Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum anima sit motor corporis celestis ut possit dici quod corpus celeste habeat animam et quod ab anima moueatur.
[lec1 q8] Circa octauam questionem sic proceditur, et queritur utrum anima sit motor corporis celestis ut possit dici quod corpus celeste habeat animam et quod ab anima moueatur. Et ostenditur quod sic: omne corpus uiuens nobiliori uita aliis habet pro sua perfectione illud quod est principium uite. Set corpus celeste est huiusmodi, ergo habet pro sua perfectione illud quod est principium uite. Maior patet quia in uiuentibus uiuere est esse. Omne autem esse est a perfectione et omne uiuere est a principio uite. Minor patet in libro De celo et mundo set principium uite est anima, ergo corpus celeste habet animam.
Secunda ratio hec est: omne quod mouetur cum appetitu et desiderio mouetur ab anima, set corpus celeste mouetur hiis, ergo corpus celeste mouetur ab anima. Maior patet per Aristotelem in libro De anima ponentem quod principium appetitus et desiderii est anima sensibilis. Ergo cum corpus celeste moueatur eius motor est anima.
Tercia ratio hec est: nobiliori perfectibili nobilior debetur perfectio, set corpus celeste est perfectibilius nobilius perfectibile aliis corporibus et anima est perfectio nobilior aliis que sunt in natura perfectionibus, ergo corpori celeste debetur anima. Maior patet quia secundum Aristotelem in primo De anima uidetur unumquodque habere propriam naturam speciem et formam. Huic unicuique materie sua res est propria forma, apellatur enim ab Aristotele celum esse corpus nobile et hoc quia perpetuum est, et hec ratio probat corpus celeste in omni anima intellectiua et eodem modo principium uite in ipso cum intellectiua sit principium nobilis uite et hec sit nobilior aliis perfectionibus.
Ad oppositum: differt motus naturalis et uoluntarius, quia naturalis est ad unum. Voluntarius autem est ad opposita et ideo motus naturalis non terminatur ad quietem nisi cum inuenit terminum. Volun tarius autem terminatur ad quietem propter exigentiam motoris. Motor enim uoluntarius agit ad opposita quia uoluntas non cogitur, ergo quando uult mouet et quando non uult non mouet. Set motus ab intellectu est motus uoluntarius et secundum uoluntatem sui motoris, ergo si motus corporis celestis esset ab intellectu quiesceret secundum uoluntatem sui motoris. Nullus autem talis motus est interminabilis ad quietem, immo terminabilis, ergo si celum moueretur ab intellectu eius motus esset terminabilis ad quietem. Hoc autem est falsum et inconueniens, ergo celum non mouetur ab anima nec ab intellectu.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod circa hoc multe sunt intensiones diuersorum philosophorum: prima est quod corpus celeste mouetur ab anima et habet animam tanquam perfectionem intra, unde uolunt quidam philosophi corpora superiora esse animalia. Alia fuit philosophorum corpus celeste moueri ab intellectu qui non est perfectio sui ipsius set motor extrinsecus, et hii philosophi diuersati sunt, quia quidam posuerunt motorem celi inmediatum esse intelligentiam creatam esse et posuerunt diuersitatem motorum secundum diuersitatem mobilium sicut narrat Aristoteles in xi. Alii posuerunt unum solum motorem celorum et ipsum posuerunt unum separatum quod est causa omnium extra immobile per se et per accidens a nullo dependens, quod est principium motus et mutationis omnium et hoc est principium primum cuius nomen est excelsum et gloriosum et benedictum. Ponimus autem secundum hanc uiam quod corpus celeste mouetur ab intellectu, non tamen est corpus animatum quod ab anima perficiatur intra, set mouetur ab intellectu sui motoris. Et sciendum est quod corpus celeste habet duplicem motorem: unum intra et alium extra. Motor eius intra est duplex: quidam est sua forma completiua qui non sufficienter mouet ipsum set ipsum disponit ad motum; alius est sicut dispositio accidentalis et hec est figura ipsius, qui non est motor, set dispositio ad motum, unde dicitur quod motus sequitur figuram. Alius autem est motor celi et exterior et iste est intellectus sicut ostendunt rationes. Utrum autem sit intellectus increatus an increatus in aliis discussimus, nunc autem sufficiat quod mouetur ab intellectu, et concedente sunt rationes ad hanc partem. Notandum autem est quod intellectus est duplex: quidam enim est creatus et quidam increatus. Creatus est duplex: quidam est independens a corpore et omnino separatus et talis est motor celi, sicut supponitur modo, et talis non habet rationem anime nisi equiuoce, cum anima sit forma et perfectio eius in quo est. Alius autem est dependens a corpore et est forma corporis et talis dicitur anima et de talis uult Aristoteles quod ubicumque est intellectus ibi est anima uegetalis et sensibilis, quia talis est cum omnibus differentiis anime et a tali non mouetur corpus celeste set ab intellectu primo modo se habente uel creato uel increato. Et propter hoc non sequitur quod si moueatur ab intellectu quod ab anima moueatur nisi anima equiuoce sumatur.
Ad primam rationem que ostendit quod non mouetur ab intellectum dicendum est quod intellectus agit per uoluntatem. Set uoluntas est duplex: quedam enim est ad contraria propter sui libertatem et propter summitatem potentie sue et talis uoluntas contrahit operationem suam in eo supra quod operatur. Et hec contractio non ponit in eo coactionem set summitatem et instabilitatem potentie et talis est uoluntas motoris celi et ideo fixa est in mouendo celum continue. Alie est uoluntas que est ad contraria propter sui instabilitatem sicut uoluntas humana, et talis uoluntas ad contraria potius ponit impotentiam in uoluntatem quam potentiam, et propter hoc talis uoluntas mouet et operatur cum pausatione ita quod quandoque mouet et operatur quandoque desistit a motu et operatione.
On this page