Table of Contents
Expositio in librorum De ecclesiastica hierarchia beati Dionysii
Caput primum : Que Ecclesiastice Ierarchie traditio et que huius intentio
Caput secundum : De hiis que fiunt in illuminatione
Caput tertium : De hiis que fiunt in congregatione
Caput quartum : De hiis que fiunt in unguento et de perficiendis in eo
Caput quintum : De sacerdotalibus perfectionibus
De Ecclesiastica Hierarchia, Caput quartum
Titulus huius capituli est de hiis que fiunt in unguento et de perficiendis in ipso. Unguentum hic sanctum dicitur crisma. Circa quod multa aguntur, quia in illo multa significantur. Nam multarum aromaticarum specierum ibi fit congregatio, per quod significatur bene redolentium virtutum suavissima exalatio, quam habet ille in quo est vera perfectio, qui omnibus sanctis est bonus odor Christi; vel per sanctissimum crisma quod est redolentisisimum, significatur ipse Christus in quo est omnis delectationis unctio at omnium spiritualium fragrantia specierum. Quibus nostra mens fit redolentissima et pinguissima et omni copia spiritalium consolationum habundantissima. Non solum autem sanctum bene redolens crisma in anima iusti operatur dignissimam fragrantiam, sed et exterius aput homines famam suavissimam. Iuxta illud: Memoria Iosie in conpositione odoris sancta opus pigmentarii; in omni ore quasi mel eius memoria condulcabitur. Illi autem qui in isto unguento perficiuntur sunt hii qui et interius suaviter afficiuntur et qui exterius celebri nomine digni habentur.
Tante sanctissime congregationis, etc. usque ad illud: Igitur introductiva, etc. talis est sensus: Contemplationes sacrorum sanctissime congregationis, idest Ecclesie Catholice, valde sunt pulchre intelligentie. Quarum ierarchica sancta operatione fit conmunio et congregatio multorum in unum. Huic autem Sacramento de quo diximus inmediate, scilicet eucharistie, sacramentum crismatis coordinatur quod dicitur a nostris doctoribus unguenti perfectio. Videndo autem partes huius sacramenti misticas, ad totius sacramenti contemplationem sursumagemur. Si quidem ab isto Sacramento, scilicet crismatis, eodem inodo excluduntur inperfecti sicut in consecratione eucharistie antecedente thurificatione episcopi, et psalmorum decantatione et divine scripture lectione. Dieinde episcopus superponit altari unguentum consecrandum circumvelatum .XII. alis, concinentibus fidelibus: Sanctus, Sanctus, etc. et alleluya. Et per orationis conpletionem confecto crismate episcopus ipso utitur fere ad omnem ierarchicam operationem.
Igitur introductiva, etc. usque ad illud: Convenienter, etc. talis est sensus: Per sancti crismatis misticam actionem instruimur ad perfectam sanctificationem. Arbitramur enim quod circumvelatio crismatis significat quod sancti viri spirituales suas virtutes et gratias que non apparent foris, opportune celant propter fugam vane glorie, quod est Deo beneplacitum. Iuxta quod occulti et super mentem bene olentes decores divini sive celestes pulchritudines solis sanctis manifestantur qui se eisdem secundum suam possibilitatem conformare desiderant. Qui enim bene imitatur incircumscriptum et beneolens insigne virtutis Deo conformantis, aspiciens ad illam intelligibilem pulchritudinem et bene olentem pulchritudinem, per hoc ipsum sibi illam vel potius se illi conformat et conponit ad eam imitandum. Iuxta illud: Nos autem revelata facie, etc. Sicut est videre in sensibilibus, ut sicut aliquis ad aliquod exemplar rescribendum, solum illud exemplar indeclinabiliter aspiciat, ad nichil aliud tractus, vel secundum nichil aliud divisus, ipsum exemplar secundum artificis possibilitatem quasi duplicabit et utrumque in alio monstrabit, excepta substantie differentia, ita nimirum intenta et attenta et indeclinabilis contemplatio amantium divinam pnlchritudinem et eam mentitibus suis inprimentium ingignet in eis similitudinem deiformissimam et non erroneam.
Convenienter igitur, etc. usque ad illud: Age igitur, etc. talis est sensus: Merito viri spirituales sensum suum intellectualem quasi quadam scripture ymagine conformantes divino decori supersubstantialiter beneolenti nullum opus virtutis faciunt ad hoc ut videantur ab hominibus, ut dicitur in Mt. Videte ne iustitiam, etc. Sed attendunt exemplum sensibile circumvelationis sancti crismatis. Et ipsi iuxta hoc exemplum virtutes interiores quibus Deo conformantur, a Deo sibi inpensas, celantes, ad ipsum solum aspiciunt principalissimum intellectum non ad dissimilia. A quorum etiam visione nullatenus pertrahuntur. Unde non ea que varie apparent pulchra et iusta sed que vere sunt existentia amant nec similiter respiciunt ad opinionem a multitudinem irrationabiliter beatificatam sed bonum aut malum ad Dei inmitationem in se ipsis iudicantes per hoc sunt insignes ymagines divini boni odoris. Qui autem in se ipso habet veram suavitatem non attendit ad opinionem multitudinis informans unitatem non fictam sua vera inmitatione, que bonum quod foris exhibet, intus per virtutem habet.
