Quaestio 3
Quaestio 3
[lec1 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur de predictam diuisione substantia et circa ipsam quatuor inquiruntur: primum est utrum in qualibet substantia creata completa sit ponere compositionem ex materia et forma. Et ostenditur quod sic: omnis substantia completa sustinens dispositiones et influentias differentes ab ea per essentiam habet aliquod possibile quod est sustentamentum illarum dispositionum et quod est proportionale eis, ut si dispositiones corporales, et sustentamentum corporale eorum, et si spirituales, et sustentamentum spirituale. Set omnis substantia creata est huiusmodi, ergo omnis substantia creata habet predictum sustentamentum. Illud autem sustentamentum est natura materie, ergo in quolibet creato est natura materie. Set non est res completa sine forma nec materia sine forma, ergo in qualibet substantia creata est materia et forma. Item in quocumque est ratio agendi in eodem est principium a quo elicitur actio. Illud autem principium est forma, ergo in qualibet substantia creata est materia et forma, sicut uisum est.
Secunda ratio hec est: omne illud in quod differt sua actio a sua substantia habet aliquid quo agit et aliquid quod non agit. Set in omni substantia creata differt sua actio et sua substantia, quia in solo primo non differt. Ergo omnis substantia creata habet aliquid quo agit et aliquid quo non agit. Illud autem quo fit actio est forma, illud uero quo non fit actio est materia, ergo in qualibet substantia creata est compositio ex materia et forma.
Ad oppositum, sicut habetur in libro De causis, intelligentia est substantia que non diuiditur, set nulla talis substantia est composita. Ergo intelligentia non est composita ex materia et forma set intelligentia est substantia creata, ergo non omnis substantia creata est composita ex materia et forma.
Secunda autem queritur utrum materia in omnibus substantiis creatis sit eadem secundum ueram idenptitatem essentie aut secundum intensionem solum. Et ostenditur quod secundum idemptitatem ueram essentie sit eadem quecumque participant naturam entis essentialiter per prius et posterius communicant in aliquo principio entis per prius et posterius, cum igitur intelligentie et corpora participent naturam entis essentialiter per prius et per posterius, intelligentie et corpora communicabunt in aliquo principio entis essentialiter per prius et posterius, cum ergo principia entis sint materia et forma omnia creata communicabunt in materia uel in forma. Set non communicant in forma cum per eam sint diuersa, ergo communicant essentialiter in materia, ergo omnium creatorum eadem est materia per essentiam, et hec ratio solum ostentit quod materia sit eadem per essentiam in omnibus causatis.
Ad oppositum: idemptitas enim per essentiam que est secundum naturam ponit idemptitatem in rebus secundum naturam et operationem et uirtutem, sicut ponimus quod aqua est eadem per essentiam in qualibet parte sua. Et quia sic est ponitur in ipsa eadem natura in qualibet parte sua, et quia sic est ponitur in ipsa eadem natura in qualibet parte sua, iterum, quia eadem est materia corporum inferiorum per essentiam, ponitur in eis idemptitas nature in uirtute et operatione secundum quam illa materia habilis est ad omnes formas corporum. Set in substantiis omnibus creatis corporeis et incorporeis non est eadem natura principiorum nec uirtus eadem, ergo idemptitas principiorum in eis non est idemptitas nature, set est illa idemptitas sola proportione et intensione.
Secunda ratio hec est: quecumque communicant in materia et differunt in specie agunt et patiuntur ad inuicem. Hec autem communicantia est solum communicantia in essentia nature prout essentiam naturam aliqua nominat et non est hec communicatio in forma nec in dispositionibus materie. Ergo si esset communicatio omnium substantiarum in materia secundum naturam esset actio et passio in omnibus substantiis ad inuicem et contrarietas. Hoc autem est impossibile, ergo idemptitas omnium substantiarum in materia est idemptitas in natura per essentiam et naturam, set per solam proportionem et intensionem. De forma autem nulla est dubitatio cum res omnes differant per essentiam a parte forme et ita non communicant formam per idemptitatem essentie et nature set per idemptitatem proportionis et intensionis solum.
