Text List

Prev

How to Cite

Next

De Ecclesiastica Hierarchia, Caput tertium

1

Titulus huius capituli est de hiis quo fiunt in congregatione, idest in sacramento eucharistie. Quod utique dicitur congregatio a beato Dionysio, quia omnia alia sacramenta recipiunt ab isto suam perfectionem. Nullum enim sanctissimorum aliorum fere celebratur, in quo sacra conmunio non sumatur, ad insinuandum videlicet quod nullum sacramentum ad veram perfectionem adducitur, in quo eucharistia sancta non sumitur. Item dicitur istud sacramentum congregatio, non solum quia per ipsum omnia sacramenta perficiuntur sed etiam quia per ipsius conmunionem omnes fideles Christo uniuntur. Christus enim caput est Ecclesie. Menbra vero sunt omnes fideles. Quorum vero ad ipsum tune vere fit unitio, quando ab ipsis vera fit divini sacramenti conmnnio. Vel potest dici quod in hoc loco dicatur congregatio sanctorum iustorum adunatio que maxime fit in missa. Unde sensus tituli potest esse talis: De hiis que fiunt, idest corporis dominici consecratione et aliarum sollempnitatum appositione maxime in congregatione, idest fidelium adunatione. Nulla enim est ita sollempnis congregatio sicut illa in qua fit dominici corporis consecratio.

2

Sed euge, etc. usque ad illud: Dicimus autem, etc., talis est sensus: Quoniam de sacramento eucharistie mentionem fecimus primo de illa tractabimus. Non enim est licitum ante eucharistiam aliquod aliud laudare sacramentum. Ipsa enim est perfectionum perfectio secundum beati Pauli sententiam 1 ad Cor. XI: Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Quoniam Dominus Ihesus etc. Est autem opportunum ut qui divinam exponit scripturam, ex visibili Ierarcharum circa sacramenta divina et sapienti actione ducatu Sancti Spiritus ad divinas sursumagi theorias: Primo autem indagabimus quare singulariter eucharistia dicitur conmunio vel congregatio, cum hoc conmune sit aliis sacramentis. Conmunio quidem vel congregatio dicitur, quia varias vitas congregat ad deificationis uniformitatem et multas personas perducit ad deiformitatem.

3

Dicimus autem, etc. usque ad illud: Ierarcha quidem, etc. talis est sensus: Dicimus quod eucharistia singulariter merito habet quod aliis est conmune, quia aliorum sacramentorum perfectio ex ipsa dependet. Non enim aliquod quasi sacramentum celebratur in Ecclesia, in quo non ministretur sancta conmunio. Igitur si omnia sacramenta sunt imperfecta nisi communione sacre eucharistie perficiantur, ergo ipsa est finis et perfectio omnium sacramentorum. Ad hoc enim aliis sacramentis relicta est imperfectio, ut per perfectionem eucharistie perficiantur. Et ideo convenienter ex rei veritate pucharistia nominata est congregatio vel conmunio, quia in ipsa et per ipsam fit omnium percipientium sacratissima adunatio et perfectio. Similiter, quamvis alia sacramenta illuminationem habeant, tamen specialiter baptismus in quo homo Deo regeneratur, primb illuminat intrantes in Ecclesiam et est principium omnium illuminationum. Et ideo luminis nominatione laudatur. Et si aliis sit conmune illuminare, tamen baptismus primum tradit lumen gratie, quo lumina aliorum sacramentorum aspiciuntur. Per huiusmodi vero collationem laboravimus intelligere et cognoscere diligenter perfectionem cuiuslibet sacramenti.

