Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum plante habeant organa
[lec1 q7.1] Circa septimam questionem sic proceditur et queritur utrum plante habeant organa, et uidetur quod non, quia nullum totum quod est eiusdem rationis in parte et in toto habet partes organizatas. Set planta est huiusmodi, ergo planta non habet partes organicas. Maior patet per diffinitionem corporis organici que est corpus organicum est quod secundum diuersas partes sui diuersa ratione componientium compositas diuersas secundum speciem exercet operationes. Minor patet per commentatorem dicentem, super ultimum capitulum primi libri De anima, partes plante esse eiusdem nature cum planta et etiam partes animalium annulosorum.
Secunda ratio hec est: nulla forma que mouet sicut natura est forma corporis organici. Set anima plante est huiusmodi, ergo anima non est perfectio corporis organici. Maior patet quia natura mouet uniformiter in partibus et in toto. Minor patet quia anima plante in motu augmenti mouet sursum et deorsum secundum Aristotelem. Et ita mouet eodem motu nature et non a contrario motu nature. Ratione huius queritur propter quid plante plures partes organicas habent quam animalia et ad plures est potentia plante quam animalis, et uidetur quod potius sit compositum, quia quantum aliquod corpus plurium operationum differentium est principium et pluribus motibus mouetur tanto plus potens est habere plures partes differentes secundum speciem. Maior patet cum diuersitas et multitudo sint propter diuersitatem et multitudinem operationum. Minor patet quia planta solum mouetur motibus anime uegetabilis. Animal autem mouetur motibus uegetabilis et sensibilis, ergo eius motus et operationes plures sunt differentes secundum species quam ipsius plante.
[lec1 q7.2] Item queritur circa hoc propter quid plante non habent organa procedendi sicut quedam animalium. Alie questiones de plantis habent locum supra capitulum ultimum primi libri De anima.
Queritur de hoc quod dicit in principio secundi partes plante esse simplices. Videtur enim hoc esse falsum cum sint mixte et habentes formam mixtionis et formam additam mixtioni que est anima.
Solutio. Ad hoc dicendum est, et primo ad primum, quod plante habent partes organicas ordinatas in ipsis ad diuersas operationes et diuersos fines et diuersas conseruationes ipsius plante, sicut patet per textum de radicibus corticibus et foliis.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est, sicut predictum est, quamuis partes denominentur ab operatione totius non tamen sunt non organice cum non suscipiant perfectionis totius denominationem, non enim quelibet pars plante est planta. Et iterum dicendum est quod planta habet uirtutem augmentandi et nutriendi et generandi et quelibet eius pars. Et quantum ad hoc intellexit commentator quare plante decise uiuunt. Sunt alie operationes speciales partium ad conseruationem totius. et per has distinguntur partes ad inuicem. Radix enim per se attrahit instrumentum et cortex defendit truncum et fructus et etiam folia, et ita posuit plures partes adaptari in planta.
Ad secundam dicendum est quod planta in augmento mouet sursum et deorsum sicut natura tamen differenter, sicut patebit postea in aliis operibus differunt omnino.
Ad primam questionem incidentem dicendum est quod planta habet plures partes quam animal, et hec est causa, quia materia plante indeterminata est et confusa et sic de se ad multarum partium formas fluit et sic causa est ex parte materie que erradicata est in materia. In animali uero est subtiliata materia et terminata, quod patet in omnibus partibus animalis. Et hec solutio confirmatur per Aristotelem inquerentem in libro De celo et mundo propter quid non sunt plures soles et soueltem per defectum materie que est est sub tota forma et terminata est et non potest ulterius extendi. Quidam autem ponunt aliam causam, quia arbor pluribus indiget operationibus ad sui conseruatinem quam animal unumquodque, set hoc nichil est.
Per primam autem solutionem patet autem quare si pars plante euellatur alia nascitur et non est hoc in animali et quare insitio fit in plantis et non in animalibus et iterum quare pars plante si plantetur uiuit per hoc soluitur, et etiam quare partes plante similes sunt in specie cum actu totius.
Ad obiectum patet solutio hoc modo: esse potens ad producendum partes plures, hoc est, dupliciter aut diuersarum specierum aut eiusdem. Primo modo animal plures partes producit. Secundo modo planta quia infinita folia producit que sunt eiudem speciei. Animal autem unum organum unius speciei uel duo eiusdem speciei.
Ad aliud dicendum est quod plante non habent organa procedendi neque motum progressiuum habent, quia principium motus progressiui est appetitus actualis boni quod non est in plantis, et iterum quia obiectum distat a sensu apprehendente quod est in quibusdam animalibus. Set plante habent nutrimentum sibi coniunctum, quia fixas habent radices in terra que est nutrimentum earum.
Ad ultimum dicendum est quod simplex dicitur multis modis: uno modo dicitur simplex, in quo non differt et quo est et hec substantia primi simplex. Alio modo dicitur simplex illud in quo est unitas substantie, differet tamen quod est et quo est in ipso, et hoc modo omne creatum unum simplex. Set differt, quia uno modo dicitur simplex in creatis, quia tantum non habet materiam naturalem corporalem set spiritualem, et hoc modo anima et intelligentia est simplex. Dicitur iterum simplex in genere corporum quod est uniforme in omnibus suis partibus et hoc modo corpus celeste est simplex. Dicitur etiam aliud corpus simplex quod est subiectum transmutationum, est tamen simplex respectu mixti, et hoc modo elementum est simplex. Alio modo dicitur simplex mixtum respectu animati, et quia uniforme in suis partibus, alio modo dicitur pars plante simplex esse non quia non sit mixta set quia habet eandem rationem cum actu totius et tota et partes ad easdem operationes communes ordinantur, sicut uisum est, quod non faciunt partes animalis, unde ibi accipitur simplex contra difforme.
On this page