Solutio. Ad quod dicendum est quod materia et forma in omnibus causatis essentie idemptitatem non obtinent, set in sola proportionis intensione communicant. Unde dicendum est quod principia substantie que sunt materia et forma existentia in omni substantia per indifferentiam non habent idemptitatem secundum naturam nec secundum naturalem essentiam, set secundum intensionem et proportionem solam. Unde eo modo quo communicant omnes substantie in genere substantie eo modo communicant in principiis substantie communicant autem omnes substantie in genere substantie communitate intensionis solum et eodem modo in principiis communicant eius communitate intensionis solum et non communitate nature, ad cuius rei euidentiam notandum quod communitas et idemptitas essentie est quatuor modis: quedam est communitas essentie que est communitas proportionis et intensionis qua multa communicant in eodem genere, et hoc modo omnes substantie communicant substantiam que est genus et habent idemptitatem in substantia et in principiis substantie que sunt materia et forma, et hoc modo est eadem materia per essentiam in omnibus et hoc modo posuit similiter auctor Fontis uite unam esse primam formam, et similiter Auicenna. Hac autem idemptitatem non est considerare in naturalibus. Secundo modo dicitur idemptitas essentie que est a parte modi accipiendi et cognoscendi secundum quod dicitur omnia sunt in eodem nunc secundum modum accipiendi et cognoscendi et sic item substantie principia sunt eadem in omnibus per essentiam, et hec idemptitas non est uera idemptitas nature. Tercio modo dicitur idemptitas essentie idemptitas nature secundum quam dicimus quod omnis a qua est eadem per essentiam cum alia, quia sunt eiusdem nature et hoc modo non communicant omnes substantie create substantie principia, et hoc modo non communicant omnes substantie create principia, set hoc modo habent elementa eandem materiam per essentiam, quia materia elementorum est eiusdem nature et uniformis et non differt nisi in formis et dispositionibus. Set sic omnium substantiarum non est eadem materia per essentiam nec forma. Quarto modo dicitur idemptitas essentie prout essentia est natura fixa et determinata et non solum intensio, sicut ponimus aquam determinatam uel hominem determinatum naturam fixam. Et hoc modo non communicant per essentiam omnes substantie principia substantie, set item notandum est quod idemptitas proportionis est multiplex: quedam est idemptitas proportionis que est idemptitas similitudinis ut sicut ita se habet nauta ad nauem ita se habet magister ad scolas in regendo. Alia est idemptitas proportionis secundum per participationem que est secundum prius et posterius, et hec est idemptitas omnium in ente. Alia est idemptitas proportionis que est in similitudine essentiali que est communis idemptitas ad omnia eiusdem generis et hoc modo idemptitas proportionis principiorum substantie est in omnibus substantiis causatis, et hoc modo communicant omnes substantie in genere substantie. Et ita patet quod principia substantie non sunt eadem in omnibus substantiis causatis secundum ueram idemptitatem essentie.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod omnes substantie create participant naturam entis et communicant in principio entis quod est materia non secundum ueram idemptitatem essentie set solum secundum proportionem, quia sicut hoc habet naturam.
Ad secundam dicendum est quod omnes substantie communicant in substantia. Hec autem communicatio non est in aliqua natura fixa set est in intensione essentiali ipsius substantie que est similitudo essentialis omnium substantiarum creatarum et non est natura fixa secundum quod sic participatur a substantiis secundum quod dicit Aristoteles quod nichil horum que de multis predicantur est substantia. Set quale et similiter principia substantie per essentiam que est natura fixa et uera non participantur a substantiis set per intensionem solum et proportionem, sicut substantia participatur per intensionem.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod omnis substantia creata completa ex predictorum quatuor, scilicet materie, forme et compositi et essentie integritate perfecta consistit. In qualibet ergo substantia creata est compositio ex materia et forma, set sicut habetur in libro Fontis uite triplex est materia, scilicet materia corporalis et materia spiritualis et materia media. Corporalis autem materia in elementis est; spiritualis autem materia in substantiis spiritualibus creatis. Materia autem media est in corporibus superioribus. Igitur in intelligentia et in anima est materia spiritualis eis proportionalis et proportionem sicut substantia participatur per intensionem solam ab omnibus substantiis quarum est similitudo. Unde dicit commentator in septimo quod substantia dicitur predicari hoc modo in quale, quia similitudo multorum est.
Tercio queritur de predicta diuisione. Ostenditur autem eius necessitas duabus rationibus, quarum prima hec est: in substantia sunt principia ex quibus fit substantia, set ex eis que sunt actu non fit tercium, ergo necesse est quod sit potentia alterum actu. Illud autem quod est potentia materia est. Illud autem quod est actu forma est. Ergo necesse est ponere materiam et formam in genere substantie, set ex hiis resultat tercium quod est compositum, ergo necesse est compositionem uel compositum esse in genere substantie. Item unumquodque habet essentiam qua est id quod est, ergo in quolibet quod est in genere substantie necesse est esse essentiam et ita necesse est ista quatuor, materia, forma et compositum et essentia.