4

Ierarcha quidem, etc. usque ad illud: Veni igitur, o puer, etc., talis est sensus: Episcopus cum devota oratione incipiens eucharistie celebrationem secundum consuetudinem apostolorum incipit a thurificatione veniens de altari ad chorum et iterum revertitur ad altare incipiens decantare psalmos simul cum choro, postea ministri legunt lectiones de sacris scripturis, post eiciuntur cathecumeni et energumeni et qui sunt in penitentia. Qui autem digni habentur digni conmunione divinorum, manent. Et quidam ministrorum stant iuxta portas templi clausas, alii vero propria ministeria implent alibi et dyaconi primi ad hoc ordinati cum presbiteris apponunt super altare panem sanctum et calicem, decantato prius simbolo catholico a cuncta ecclesia. Episcopus vero cum episcopis orationem faciens cum aliis pacem eis annuntiat. Quibus invicem osculatis perficitur predicatio quam premonet tabularum pulsatio. Alia translatio habet voluminum loco tabularum. Et est sensus: antequam fiat sancti panis benedictio vel consecratio, prius fit sanctorum Dei preceptorum predicatio. Lotis autem manibus, episcopus se locat in medio altaris. Circumstant autem eum sacerdotes et quidam dyaconi electi, quando episcopus conficit sacramentum altaris. Et postquam perfecerit consecrationem in silentio, demonstrat eam et postea communicat et alios ad sacram admittit communionem. Tandem episcopus gratias agit et sic officium conplet. Multi autem ex illis qui sacramentum perficiunt sola sacramentalia signa attendunt. Ierarcha vero per munditiam cum virtute Spiritus Sancti oculum mentis elevat ad intelligibiles theorias que per sacramentum huiusmodi figurantur.

5

Ille vero, etc. usque ad illud: Cum autem, etc. talis est sensus: Ierarcha vero baptizandum suscipit ylariter exemplo Domini ovem perditam ad gregem super humeros deportantis et de ipsius conversione mentaliter gratias agit Deo et adorat corporaliter ut Deus in eo bonum inchoet principium qui vocat eos qui salvandi sunt. Deinde chorum invitat ad cooperandum saluti eius qui convertitur et ad solltempniter gratias agendum Deo, videlicet cum aliquo cantico sancte Scripture publice decantato. Postea osculatur altare, deinde procedens ad eum qui convertitur, querit quid petat. Quo se ipsum accusante de prava conversatione et infidelitatis errore et boni obmissione, et rogante ut fiat ipse mediator reconciliationis sue ad Deum et consequi divina, Ierarcha respondet quod oportet eum totaliter ad Deum accedere vel converti qui est perfectissimus et mundissimus et vite preterite integre renuntiare et qualiter eum conversari oporteat in Deo et secundum Deum. Hec autem eo recitante et interrogante, querit an ita videlicet sit conversaturus. Quo id confitente, inponit manum capiti eius. Et iubet eum et susceptorem suum a sacerdotibus describi incipiens orationem. Qua completa ab universa Ecclesia, exuit eum, sed non ex toto, per manus ministrorum. Postea facit eum prosterni ad occidentem et manus extendere contra eandem regionem precipiens ter exsufflare sathan et renuntiare conversationi preterite et ter abrenuntiare sathane. Quo facto ducit eum ter ad orientem et sursum respicientem et manus extendentem participem facit Christianorum et sanctarum scripturarum.

6

Veni igitur o puer, etc. usque ad illud: Igitur hec quidem, etc. talis est sensus: Tu Thymothee qui, ad similitudinem pueri, purum et pulchrum geris animum, per signa sacramentalia ordinate perge ad intelligentiam veritatis principalem. Neque enim sine magna utilitate spiritali sunt que fiunt in conpositione sacramentali solum exterius apparente. Nam decantatio sacrarum lectionum inducit audientes ad virtutum informationem et ad malitie sive vitiorum purgationem. Divinissima vero sacri corporis Christi conmunio et pacis traditio significat spiritale alimentum, quo anima in Deo manens per dilectionem suavem percipit refectionem et quietissimam consolationem. Item per sacramentum divinissime et principalis conmunionis reducitur ad memoriam actio dominice passionis. Iuxta mandatum dominicum. In qua videlicet conmunione sive cena Dominus dedit apostolis sacram sui corporis conmunionem, significans per eos digne accipientes, Iudam vero qui non digne nec iuste sumpsit, ostendit condempnatum, monstrans quod hiis qui non solum corporaliter sed spiritualiter accedunt, similem gratiam largiatur.

