Text List

Prev

How to Cite

Next

De Ecclesiastica Hierarchia, Caput secundum

1

Titulus huius capituli est de hiis que fiunt in illuminatione. Illuminatio hic dicitur Dei regeneratio vel baptismns. Quem qui suscipit, lumen recipit, nec tantum lumen sed et primum lumen, videlicet gratie vel fidei, quo alia omnia spiritualia lumina aspiciuntur. Sicut enim sine luce materiali inter materialia nichil fit ordinatum, ita sine sacramento baptismi illuminativo nichil inter spiritualia potest fieri, quod sit Deo placitum. Hoc in Christi baptismo demonstratum est in quo celum apertum est et Spiritus Sanctus in specie columbe visus et vox patris audita est: Hic est filius meus dilectus in quo michi bene complacui. Celi apertio divini luminis est revelatio. Species columbe benignissima Spiritus Sancti infusio. Filii conmendatio est cuiuslibet baptizati in filium adoptatio. Merito ergo quecumque in baptizato fiunt, dicuntur luminosa, quia ibi omnis operatio est gratiosa.

2

Dictum est igitur, etc. usque ad illud: Consequenter, etc. talis est sensus: Determinavimus superiori capitulo quod nostra Ierarchia ad hoc intendit, ut nos Deo assimilet per intellectum illuminatum et uniat per affectum inflammatum. Hanc autem intentionem, scilicet assimilationis et unitionis ad Deum. consequimur, secundum documentum sacre scripture, diligendo et operando divina mandata Iuxta illud Ioh.: Si quis diligit me etc. Est autem sancta et divina regeneratio baptismi quoddam principium operationis mandatorum Dei formans et quasi figurans nostrum interiorem hominem ad susceptionem et habitudinem aliarum sacrarum doctrinarum et operationum et sanctificationum et studium et contemplationem divinorum. Sicut enim beatus Ierotheus tradidit, qui noster erat mentalis ductor, dilectio Dei est principalis et primus motus mentis in divina. Baptismus vero qui in divinum esse nos regenerat, principium et quasi fundamentum est ipsius dilectionis per quam implentur mandata. Sicut enim prius est esse quam scire vel moveri vel operari, et prius est esse hominem quam operari humana, ita prius est esse divinum quam scire vel operari divina. Quodcumque enim esse creatura sortiatur, illa solum agit et patitur, que naturaliter illud tale esse requirit. Et hoc ad intelligendum facile est.

3

Consequenter autem, etc. usque ad illud: Ille vero sicut, etc. talis est sensus: Post ista baptismi divina inspiciemus misteria. Nec consulo quod aliquis imperfectus conetur ad intelligendum ea. Sicut enim aliquis, lippos habens oculos, sine lesione non potest intendere in radios solis, ita nequit esse sine periculo velle intelligere ad ea que non valet eius animus attingere, si non mentitur lex Moysi que dicit Ozian ideo a Deo percussum, quia inmundus tetigit archam Dei et Chore quia presumpsit plus quam potuit, et Nadab quoniam propriis inmunde abusus est. Ierarcha vero iuxta Dei similitudinem qui vult omnes salvos fieri et venire ad agnitionem veritatis quantum in se est, primum inchoans articulum predicat secundum evvangelium agere penitentiam, Deum misericordem et naturaliter bonum hominibus, quia incarnari dignatus est, iuxta similitudinem ignis, motus amore nostri; et quia credentes sibi unit et unitos deificat et filios Dei facit. Qui ergo gratie baptismalis que de sursum est, querit habere participationem petit pedagogum vel anadochum, quem nos dicimus patrinum, qui ducat ipsum ad episcopum vel Ierarcham promittens quod faciet puerum vel baptizatum ea que sibi tradentur, ducere ad effectum et quod docebit eum qualiter vivere debeat post baptismum, sicut homo qui salutem illius desiderat, licet ad promissionem tante et tam alte rei affectus humanitus obstupescat. Benigne igitur se facere promittit quod ab eo peti debet et sic ipsum ducere ad Ierarcham.