Secunda ratio hec est: sicut habetur in septimo Metaphisice, omne diffinibile est aggregatum sine naturali aggregatione siue secundum rationem. Aggregatio autem illa est ex principiis in illo genere. Eis uero que sunt in genere substantie competit diffinitio, ergo in genere substantie sunt res aggregate ex principiis, set unum illorum principiorum habet rationem materie, aliud uero rationem complementi et forme. Ergo in genere substantie est materia et forma. Item ex illis est compositum, item unumquodque habet essentiam qua est id quod est. Ergo res de genere substantie habent essentie siue sunt res secundum rationem siue secundum naturam, ergo in genere substantie secundum quod est res rationis et res nature sunt ista quatuor, materia, forma et compositum et essentia, ergo necesse est substantiam diuidi per ista quatuor membra.
Ad oppositum: in re composita requiritur materia et forma et unio illarum, et hec unio est causa esse in libro De unitate et uno, quod esse est actus ex unione forme cum materia, ergo sicut materia et forma ponuntur esse principia rerum in genere substantie ita unio illorum debet poni esse principium, ergo debet addi hec differentia in diuisione substantie, ut dicatur materia et forma, compositum, essentia et unio forme cum materia et ita predicta diuisio est insufficiens, nec bene diuiditur substantia per illam.
Secunda ratio hec est: forma non quolibet modo unitur materie, set materie dis posite. Ergo ad hoc ut uniatur forma materie necesse est dispositiones precedere adaptantes ipsam materiam, ergo sicut materia et forma ponuntur esse principia, ergo et dispositiones debent poni esse alterum principium, ergo si propter rationem principiorum diuiditur substantia per differentias predictas necesse est dispositiones ponere in illa diuisione ta n quam rerum de genere substantie uel substantia diuidetur insufficienter per ista.
Tercia ratio est ista: et ostendit quod diuisio predicta debet fieri per pauciora membra. In compositio autem est materia et forma et compositum quod resultat ex hiis quod est essentia compositi. Essentia ergo compositi non differt a toto composito, set est tota eius essentia, ergo essentia non debet diuidi contra compositum, ergo solum debent esse tria membra in diuisione substantia predicta et non quatuor. Ratione eius queritur propter quid in secundo De anima in principio non ponit Aristoteles nisi tria membra in diuisione substantie. In Metaphisica autem ponit quatuor, quia ponit essentiam in illa diuisione et non in secundo De anima.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod nomen substantie habet quatuor differentias, scilicet materiam, formam, compositum et essentiam comprehendit. Unde in quolibet quod est in genere substantie est unum, quod est possibile et hoc est materia, et alterum, scilicet quod est complementum, et hoc est forma, et tercium, quod est resultans ex hiis, et hoc est compositum, et quartum, quod est essentia rei qua res est id quod est et qua intelligitur aliis circumscriptis, et quia substantia comprehendit in suo genere omnes substantias et principia omnium substantiarum sunt in suo per reductionem, ideo recipit substantia diuisionem per predictas differentias et sufficienter, et ita predicta diuisio est sufficiens et competens.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod ad hac quod sit res completa oportet quod sit unio forme cum materia. Set sicut in natura quedam sunt entia quedam sunt entis, ita in principiis quedam sicut principia quedam sicut aliquid principiorum, sicut uirtus materie cum forma non est principium, set quid principii. Similiter unio forme cum materia non est natura aliqua ens nec principium, set est quid entis et nature et quid principii, et ideo reducitur ad principia sicut quid eorum et iam non cadit in diuisione substantie contra principia substantie.
Ad secundam dicendum est quod duobus modis est loqui de principiis substantie: uno modo quantum ad esse et essentiam, alio modo quantum ad generationem. Primo modo non sunt nisi duo principia substantie, scilicet materia et forma, et ex hiis resultat compositum et esssentia. Secundo autem modo sunt dispositiones principia et potentia materie, et quia ad generationem substantie necesse est dispositiones in materia in materia et potentiam ad formam recipiendam, set dispositiones sunt sicut accidentia adaptentur materiam ad receptionem forme substantialis. Virtus autem materie et potentia est habilitas et est de substantia materie sicut quid eius.
Ad terciam rationem dicendum est quod essentia secundum rem est id quod cum composito, differens autem in ratione, sicut patebit, et quantum ad hoc potest distingui contra compositum in diuisione substantie.
Ad questionem autem factam ultimo dicendum est quod in libro secundo De anima loquitur Philosophus more naturalis naturaliter loquentis et ideo non considerat essentiam que in rebus est secundum rationem. Naturalis enim non querit nisi materiam et formam et compositum que sunt a parte nature. Set in Me taphisica considerat res magis abstractas et prout entes sunt, et quia per essentiam unumquodque habet esse id quod est, ideo in Metaphisica essentiam differentiam esse substantie assignans etiam diuisionem secundum rationem et non secundum naturam.
On this page