7

Igitur hec quidem, etc. usque ad illud: Igitur oportet, etc. talis est sensus: Hec igitur quasi introductoria inperfectis relinquentes, nos qui perfecti sumus, ingrediamur ad interiora sive ad signata signorum, ut misterium sacre conmunionis per illuminationem dominum Ihesum contemplemur. Que contemplatio pulchritudinem divini luminis in nobis splendere faciat manifeste. Et ut hoc obtinere valeamus ad ipsum orationem devotissimam dirigamus: O Christe qui es Deus sanctus et perfectus, discooperto sacrorum signorum obscuro velamine que tibi circumposita sunt ad occulta significanda, manifesta nobis tue divinitatis plenitudinem resplendentem et illa obscura que nostris videmus intellectibus, illustra lumine intellectuali, per cuiu apertam visionem perducamur ad divinam unitionem.

8

Igitur oportet, etc. usque ad illud: Secundum autem, etc. talis est sensus: Necesse est ut amodo convertamur intra sanctissima abdita secretorum per primum et insigne sacramentum a signis sacramentalibus intelligibiliter denudatum in deiformem pulchritudinem intendentes. Videamus ergo quid significat episcopi thurificatio ab altari ad chorum descendentis et rursus ad ipsum altare redeuntis. Significat autem quod divina bonitas ita se procedendo conmunicat et varie distribuit ad participes sui ipsius, ut nichilominus in sua simplici ydemptitate inmobiliter consistat. Omnibus autem puris animis secundum propriam proportionem suam distribuit illuminationem intra se vere existens, et a propria simplicitate non recedens. Similiter est videre in perfectione divine conmunionis, que unum et simplex et interminatum habet principium et multipliciter se conmunicat usque ad ultimam episcopi misticam actionem. Sed nichilominus ad se ipsam congregatur et unit sibi eos qui ad ipsam contemplandam elevantur.

9

Secundum autem, etc. usque ad illud: Quando igitur, etc. talis est sensus: Per eundem modum episcopus multitudini scientiam congruentem inpartiens, ipse nichilominus, sicut liber mente et non valens ab infirmis opprimi, ad se ipsum sine diminutione simplicem dictorum intellectum recolligit et, sicut ad unum et simplicem intellectum ingressus ex quo doctrina publica emanavit, videt intuitu mentis diversas sacramentorum rationes, uniformiter perfectionem perficiendorum significantes. Inde vero benigno processu divine convertitur ad divina. Decantatio vero psalmorum, que etiam aliis adest sacramentis, huic omnium principalissimo deesse non debuit. Nam omnis liber utriusque testamenti continet Dei laudes, aut scilicet creationis et ornatus celi et terre, aut legis lationis et conversationis iudeorum, aut distributionis terre promissionis, aut sanctitatem iudicum, aut sapientiam regum, aut prudentiam sacerdotum, aut senum invariabilem m omni patientia phisicam constantiam, aut eorum que agenda sunt, subtiles propositiones, aut amorum decantationes et descriptiones, aut futurorum propheticas prenuntiationes, aut rerum habundantiam ex viribus procedentem, aut divinas operationes, idest Christi nativitatem, apparitionem, passionem, resurrectionem et huiusmodi, aut conversionem et conversationem apostolorum a Christo eis traditam et sanctam eorum predicadonem vel instructionem, aut obscuram et alta continentem scripturam beati Iohannis apostoli quem inter ceteros predilexit Christus, videlicet evangelium eius: In principio erat verbum, et librum Apocalipsis. Quorum doctrinam convenientibus et sanctis viris narravit ad ipsorum deificationem et perfectionem, et deiformibus sive purissimis contemplationibus ipsius eosdem in celestibus radicavit. Scriptura vero divina divine laudis habens intentionem, Dei operationes universas cantat, et theologorum virorum sanctas doctrinas et operationes laudat, ipsas universaliter recitando, ad hoc ut omnis spiritualis perfectio suscipiatur, et suscepta tradatur, operans sanctum habitum vel animum hiis qui eas decantant animo gratulanti.