4

Ille vero, etc. usque ad illud: Cum autem, etc. talis est sensus: Ierarcha vero baptizandum suscipit ylariter exemplo Domini ovem perditam ad gregem super humeros deportantis et de ipsius conversione mentaliter gratias agit Deo et adorat corporaliter ut Deus in eo bonum inchoet principium qui vocat eos qui salvandi sunt. Deinde chorum invitat ad cooperandum saluti eius qui convertitur et ad solltempniter gratias agendum Deo, videlicet cum aliquo cantico sancte Scripture publice decantato. Postea osculatur altare, deinde procedens ad eum qui convertitur, querit quid petat. Quo se ipsum accusante de prava conversatione et infidelitatis errore et boni obmissione, et rogante ut fiat ipse mediator reconciliationis sue ad Deum et consequi divina, Ierarcha respondet quod oportet eum totaliter ad Deum accedere vel converti qui est perfectissimus et mundissimus et vite preterite integre renuntiare et qualiter eum conversari oporteat in Deo et secundum Deum. Hec autem eo recitante et interrogante, querit an ita videlicet sit conversaturus. Quo id confitente, inponit manum capiti eius. Et iubet eum et susceptorem suum a sacerdotibus describi incipiens orationem. Qua completa ab universa Ecclesia, exuit eum, sed non ex toto, per manus ministrorum. Postea facit eum prosterni ad occidentem et manus extendere contra eandem regionem precipiens ter exsufflare sathan et renuntiare conversationi preterite et ter abrenuntiare sathane. Quo facto ducit eum ter ad orientem et sursum respicientem et manus extendentem participem facit Christianorum et sanctarum scripturarum.

5

Cum autem, etc. usque ad illud: Ierarcha vero, etc. talis est sensus: Cum hoc ipsum idem ter fuerit confessus, ut supra, orans Ierarcha benedicit et manu ipsum tenet. Tunc penitus denudant eum ministri, portantes Ierarche sancte unctionis oleum. Qui eum oleo sancto ungere incipit terna significatione. Sacerdotes vero conplent ungentes oleo totum corpus eius. Et tunc ad baptismum procedit; et, premissa benedictione super aquam, Ierarcha cum crismate tres cruces facit in ipsa aqua cunt totidem decantationibus alleluya et psalmorum secundum varias Ecclesie consuetudines. Deinde recitata descriptione tam viri quam susceptoris sui ipse vir a sacerdotibus ad aquam ducitur, mergente eum in aqua Ierarcha manu.

6

Ierarcha vero, etc. usque ad illud: Hec quidem, etc. talis est sensus: Baptizante Ierarcha super baptizandum sacerdotibus nomen eius recitantibus episcopus ter eum immergens in aquam et ter elevans baptizat eum cum nominatione sancte trinitatis. Quem sacerdotes mox assignant susceptori suo. Et ipsi cum ipso susceptore baptizatum, veste sibi congrua indutum, reducunt ad Ierarcham. Quem crismate signans concedit ei eucharistiam. Quibus completis baptizatus extenditur ad cognitionem misteriorum. Quorum simbola suscepit tanquam semper profecturus in anteriora se extendens et posteriorum oblitus nec aliquando ad pristina reversurus sed in divina a Spiritu Sancto semper promovendus.

