere substantie, ergo ei respondet actus in genere substantie. Set actus ille et perfectio est anima que perficit et complet corpus in genere substantie et in genere uiuentium et animatorum, ergo anima est in genere substantie. Item per hoc habemus quod sit perfectio eius in genere nature. Item principia secundum rationem que sunt ordinabilia in genere fundantur in principiis nature. Set differentia corporum animatorum est animatum. Differentia corporum sensibilium sensibile, differentia corporum intellectibilium intelligibile uel rationale. Hee autem differentie que sunt principia secundum rationem in anima radicantur, ergo cum iste differentie sint in genere substantie, necesse est animam esse in genere substantie.
Secunda ratio hec est: omne quod est principium operationis sufficientis et diuerse secundum speciem per diuersitatem suarum uirtutum in aliquo subiecto est habens naturam substantie et non accidentis, et hoc patet. Nullum enim accidens sufficienter operatur nec est principium sufficientis operationis, et iterum accidens non habet distinctionem potentiarum nec uirtutum de se, set ex parte materie ut calidum non habet diuersitatem a sua natura secundum speciem nec uirtute nec alio modo nisi per naturam in qua est uel agit. Set anima est huiusmodi, ergo anima est in genere substantie et non accidentis.
Tercia ratio hec est: omne quod est principium generationis sicut regulans et primum mouens et imponens necessitatem motui et generationi et cuilibet operationi est in aliquo subiecto habens naturam substantie. Hoc enim scribitur in secundo De generatione, scilicet quod forme substantiales agunt sicut primi mouentes. Accidentales autem sicut instrumenta. Non enim est status ad illas nec regulant materiam, quia si sic esset ignis generaret calidum solum et non ignem, quia secundum necessitatem fomarum regulantium procedunt dispositiones. Set anima secundum omnem sui differentiam est huiusmodi, ergo anima est in genere substantie et non accidentis.
Quarta ratio hec est: omnis forma que per sui existentiam in perfectibili dat esse perfectibili et operationi speciei conuenientem et per sui recessum oppositi inducit, scilicet aufert esse hoc reliquendo materie operationem conuenientem, est forma que est substantia. Anima autem est huiusmodi, ergo anima est forma que est substantia. Maior patet cum omne specificum et omnis operatio que est a parte esse specifici sit a forma substantiali. Minor patet in fine primi de anima, quia egrediente anima a corpore exspirat corpus et marcesit. Et iterum in secundo habetur recedente uisu ab oculo iam non est oculus set autem equiuoce, et hoc dicit Aristoteles in quarto Metheorum.
Ad oppositum, inducuntur rationes sophistice: denominationes substantiarum fiunt ab accidentibus, sicut uult Aristoteles, set a differentiis anime fiunt denominationes subiecti corporis. Ergo anima est accidens et non substantia.
Secunda ratio est hec: in rebus naturalibus fiunt operationes per formas accidentales. Ignis enim agit per calorem, ergo illud quod est principium operationis et quod per operationem diffinitur habet naturam accidentis. Set anima est huiusmodi, sicut posuerunt omnes philosophi qui diffiniuerunt eam per motum et operationem. Ergo anima est in genere accidentium et non in genere substantie.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima continetur in genere substantie. Est enim substantia spiritualis que corpus perficit et conseruat et mouet et dirigit. Et concedende sunt rationes ad hanc partem inducte.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod in anima sunt duo, scilicet essentia et operatio. A parte autem essentie non denominat subiectum corpus animatum set a parte operationis. Dicit enim Ysidorus et Auicenna quod anima nomen est officii et non essentie, et sic per essentiam non est accidens.
On this page