10

Quando igitur, etc. usque ad illud: Igitur ultimus, etc. talis est sensus: Cum decantatio sanctarum scripturarum que multa conprehendit, sensus animi nostri dispersos coordinaverit ad preparationem sacre conmunionis et ipsa melodie consonantia nos armonice ad divina et ad nos et ad invicem fecerit consentientes ac si essemus in una sancta chorea constituti, decantante choro psalmos, qui copiosam intelligentiam spiritualem conpendiose et obscure continent, recitantur lectiones agyographorum tractatuum. Quorum planior est intelligentia. Qui vero ista et illa inspicit subtiliter, intelliget ab eodem spiritu eadem processisse. Unde in Ecclesia post vetus testamentum convenienter novum frequenter legitur, ad ostendendum quod ea que vetus predixit futura, novum annuntiat inpleta. Et illud quod ibi in ymagine descriptum est, hic est in operatione conpletum, specialiter dominice incarnationis misteria. Per huiusmodi ergo perfectionis operationem illius prenuntiationis didicimus veritatem. Unde divina operatio, idest Christi incarnatio et passio, totius theologie est conprehensio. Ipsa etiam incredulitas iudeorum sub vetere testamento typus fuit iudaice perfidie tempore gratie. Nam sicut tempore Moysi Dei buccinas non audierunt, idest eis non obtemperarunt, ita nec doctrinam salutarem Christi tempore susceperunt. Iuxta illud: Vias tuas scire nolumus. Cathecumeni autem et energumeni et penitentes ad premissa quidem audienda, scilicet, psalmoset lectiones admittuntur. Ad alia sanctiora non vocat illos sed tantum eos qui ad intelligendum divina mundos et puros habent cordis oculos. Nam ecclesiastica institutio in qua est plena iustitie sanctificatio, divinorum participationem unionemque tribuit secundum ipsorum dignitatem et proportionem.

11

Igitur ultimus quidem, etc. usque ad illud: Nunc autem, etc. talis est sensus: Ordo cathecumenorum ultimus est, quia nondum est eruditus aliqua ecclesiastica perfectione, nec adhuc in Deo existentiam habet per baptismum qui ad hoc a Deo ordinatus est, sed adhuc quasi doctrinis obstetricantur ad ipsum baptismum, a quo est principium vite gratie et principium luminis doctrine. Sicut enim parvuli ante congruum nascendi tempus extorsi abortivum paciuntur et moriuntur nulla vita et nullo lumine participantes sed in terra cadentes: ita nullus sapiens dubitat quod, si cathecumeni ante tempus congruum regenerationis baptismalis ad perfectiora admitterentur, periclitarentur. Dicitur enim in naturali philosophia quod lumen valet in illis que sunt luminis susceptiva: ita et divina sapientia prius cathecumenos per divina eloquia format et vivificat spiritualiter sicut alimento parvulorum, et sic efficiuntur apti ad luminis gratie receptionem. Postea vero regenerantur per baptismum, a quo accipit vitam et salutem et per quem fit in ordine ad luciformem et perfectivam conmunionem suscipiendam.

