Quaestio 4
Quaestio 4
Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
[lec1 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur, et circa hoc queruntur tria: primum [lec1 q4.1] est utrum anima sit materia. Secundum [lec1 q4.2] est utrum sit forma. Tercium [lec1 q4.3] utrum anima sit compositum uel hoc aliquid, quod idem est.
[lec1 q4.2] Circa secundam questionem sic proceditur, et queritur utrum anima sit forma. Et ostenditur quod sic: omne illud quod est aptum natum esse in altero uel de altero est forma uel accidens. Anima est huiusmodi, ergo est forma uel accidens. Set non est accidens, ergo est forma. Maior et minor patent in principio huius secundi.
Secunda ratio hec est: omne illud quod sic comparatur ad illud in quo est sicut figura cere ad ceram, est forma. Anima est huiusmodi, ergo anima est forma. Maior patet per se. Minor patet per textum secundi libri De anima, ubi dicit Aristoteles quod sicut non est querere utrum figura cere sint unum, similiter non est querere utrum anima et corpus sint unum.
Tercia ratio hec est: omne dans alicui esse in esse specifico per sui presentiam et per sui absentiam remouens est forma. Anima est huiusmodi, ergo anima est forma. Maior et minor patent per ea que dicta sunt ab Aristotele in primo De anima et in principio secundi.
Ad oppositum: situm nichil quod comparatur ad illud in quo est sicut motor ad mobile non est forma. Anima est huiusmodi, ergo anima non est forma. Maior patet per Aristotelem dicendum in primo De anima quod oportet motorem et mobile differe substantia. Anima autem non distat substantia ab eo cuius est forma. Minor patet per diffinitionem anime: anima est perfectio corporis organici et cetera.
Secunda ratio hec est: omne mobile motu locali est actu completum. Corpus animatum ante aduentum anime est mobile, ergo ante aduentum anime est actu completum. Maior patet per Aristotelem in Phisicis dicentem motum localem non esse nisi completi. Minor patet sensui, set non est completio nisi a forma substantiali, ergo ante aduentum anime corpus non habet formam substantialem, set impossibile est aliquid habere duas formas substantiales, ergo uel anima non erit substantia set accidens uel non unitur corpori uel non erit forma corporis.
Tercia ratio hec est: nulla forma est separabilis ab eo cuius est forma nec e conuerso. Set anima secundum aliquam sui differentiam est separabilis a corpore, ergo anima non est forma. Maior patet per Aristotelem dicentem in libro De generatione quod non est ponere materiam sine forma nec e contrario. Minor patet in secundo De anima in quo dicit Aristoteles quod anima rationalis separabilis est a corpore.
Ad primum obiectum dicendum quod sunt quedam in quibus est alia comparatio forme ad materiam et motoris ad mobile. Sunt autem alia in quibus licet differant ratione forma et motor, tamen idem est in substantia et hoc est in animatis in quibus illud quod est forma est substantia et in quibus mobile completum est in genere mobilium et in quibus motor et mobile differunt substantia. Et hoc habetur in Phisicis quod omne quod mouetur a se ipso diuisibile est in differentia secundum essentiam et ideo animata a se ipsis dicuntur proprie moueri.
Ad secundam rationem patet solutio per ea que dicta sunt in solutione dicta. Habet enim corpus duplicem perfectionem: unam scilicet a forma mixtionis et hec est eius perfectio in genere mixtionum. Alia habet que est addita mixtioni qua corpus est id quod est in genere animatorum et hec est anima et sic quodam modo aduenit completo, quodam modo incompleto ipsa anima adueniendo corpori nec habet corpus secundum hoc duas formas substantiales nisi secundum diuersas naturas.
[lec1 q4.3] Ad terciam dicendum est quod anima rationalis secundum quod est substantia est separabilis, set non est secundum quod est forma. Secundo autem sic proceditur et queritur utrum anima secundum omnem sui differentiam sit composita ex hoc et hoc ut dicatur esse substantia quod est hoc aliquid et non forma tantum. Et ostenditur quod sic hac ratione: omne mouens quod est principium motus completi est actu completum. Anima est huiusmodi, ergo anima est actu completum. Maior patet cum incompletum non sit causa completi. Minor patet quia anima est principium motus localis, qui est motus completi secundum Aristotelem in Phisicis. Set nichil est completum in natura nisi substantia que est hoc aliquid, ergo anima est substantia que est hoc aliquid.
Secunda ratio hec est: omne agens in natura completum in genere sui cuius actio non est substantia habet aliquid in se quo agit et aliquid quo non agit. Minor patet quia si non differret sua actio a sua substantia nec ageret per se totum. Minor patet quia quolibet creato differt sua actio a sua substantia. Set illud quo agit est forma uel quo est illud quo non agit est forma uel quo est illud quo non agit est quod est, ergo in anima est quo est et quod est et ita substantia est que est hoc aliquid.
Ad oppositum: omne habens principia sufficientia ad esse sui in genere substantiarum spiritualium est separabile ab eo in quo est per naturam ut per se subsistat. Set omne quod est hoc aliquid in genere incorporeum est huiusmodi, ergo omne tale est separabile ab eo in quo est per naturam ut per se subsistat. Maior patet per se, quia si tale est a nullo dependet uel in quo sit uel de quo sit. Minor patet quia substantia que est hoc aliquid habet quod est et quo est, que sunt principia sufficientia ad esse. Cum ergo, sicut ponitur, anima uegetabilis et sensibilis habet hoc aliquid et ita habentia principia sufficientia ad esse erunt separabiles in plantis et brutis, quod est inconueniens.
Solutio. Ad quod dicendum est quod anima secundum omnem sui differentiam est substantia que est hoc aliquid quamuis secundum aliquos non, quia quidam ponunt quod anima uegetabilis et sensibilis non sunt hoc aliquid. Hoc tamen falsum est, et tamen secundum quod anima non est composita ex uera materia et forma secundum quod uera materia appellatur materia corporalis, set est composita ex quo est et quod est sicut quelibet substantialis uel ex materia et forma spiritu ali.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod habere principia sufficientia ad sui esse est duobus modis: uno modo erradicata sunt in materia in qua est aliquid, et hoc modo habens principia sufficientia sui esse in genere substantie non est separabile, quamuis sit substantia que est hoc aliquid, et hoc modo se habet anima plante et bruti, et ideo non sunt separabiles cum habeant erradicationem in materia et principiis corporis et dependeant ab ipso secundum esse et contractionem. Et hoc modo non est ponere quod habeant principia sufficientia sui esse. Non tamen erradicata in alio et tale separabile est sicut est anima rationalis, que nullius est partis corporis actus secundum Aristotelem et que non dependet a corpore nisi secundum exitum in esse et non secundum continuationem, et hec solutio magis patet per diuisionem rerum a parte sui exitus que multotiens dicta est in primo libro et alicubi postea dicetur de loco competenti, et per hoc patet solutio ad secundo quesitum, et amplius dicendum est quod anima dependet a corpore in quantum est forma et non in quantum est substantia.
On this page