Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum in compositis ex materia et forma proueniat unitas et hoc aliquid ex parte materie uel ex parte forme maxime

[lec1 q5] Circa quintam questionem sic proceditur et queritur utrum in compositis ex materia et forma proueniat unitas et hoc aliquid ex parte materie uel ex parte forme maxime. Et uidetur quod ex parte materie, quia omne illud quod est principium indiuiduationis et idemptatis numero ex parte illius uenit unitas in compositis et hoc aliquid. Set materia est huiusmodi, ergo ex parte materie uenit unitas in compositis et hoc aliquid. Maior patet cum ab eo sit unitas numero, a quo est indiuiduatio in compositis. Hoc autem est materia. Minor patet per Aristoteles dicentem in Metaphisica quod eadem sunt numero quorum est materia una.

Secunda ratio hec est: omne illud in cuius genere contingit reperire unum est magis principium unitatis quam illud in cuius genere non contingit reperire unum. Set materia ita se habet quod contingit reperire unam primam materiam. Forma autem non ita se habet quod contingat reperire unam primam formam, ergo unitas magis est a parte materie quam a parte forme.

Tercia ratio hec est: omne illud quod est principium multiplicationis ab illo non est unitas. Set forma est principium multiplicationis, ergo a forma non est unitas in rebus, ergo est a materia. Maior ser se patet. Minor patet per Aristotelem dicentem in libro De celo et mundo quod si materia plus extendi in solo ad hoc essent plures soles, set defectus est ex parte materie et ita unitas in sole est ex parte materie et non ex parte forme.

Ad oppositum: a quo unumquodque habet esse ab eo habet unitatem, set a forma habet unumquodque esse, ergo a forma habet principium unitatis. Maior patet cum unum conuertatur cum ente, et si sumatur secundum quod est principium numeri, quia ubicumque in causatis est reperire ens et unum. Minor patet per Boetium dicentem omne esse a forma.

Secunda ratio hec est: omne illud quod est principium specificationis et terminationis fluxus materie est principium unitatis in habentibus materiam. Set forma est huiusmodi, ergo forma est principium unitatis in habentibus materiam. Maior patet quia materia de se confusa est et distinguitur ad unitatem per formam et per hoc patet minor, et ita uidetur esse unitas a parte forme.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod forma specificatum esse subiecto conferens ipsum hoc aliquid et completum constituit, unde sicut uult commentator supra principium secundi De anima, licet unum et ens dicatur pluribus modis tamen prima perfectio in hiis omnibus, scilicet forma magis est digna ut habeat hoc unum ens et unum cum materia congregatum. Congregatum enim non dicitur unum, qui per unitatem in forma existentem. Materia enim non est hec nisi per formam et sic habetur in libro De unitate et uno, cum materia forme uniatur ex coniunctione utriusque necessario aliquod unum constituetur, et deinde dicit quod materia non habet unitatem nisi per unionem sui cum forma et forma non tenetur nisi unitate, ideo materia eget unitate ad uniendum se et suscipiendum esse. Materia enim contraria est unitati eo quod per se defluit et de natura sua habet diuidi multipliciter et dispergi et ita unitas in rebus magis est a parte forme quam a parte materie licet a parte utricumque sit.

Ad obiecta ad utramque partem dicendum est hoc modo quod materia est principium primum unitatis incompletum. Forma autem est ultimum principium completum. Et iterum multiplicatio forme et materie est diuersimode. Est enim materie per decisionem in forma per distinctionem sine aliqua decisione, et quia alterius est negotii, ideo hec sufficiant argumenta que dant uiam soluendi et sciendum in proximo quod anima et corpus sunt unum per compositionem, sicut materia et forma in una uia et in alia uia sunt sicut motor et mobile.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5