7

Hec quidem, etc. usque ad illud: Dicimus igitur, etc. talis est sensus: Hec que simbolice in baptismo fiunt, in quo perfecta fit in Deum generatio, nichil continent inmundum vel inconveniens. Set in ipso invisibilia Dei opera insinuantur per signa connaturalia et hominibus decentia velud per quedam specula subobscura, neque nocet quod suppresso interim diviniori misterio vel subtiliori, fiat negotiatio circa persuasionem accedentis ad bonam vitam.. Et per aque ablutionem insinuetur eidem purgatio maliciarum suarum. Opera enim hec simbolica sunt. Et si nichil aliud misterii continent, cum ad vitam ordinatam eum qui convertitur, inducant et vite preterite purgationem eidem evidenter denuntient, non sunt ab hominibus quasi inmunda despicienda sed talis denuntiatio facile intelligibilis congruit introductioni inperfectorum ad ierarchica. Qui per hec ipsa iam distinguntur ab inmundorum multitudine et coaptantur inferioribus misteriis sibi congruentibus. Nobis autem perfectioribus congruit ad principalia eorum que fiunt, sanctis affectionibus intendere et sic a Deo docti cognoscemus, que secreta et occulta per hec exprimantur et figurentur. Sensibilia enim viam prebent ad investiganda invisibilia tanquam talium ymaginum continentia veritatem, per que ad ipsa introducimur et in ipsa pergimus. Ipsa autem intelligibilia sunt sensibilium principium et veritas.

8

Dicimus igitur, etc. usque ad illud: Ad hanc, etc. talis est sensus: Ierarcha ergo materialis, ad veritatis cognitionem cunctos invitans, Deum significat cuius bonitas semper uniformiter cunctis intellectualibus animis superradiat, se ipsam offerens et exponens. Si autem mens a presente et superradiante lumine spontanee et malitiose intellectuales oculos clauserit vel averterit suspenditur ab ipso lumine quod non recedit sed superlucet ei qui oculos claudit et ei ab ipso se avertenti occurrit. Et si etiam mensuram suam excedens in scrutinia divinorum presumptuose se ingesserit, divinum tamen lumen nichil aget nisi quod suum est. Qui autem supra mensuram suam presumit, perfectis imperfecte se ingerendo, et illa perfectiora que presumit, non consequetur, et inperfectioribus que consequi poterat, privabitur. Divinum autem lumen, ut dictum est, semper inteltectualibus mentibus est extensum et in optione earum est haurire de ipso lumine semper presente et paratissimo ad se dandum.

9

Necessario igitur, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Erat necessarium Ecclesie, ut apostoli qui fuerunt primi duces nostri, repleti Spiritu Sancto a supersubstantiali deitate, missi ad nos divina bonitate, ut ipsum Sancti Spiritus donum ad laios sibi adherentes et ipsorum sequentes producerent. Ipsi etiam tanquam Deo pleni copiose amantes inferiores et sequaces suos, sursumagentes nos in deificationem, secundum sanctas Dei ordinationes nobis traderent doctrinis scriptis in signis sensibilibus supercelestia in varietate et multitudine concluse unita. In humanis divina, in materialibus inmaterialia, in hiis que secundum nos sunt, supersubstantialia. Et hoc non tatum ea de causa ut veritas celetur inmundis, quibus non licet sancta tangere, sed quia, ut dixi, nostra Ierarchia indiget sensibilibus signis, ad hoc ut per ipsa efficatius sursumagamur ad intelligibilia secundum nostram capacitatem; perfectis tamen doctoribus relevantur mistice significationes signorum, quas non licet eisdem propalare imperfectis, sed solis perfectis scientibus quod divine legislatores iuxta quod eisdem divinitus est inspiratum, ordinaverunt Ierarchiam sacrorum ordinum ecclesiasticorum firmis et inconfusis ordinationibus et mutuis proportionibus et spiritualium gratiarum distributionibus secundum congruentiam uniuscuiusque persone ierarchie. Quoniam ergo per epistolam promisisti (quod quidem commemorare religiosum est) quod de universa superposita Ierarchica locutione non trades alicui preter episcopos vel alios perfectos in doctrinis ierarchicis et quod eisdem persuadebis quod tibi promittant quod secundum legem ierarchicam munda munde tangant et communicent divina solis divinis et perfecta perfectis et sanctis sanctissima, ideo michi persuasisti, ut hoc divinum donum et alia Ierarchica tibi tradam.

10

Ad hanc, etc. usque ad illud: Sed si, etc. talis est sensus: Hanc autem predictam divinam bonitatem inmitatus episcopus, cunctis lumen sue doctrine offerens habundanter, eos qui accedunt paratissimus illuminare, ad Deum inmitandum. Qui neque motus invidia nec furore vel ira concitatus improperat converso peccatum infidelitatis vel malitiam vite preterite; sed pure ad Deum accedentes illuminat instructionibus et benigne eos tractat et ordinat secundum quod quilibet aptus est accedere ad divina.