12

Nunc autem, etc. usque ad illud: Arbitror autem, etc. talis est sensus: Institutio ecclesiastica distinguit ab inperfectis perfecta tam sacramentis reverentiam providens quam cathecumenis ordinatam eruditionem in lucem et vitam. Energumeni autem inmundi sunt et sunt secundi cathecumenis nec enim possunt equari quia cathecumeni iam particulariter instructi. Energumeni vero sunt totaliter indocti et adhuc vexantur et superantur seductionibus et perturbationibus contrariis. Ipsis etiam energumenis sancta visio et conmunio omnino subtrahitur. Vir autem perfectus divinis digne communicans longe ab hiis contrariis recedens et sursumactus virtutibus ipsum deificantibus, voluptates carnis vitat solis nature necessitatibus stricte utens ex intentione et factus quasi Dei templum et obediens inmitator divini spiritus summe, secundum suam pos- sibilitatem, collocat Deum in se, Deo assimilatus. Iste autem talis Deo unitus non vexatur a fantasiis et morsibus maligni spiritus. Sed, cum ab hiis temptabitur, deridebit et despiciet et viriliter expugnabit et persequetur ea, et potius aget in ea quam ab eis patiatur et per inpassibilitatem et irremisibilitatem proprie virtutis erit aliis congruus medicus talium vexationum. Nota quod perfectus vir hic commendatur a pluribus videlicet a: summa mentis elevatione, ibi: ad summum deiformis secundum ipsum, etc. necessaria carnalium operatione, ibi: Neque ea que carnis sunt operabitur, etc. Spiritus Sancti inmitatione, ibi: Templum autem et sequax, etc. Dei intima in intimo receptione, ibi: In summitate secundum ipsum, etc. temptationum omnium liberatione, ibi: Non quidem talis aliquando, etc. facile ipsarum expugnatione, ibi: Ridebit autem illa ac, etc. firmitate proprii status cum aliorum eruditione, ibi: Et cum proprii habitus, etc.

13

Arbitror autem, etc. usque ad illud: Postquam autem, etc. talis est sensus: Ego plane novi quod ecclesiastica institutio ante energumenos removet a conmunione et visione sacrorum quam eos qui inmundissima vexantur operatione actualium peccatorum, qui post veritatis agnitionem a sancta vita recedentes, consensu et conversatione dampnatis et perditis demonibus coniunguntur, vera et eterna bona postponentes propter ipsorum exempla et umbram que sunt ad perditionem ipsorum. Materialibus vero et variis passionibus ac destructivis et corruptivis delectationibus affectu et actu insistunt eorum suavitatem transitoriam appetentes. Unde et ante ceteros inmundos clara voce a ministris excluduntur, quia non est conveniens quod tales ad aliquid sanctum admittantur nisi ad doctrinam qua exhortantur ad meliorationem. Si enim sancta Ecclesie institutio que divina est et supermundana, abigit penitentes qui iam erga Deum aliqualiter afficiuntur nec tamen perfecte ad sacra admittuntur, et ipsa sacra conmunio absconsione sua acclamat se esse inperfectis invisibilem et inconmunicabilem et omnes non valentes perfectis conmunicatoribus divinissimorum digne coniungi excluduntur: multo magis excludendi sunt predicti qui inmundam habent conversationem, a divinorum sacramentorum visione et conmunione.

14

Postquam autem, etc. usque ad illud: Ita autem, etc. talis est sensus: Postquam autem indocti et inperfecti sunt exclusi a templo et perfectione sacramentorum que ipsos excedat, et cum ipsis a sancta vita apostatantes, et postea illi qui propter animi pusillanimitatem facile leduntur a temptationibus, utpote qui per fortem et irremissibilem ad divina consensum non pervenerunt ad inmobilem affectum et subtilem intelligentiam in divinis. Deinde qui pravam conversationem dimiserunt et quasi ab ea longe recesserunt et adhuc tamen non purgantur a fantasiis vitiorum. Deinde qui ab hiis quidem purgantur sed nundum virtute perficiuntur: hiis omnibus, inquam, exclusis, perfecti in se et alios perficientes in fide et virtute qui ferventes sunt et sancti ad divina inspicienda sacramenta laudant Deum hymno catholico, idest, Credo in Deum. In quo laudatur Deus ut principium creationis, a quo etiam salutares perfectiones demonstrantur. Quibus mediantibus agitur deificatio perficiendorum. Hympnus autem iste diversimode a diversis nominatur: a quibusdam confessio, ab aliis simbolum, ab aliquibus vero eucharistia ierarchica, utpote que conprehendit omnia pene misteria dominice incarnationis vel negotia divine operationis. Nostram etiam vitam informat sanctis instructionibus et intelligentiam nostram sursumagit in participatione divini eius habitus. Insuper provisive nos qui ex nostra negligentia nobis indita diabolo deservimus, mediantibus bonis quibus superinstructi sumus, ad pristinum statum innocentie nititur revocare. Et ita elevati vel assumpti ad perfectam mentem vel perfectionem mentis proprie benigne admittamur (?) a Ierarcha ad cooperationem perfectissime traditionis, idest divinissime eucharistie que a tantum perfectis personis debet tradi. Et ita sumus participes conmunionis Dei et divinorum.

