Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Quid sit principium organizationis in corporibus

[lec1 q6] Circa sextam questionem sic proceditur, et queritur de causa et necessitate organizationis in corporibus et queritur quid sit principium organizationis in corporibus. Et ostenditur quod principium organizationis sit necessitas uirtutum anime et operationum duplex est substantia corporalis et spiritualis. Substantia corporalis coartatur ad operationes et paucarum operationum est principium. Spiritualis autem substantia plurium operationum est principium, ergo multitudo operationum substantiis spiritualibus. Set hoc est duobus modis, quia substantiarum spiritualium quedam operantur sine medio et instrumento corporali, alie operantur per instrumentum corporale. Prima autem non eget diuersitate partium corporis, qua per illas non operatur. Illa autem requirit ut habeat partes diuersas in corpore sibi respondentes per quas diuersas exerceat operationes quarum ipsa est principium anime, ergo respondent diuerse partes in corpore et diuersa organa per que operatur. Alio autem modo non posset operari per corpus, ergo causa et necessitas organizationis corporum est necessitas operationum et uirtutum anime que per diuersa organa diuersas exercent operationes.

Secunda ratio hec est: sicut uult Aristoteles, anima utitur corpore sicut ars instrumentis, set ars est duplex, quia quedam est solum ad unam operationem ordinata et hoc uno instrumento utitur. Alio modo operatur et exercet suam operationem. Est alia ars que ad plures fines et effectus et diuersas operationes ordinatur, et hec utitur pluribus instrumentis quia per unum instrumentum non posset omnes suas operationes exercere. Set suis operationibus diuersis plura et diuersa respondent instrumenta. Anima enim est substantia spiritualis ad diuersos fines et operationes ordinata, ergo necesse est quod ei respondeant multa instrumenta in corpore per que operetur. Hec autem sunt organa, ergo ei respondent multa organa. Causa ergo organizationis in coporibus est a parte uirtutum anime et diuersitatis suarum operationum.

Ad oppositum: materia proportionata forme ergo simplici forme respondet materia simplex. Cum ergo anima sit forma simplex ei respondet materia simplex. Hec autem est corpus, ergo anime debet respondere simplex corpus et non corpus organizatum habens diuersas partes et diuersa organa.

Secunda ratio hec est: si similitudo operationum anime et finium esset causa diuersitatis partium in corpore animato et organizationis in ipso, ergo corpus illud quod ad plures fines ordinatur et ad plures operationes plures haberet partes et organa. Set corpus humanum est huiusmodi inter omnia corpora animata, ergo corpus humanum plures haberet partes quam alia corpora. Hoc autem est falsum, quia planta inter omnia corpora animata plures habet partes et plus renouatur in partibus, ergo predicta causa non est causa organizationis corporis.

Tercia ratio hec est: si similitudo operationum ad quam ordinantur corpora esset causa quare corpus esset organizatum et diuerse nature in partibus et in toto, ergo cum sol inter omnia corpora ad plures operationes effectus et fines ordinetur plures haberet partes organizatas quam alia corpora. Hoc autem est falsum, ergo predicta causa non est causa organizationis.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod principium organizationis et diuersitatis partium in corporibus, sicut ostendunt rationes, est a parte necessitatis operationum anime et diuersarum uirtutum ipsius per quas anima diuersos fines intendit et operationes exercet illas mediantibus partibus corporis. Et concedente sunt rationes ad illam partem inducte.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod anima est forma simplex. Set duplex est forma, quedam que comparatur ad materiam ut forma solum et hec requirit materiam somplicem no diuersas in toto et in partibus sicut forma ignis. Alia autem est forma que comparatur ad materiam suam ut forma et ut artifex utens illa materia tanquam instrumento, et talis forma cum sit multarum operationum principium et operetur per materiam ut per instrumentum non requirit materiam simplicem set diuersitatem in partibus secundum speciem per quas illa forma operetur et producat effectus. Talis autem est anima respectu corporis quod anima est forma et utitur corpore tanquam instrumento sicut uult Aristoteles, et ideo diuersas partes requirit anima in corpore per quas diuersa operetur.

Ad secundam rationem dicendum est quod multiplicatio partium organicarum est duplex: est enim quedam multiplicatio partium secundum materiam et hec multiplicatio est partium similium differentium solo numero, et hec est in plantis, et hec non causatur propter necessitatem operationum et uirtutum anime, set propter irradiationem materie que est in plantis. Materia enim in plantis indeterminada est et propter hoc ad diuersa fluit et propter hoc si decindatur ramus in planta fit aliis ramus propter fluxibilitatem materie quam trahit a nutrimento, et ideo in planta uidemus infinitas partes eiusdem speciei. Est autem multiplicatio partium organicarum que est a parte speciei et necessitatis diuersarum operationum secundum speciem et hec est in animali et maxime in homine, quia homo plurium operationum est principium et ad plures fines et operationes ordinatur.

Ad terciam rationem dicendum est quod sol ad diuersas operationes secundum speciem ordinatur et est principium diuersarum operationum differentium specie. Set hoc est a parte diuersitatis motorum inferiorium et dispositionis materie. In sole enim est duplex operatio, quedam est que est propria et hec est lucere, et hec est una. Alia est operatio eius in alio et non est sibi propria in se et hec est in inferioribus generationem imprimere. Prima autem operatio solis simplex est et uniformis. Secunda autem diuersificatur secundum speciem non a parte ipsius solis, set a parte motorum inferiorum et dispositionum materialium. Et ideo sol per eandem naturam diuersas operationes exercet. Anima autem comparatur ad corpus tanquam ad illud quo utitur et per cuius partium diuersitatem diuersas exercet operationes, et propter hoc corpus animatum organizatum est et diuerse nature in toto et in partibus ut per ipsum et per suas partes diuersa possit anima operari et exercere. Ex hiis autem elicitur ista propositio: substantia spiritualis que multarum operationum specieque differentium est principium per suarum potentiarum differentias a corpore dependens et per eius partes ad operationes procedens exigit corpus organizatum diuersas habens partes diuersa compositionum ratione et disponere compositas per cuius partes diuersas in diuersis potentiis diuersas exercet operationes et ut secundum dispositiones partium et obiectorum proportionem potentie coartate ad obiecta propria et operationes competenti ordine dirigantur. Tale autem corpus uniuersalis dispositor anime destinauit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6