11

Sed si bone, etc. usque ad illud: Ita sursum, etc. talis est sensus: Principium autem ordinationis est quando quis per sanctitatem et puritatem mentis recurrit ad considerationem proprie fragilitatis. Quia ex hoc venit in cognitionem sui prime videndo se per se. Et hoc est primum donum quod consequitur per respectum ad divinam lucem. Ex hoc autem innuitur quod mentes Deum cogniture prime in se reflectantur, deinde Deum speculentur et sic in divinas theorias proficiscantur. Qui autem propria invisibilia vel mentalia sine obtusione et aciei mentis reverberatione clare inspicit, iam a carcere tenebrose ignorantie eripitur sed ad divine unitionis excellentiam propter imperfectionem suam non statim extenditur. Necesse enim habet de infimis gradibus ad medios et per medios ad summum seriatim conscendere. Huius autem bone ordinationis ymago est illius qui coinversus est, verecundia et sui ipsius cognitio et ducatus susceptoris ad Ierarcham.

12

Ita sursumactum, etc. usque ad illud: Quod signorum, etc. talis est sensus: Per talem mediationem ad sursumactionem divina bonitas mentem recipit ad sui participationem; et traditione proprii luminis ipsum significat. Iuxta illud: Signatum est super nos lumen vultus tui. Et sic facit eum de humano divinum, communicando ei divina et promovendo sancte in sancta. Horum autem sancta significatio colligitur ex accessu conversi ad Ierarcham, a quo statim signatur, et ex descriptione nominis ipsius que fit a sacerdotibus, per quam is qui conversus est, connumeratur in memorali sanctorum, et per ipsius susceptorem qui per fidem unitatis manuducit ipsum ad cognitionem veritatis. Is autem qui sic illuminatus est, debet esse verus Dei amator et inmitator sui ductoris qui per fidem et dilectionem in Deo confirmatus est. Ductor vero eius manuductionibus sive eruditionibus sibi a Deo traditis debet eum qui se sequitur, certificare. Ad altitudinem tamen perfectionis non pertinet habere duos contrarios affectus, scilicet dilectionem Dei et dilectionem mundi vel duos modos vivendi, quibus animus dividitur, sed debet unum quod cepit, fortiter tenere, ut scilicet non possit trahi vel deordinari ab his qui dividunt ab uniformitate.

13

Quod signorum, etc. usque ad illud: Sed est manifestum, etc. talis est sensus: Quod autem ille qui accedit ad Ierarcham totus usque ad nuditatem et discalciationem exuitur, significat sanctum misterium, quia ipse priori vita exspoliatur. Quod autem statuitur ad occidentem et manus contra illam obscuram regionem dicitur expandere, significat exprobrationem omnis malitie, quia ab occidente panditur omne malum, et quod totaliter exuit veterem hominem et exufflat principem ipsius abrenuntiando ipsi et omnibus pompis eius, que contrarie sunt omnimode sanctitati. Sic igitur perfectus factus, ut a peccato temeri non valeat, nec cum dyabolo vel seculo aliquam communionem habeat, ad orientem ducatur, per quod significatur ipsius in divino lumine vel statu gratie confirmatio et ipsius luminis respectus vel contemplatio munda et quod perfecte recedit a malitia. Sancte vero eius confessiones quas facit episcopo, significant, quod totaliter consentit Deo cum amore veritatis.

14

Sed est manifestum, etc. usque ad illud: Vides autem, etc. talis est sensus: Clarum est peritis doctoribus quod continuis fortibus elevationibus animi ad Deum et perfectis vitiorum mortificationibus ac carnalitatis consumptionibus firmatur invariabiliter deiformis animus ad invisibilia contemplanda. Non enim sufficit totaliter recedere a pravo affectu et actu, nisi viriliter et inflexibiliter homo laboret, ne, postquam factus fuerit liber a malitia, fiat eius servus. Neque debemus inponere finem amori veritatis qui sanctus est, sed attente et continue secundum nostram possibilitatem extendi debemus, ut elevemur ad divina perfectius contemplanda pure semper circa illa negotiando.