15

Ita autem, etc. usque ad illud: Igitur hanc, etc. talis est sensus: Taliter divina bonitate laudata sive conpleto simbolo apponitur in altari divinus panis coopertus et calix benedictionis. Et sanctum pacis osculum datur. Postea recitantur quedam sacre scripture, conmemorantes sanctam conversationem et beatum finem sanctorum patrum. Datur autem pacis osculum ante sanctam conmunionem, quoniam non debent congregari ad unitatem et participes fieri unitatis qui divisi sunt ad se ipsos. Si enim sumus Dei contemplatione et cognitione illuminati, non patiamur decidere ad varias concupiscentias ex quibus proveniuat inter homines qui sunt natura conformes, inimicitie que sunt causa multarum passionum.

16

Igitur hanc, etc. usque ad illud: Et hoc autem, etc. talis est sensus: Osculum pacis quod ante conmunionem tribuit, significat vitam unius modi et maneriei que non potest dividi, quoniam suam uniformitatem confirmat in divinam unitatem, et a materialibus que sunt divisiva, distinguit divinorum contemplationem, que est unitiva. Scripture vero que nobis conmemorant sanctam vitam et beatum finem sanctorum patrum qui sancte vixerunt et ad perfectionem virtuoso vite constanter pervenerunt, nos invitant ad bonum virtutum habitum et sanctissimum finem ipsorum. Que eosdem patres, non ut mortuos sed ut viventes secundum animam predicat. Iuxta illud Luce: Non est deus mortuorum sed viventium. Omnes enim vivunt ei. Attende autem quod memoria divina, in qua sancti reponuntur, non est fantastica vel obliviosa sicut memoria humana, sed est pretiosa et instransmutabilis cognitio eorum, qui in Deo perfecti sunt et deiformes. Iuxta illud Hebre. Novit Deus qui sunt eius. Et Mors sanctorum, idest perfectio in sanctitate, est in conspectu Domini pretiosa.

17

Et hoc autem, etc. usque ad illud: Igitur secundum. etc. talis est sensus: Illud sancte attende quod suppositis altari sacramentis, per que Christus significatur et participatur, assunt sancti sine distantia ab aliis divisi vel discreti, ad se ordinati, in quo significatur eorum ad invicem coniunctio per fidem et caritatem et per conmunionem unitio eorumdem sanctorum ad Christum. Hiis autem recte conpletis Ierarcha et sacerdotes manus lavant. Iuxta illud Ioh.: Qui lotus est non indiget, nisi ut pedes lavet, idest non indiget nisi purgatione quorumdam venialium, que ex necessitate cure exterioris contrahuntur. Et sic purgatur Ierarcha et uniformis et unitive ad vere unum conversus, conversionem suam facit inmaculatam salvans dicta purgatione plenam integritatem sue deiformitatis.

18

Igitur secundum, etc. usque ad illud: Igitur quas, etc., talis est sensus: Sanctum lavacrum idem significat in sacerdotibus quod in Ierarcha vel episcopo. Accedentes enim ad sanctum sacrificium purgandi sunt etiam a levioribus anime fantasiis ut per talem purgationem assimilentur Christo, quem sequuntur secundum ipsorum possibilitatem. Nam per hoc ipsum divinitus illuminabuntur splendoribus celestibus ipsorum mentes tanquam conformia specula totalem claritatem luculentius et copiosius in intima recipientia. Episcopi etiam et sacerdotes accessuri ad sanctum sacrificium abluuntur totaliter vel purgantur quasi presentandi Christo qui inspicit occulta cordis ipsorum. Unde summa purgatio est ipsis necessaria, utpote qui cum diligentia divina debent inspicere sacra que spiritalibus non humanis sunt institutionibus ordinata. Sic ergo Ierarcha vel episcopus conmunicat et divina sacra Deum laudando conficit et aliis manifestat.

19

Igitur quas, etc. usque ad illud: Thearchice autem, etc. talis est sensus: Deinceps iuxta posse narrabimus operationes divinas circa genus humanum in hiis sacramentis conmemoratas. Quas insufficiens sum laudare et alios de illis docere qui ad plenum eas nequeo intelligere. Quecumque autem data sunt et laudata ut sancta ab apostolis iuxta attestationes sacre scripture, hec nos similiter eadem secundum posse nostrum laudabimus primo Sanctum Spiritum invocantes. Postquam enim humana natura in primis parentibus per suam insipientiam lapsa est per peccatum, penalem vel passibilem vitam incurrit et moriendi necessitatem. Et recedente homine a vera bonitate per apostasiam et inobedientiam in ipso paradiso nolente acquiescere divinis preceptis traditus est consensu spontaneo dyabolicis seductionibus. Ex quo accidit quod prima inmortalitas, qua potuit vivere in perpetuum, conmutata est in moriendi inevitabilem necessitatem. Similiter prima vel naturalis incorruptibilitas in corruptibilem finem mutata est. Similiter decidens a divina et sursumagente vita propria voluntate deducta est ad contrariam extremitatem, idest ad vitam deorsum labentem et multipliciter afflictam. Errans autem per aversionem a via Dei qui est veritas, ab ydolorum malefica multitudine seducta est et eis subiecta, nullum Dei vel angelorum habens consortium. Demonibus autem secundum inolitam crudelitatem humana natura crudeliter abutentibus, ipsa natura in consumptionis et destructionis periculum miserabiliter incidit.

20

Thearchice autem, etc. usque ad illud: Dei inmitativum, etc. talis est sensus: Infinita benignitas divine bonitatis non recusavit per se ipsam nobis providere, iuxta illud Isaie: Omnia enim opera nostra operatus es in nobis Domine. Assumptis vero nostris naturalibus etiam infirmitatibus, excepto peccato et ignorantia, sine sue deitatis confusione, nostre humili humanitati unita, sua munditia inmaculata penitus remanente, suorum divinorum conmunionem nobis donavit et propria bona participavit quasi quodam pio dolo dissolvens potestatem ydolorum et hoc non sola potentia sed in iudicio et iustitia et nos a vitiis et ignorantiis ad virtutes transtulit. Mentalem etiam nostram obscuritatem habundanti et divine lumine illustravit et potentias et virtutes animi que nundum erant Deo conformes celestibus pulchritudinibus decoravit. Ipsum etiam corpus in quo anima habitat quod erat in precipitio inmundarum passionum et corruptivarum inquinationum liberavit per perfectam nostre carnis assumptionem. Ostendens nobis quomodo supra nos et supra mundum agamur et quomodo divine conversemur, nos ipsi secundum virtutem nostram assimilantes.