15

Vides autem, etc. usque ad illud: Manebit autem, etc. talis est sensus: Percipere potest qui baptizatur, quoniam ea que fiunt circa ipsum, sunt manifeste ymagines unctionis que convenit pugili. Nam perfectus episcopus in perficiendo baptizato inchoat sacri crismatis unctionem; astantes vero presbiteri inchoatam unctionem conplent quasi evocantes ad spirituale prelium eum qui accipit sancte unctionis oleum. In victoria autem istorum certaminum fit homo Cristo conformis. Nam Deus primo certamina certavit sicut potentissimus; et de certaminibus legem posuit sicut sapientissimus et certantibus victoria promisit condigna premia sicut optimus vel pulcherrimus. Et adhuc quod dulcius est et suavius, cum ipsis est presens in certaminibus. Iuxta illud: Cum ipso sum in tribulatione, pro ipsis pugnans et luctans contra vitia et demones, qui principes sunt mortis et corruptionis, ut hic qui pugil est certarminibus divinis expositus, per victoriam ex Dei gratia acquisitam sit ylaris et iocundus.

16

Manebit autem, etc. usque ad illud: Igitur sancte, etc. talis est sensus: Ille qui baptizatus et unctus est, pugil spiritualis factus est. Et hic talis assiduus erit in preceptis sancte scripture et iuxta ipsarum documentum sine transgressione aliqua pugnabit ad pulchritudinem glorie in fortitudine spiritus optinendam, habendo ipsum Christum dominum ad adiuvandum et ducem ad instruendum pro bonitate sua in certamine spirituali. Pugil autem spiritualis luctans contra vitia et demones que impediunt eius deificationem et deificationis operationem et ea tandem superans propter bonam gratiam unctionis ad inmitationem salvatoris qui fuit primus certator, sicut sequens eius vestigia baptizatus qui Christo peccato conmoritur, a peccato separatur. Attende autem quoniam signa in hiis que dicimus, valde convenientia sunt cum figuris. Mors enim in nobis non est anime consumptio sed tantum anime a corpore separatio, que agit ipsam animam ad invisibilia Dei bona facta ipsa invisibilis privatione corporia in quo nullam sui ostendit operationem. Corpus vero similiter in terra occultatur. Vel ideo baptismus morti comparatur quia baptizatus totus aque inmersus absconditur sicut mortuus in sepulchro.

17

Igitur sancte baptizatum, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Trina inmersio in aqua cum totidem elevationibus significat in sancte baptizato imitationem mortis dominice. Cuius triduana fuit sepultura. In quo dyabolus nullam invenit culpam. Iuxta illud: venit ad me princeps huius mundi, etc. Vestis autem splendide induitio que circumponitur ei qui baptizatur, significat quod sicut virilis, idest virtuosus et deiformis factus, de cetero non subiacebit passibilitati vitiorum et quod in fortitudine spiritus eonsentiet uniformiter vivere, ut sicut eius vestis tota est candida, ita eius vita tota sit splendida. Crismatis vero unctio in qua est perfectionis significatio, bene facit redolere baptizatum ante Deum per gratiam et ante homines per bonam vitam. Sanctus enim baptismus quo regeneratur homo ad Deum, et in Deo unit baptizatum Spiritui Sancto vel spiritui Ecclesie. Facit autem ipsum intellectualiter bene fragrare per gratiam supervenientem ineffabilitcr quam cognoscit intellectualiter. Facit etiam eum dignum per spiritum divinum divina communione quo ad mentem. Post hec vero omnia episcopus vocat baptizatum ad perceptionem divinissimi sacramenti. Et similiter aliorum sacrorum conmunionem ei largitur, quibus perfectio acquiritur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput secundum