21

Dei inmitativum, etc. usque ad illud: Oportet enim, etc. talus est sensus: Divina inmitatio aliter in nobis non generatur nisi per memoriam recentem et sepe renovatam sanctissimorum Christi operum per decantationes et sanctificationes ierarchicas. Iuxta illud Luce: Hoc facite in meam conmemorationem. Assistens enim episcopus altari laudat dictas sanctas operationes Ihesu, qui fuit noster divinus provisor. Quas operationes ipse Ihesus pro nostra salute ex beneplacito patris in spiritu sancto perfecit. Quas cum episcopus laudaverit et ipsarum misticam intelligentiam oculis mentalibus contemplatus fuerit, procedit ad significativam ipsarum sanctificationem, prout salvator discipulis tradidit. Unde se cum devotione, post dictarum sanctarum operationum laudes, merito excusat a sanctificatione que ipsius meritum et possibilitatem excedit, prius ad Christum clamans: Tu dixisti, Hoc facite in meam conmemorationem. Deinde postulans Ierarcha se dignum fieri sacrificio et ad Christi inmitationem divina perficere et caste aliis distribuere et alios digne participare sacramentis ipsa sacra manifestat et discooperit et dividens ea fidelibus multis distribuit et hoc ipsum facit de calice per significationem unum in multos dividens. Et talis sacramenti dominici distributio ipsius est perfectio. In quo sacramento significatur quod Christus secundum deitatem simplex et unus pro nobis salvandis factus compositus per humanitatem et visibilis naturali sua benignitate eum movente in hunc mundum pervenit operans nostram conmunionem ad se ipsum, unions nostra humana suis divinis. Et si nos ei coaptaverimus sicut menbra eius pure divina operatione et vita mortificantes in nobis mundanas passiones ne corrumpamur, adunabimur per ipsum divinis et sanctissimis eius menbris, quamvis prius fuerimus non coaptati et non coherentes et non coniungentes Christo vel menbris eius.

22

Oportet enim, etc. usque ad illud: Participans, etc. talis est sensus: Si Christo vere volumus conmunicare, oportet nos attendere ad sanctissimam eius conversationem in carne quam assumpsit et ipsam imitando cum peccati inmunitate Deo conformiter et inmaculate conversari. Sic enim congrue ipsi conmunicabimus per sancta sacramenta. Hec autem manifestatio et divisio et multiplicatio sacramentorum prius coopertorum et unitorum et comnunicantium unitio significat dominum Ihesum qui est vita nostra invisibilis. Qui secundum deitatem est occultus et simplex; et secundum humanitatem compositus vel formatus vel visibilis invisibiliter vel invariabiliter in hunc mundum processit, nos sua benignitate ad sui et suorum munerum participationem vocans, ut sic divine vite ipsius et Dei et divinarum vere conmunicatores et participes efficiamur.

23

Participans autem, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Requirit autem ordo ecclesiasticus ut Ierarcha prius conmunicet quam aliis sacram conmunionem distribuat, quoniam primo convenit divina participare quam aliis tradere. Hiis vero premissis, Ierarcha terminat officium in gratiarum actione cum omni clero. Quoniam autem secundum ordinem catholicum prius oportet divina participare quam distribuere, qui presumpserint abusive docere ante divina quam sancte conversentur, existententes adhuc inmundi, a docendi officio sunt extranei omnino. Nam, sicut solares radii primas et propinquiores materias magis capaces amplius suo fulgore perlustrant et adimplent et illas ad inferiores materias lumina deferuntur, sic officium docendi divina et alios ducendi non presumant suscipere nisi qui habitum divine scientie et virtutis in quibus consistit deiformitas, obtinuerunt tanquam ex Dei inspiratione et iudicio ad hoc officium assumptus, ut de sua habundantia valeat aliis divina distribuere. In hiis autem tota fidelium congregatio sacramentis conmunicans in gratiarum actione eadem terminat, secundum singulorum proportionem, sancta cognoscens et laudans. Divinorum vero non participes et ignari gratias Deo non referunt, quamvis dona Dei quo in bonis naturalibus percipiunt, digna sunt pro quibus grade referantur. Sed tamen perversi propria voluntate ad vitia prolabentes nec respicere volentes ad divina dona ingrati permanent ad operationes divine gratie que infinita est. Ideo suadet scriptura dicens: Gustate et videte. Qui enim sancta doctrina didicerunt magnitudinem divinorum donorum, ipsi Dei gratiam cognoscentes et donorum Dei altitudinem et magnitudinem per participationem inspicientes laudabunt supercelestia Dei beneficia, gratias agendo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput tertium