Age igitur, etc. usque ad illud: Igitur est quidem, etc. talis est sensus: De cetero quoniam de exterioribus operationibus sacramentorum que decore sunt, quandam contemplationem incepimus, inspiciamus etiam pulchritudinem sacri crismatis que sanctificativa est. Consideremus igitur quid significat revelatio sive discooperitio crismatis. Significat autem divinam pulchritudinem facientem a se ipsa resplendere puram claritatem et inplentem nos puro et simplici odore. Nam sensibilis operatio crismatis non absconditur hiis qui sunt iuxta vel circa Ierarcham sed per eos tractatur familiariter et ab ipsis videtur et velatur et a multitudine separatur. Divinis enim et spiritualibus viris radius intelligibilis rerum spiritualium inmediate elucens et eorum mentes speciali suavitate perfundens ad eos qui non sibi familiares sunt, minus procedit sed ab ipsis spiritualibus sicut occulti intelligibilis contemplatoribus sub que in alis intelligitur, enigmatibus cooperitur, ne ab inmundis et inperfectis contaminetur, per que enigmata inferiores et infirmiores sursumaguntur ad divina secundum singulorum facultatem.
Igitur est quidem, etc. usque ad illud: E qualiter autem, etc. talis est sensus: Ipsa crismatis perfectio vel confectio que a nobis laudata est, specialiter pertinet ad perfectionem ierarchici ordinis et virtutis. Undo sancti apostoli hoc sacramentum tanquam eucharistie coordinatum et idem efficiens eisdem ymaginibus in multis et misticis ornatibus et decantationibus ornaverunt. Similiter Ierarcha cum thure aromatico ad chorum procedit et ad altare revertitur, ostendens per thuris resolutionem divinam participationem sanctis ingigni secundum singulorum dignitatem et ipsam nichilominus participationis plenitudinem inminorabilem et inmobilem in se ipsam iuxta divinam proprietatem inconmunicabiliter collocari.
Equaliter autem, etc. usque ad illud: Hec igitur quidem, etc., talis est sensus: Similiter etiam cantica et lectiones sacre scripture educunt inperfectos ad filiorum adoptionem. Et conversionem faciunt inmunde vexatorum et auferunt contrarium timorem et attractionem ad peccatum ex timide vexatis, monstrantes quid est deductio ad deiformem habitum et virtutem secundum uniuscuiusque possibilitatem secundum quam expellunt virtutes contrarias. Et obtinebunt magisterium medendi aliis ad Deum inmitandum et inmobiles erunt in propriis non solum habentes set aliis dantes virtutem activam contra tumultus contrarios. Hiis autem qui a peccatis ad bonam mentem conversi sunt, sacre scripture laudes et lectiones inponunt habitum sanctum ut in bono perseverent. Illos vero qui nundum castiticati sunt, ad perfectionem munditie perducunt. Eos autem qui sanctificati sunt, inducunt ad inspectionem divinarum ymaginum et divinorum conmunionem cibantes ipsos beatis et intelligibilibus contemplationibus et adimplentes uniformes eorum mentes unitate divina. Et numquid crismatis celebratio ordines non omnino mundos de quibus supra diximus, ab ecclesia eicit eodem modo quo eucharistie celebratio, cum ista a solis sanctis ymaginibus visa sint et a solis sanctificata sursumactionibus catholicis.
Hec igitur, etc. usque ad illud: Igitur unguenti, etc., talis est sensus: Ea que multotiens diximus, iterum repetere nolumus quod esset superfluum eisdem maxime verbis. Igitur attendentes quod Ierarcha .XII. alis sanctum crisma cooperit et sic consecratur, dicimus quod huius rei ista est theoria, videlicet quod crisma continet multas materias aromaticas que se olfacientes grata odoris suavitate afficiunt, secundum quod magis vel minus ipsa suavitate participant. Unde dicimus quod sanctum crisma dominum Ihesum significat mentes nostras spiritualis delectationis influitionibus adimplentem. Si enim sensibilium aromatum susceptio moderata vim olfactivam nostram sanam delectabiliter refovet, pariter et intellectualem sensum nostrum spiritualis suavitatis delectationum ab appetitu inordinato purgatum secundum facultatem nobis divinitus indultam, susceptio divini boni odoris sancta delectatione et divinissimo alimento replebit.
Igitur unguenti, etc. usque ad illud: Igitur sanctarum, etc. talis est sensus: Sacri crismatis aromatica conpositio in istis enigmaticis figuris significat nobis dominum Ihesum existentem fontanam copiam susceptionum divinarum suavissimarum refundentem de sua plenitudine divinissimas fragrantias ad deiformissimas intelligentias. In quibus mentes suaviter delectate et sanctis susceptionibus adinplete utuntur intelligibili alimento in penetrando ad intimos suos sinus intellectuales secundum divinam participationem bene olentium distributionum. Manifestum est autem quod fragratio divine fontalis suavitatis propinquior est primis animis celestibus quam nobis et distribuit superemanans copiose et penetrans multipliciter in summam et intimam ipsorum virtutem talium susceptivam. Inferioribus vero angelis tanquam minus capacibus suppremam visionem que ipsorum excedit capacitatem, celans, distribuit eisdem fragrantias proprie capacitati proportionates et conmensuratas.
Igitur sanctarum, etc. usque ad illud: Igitur infinitas, etc. talis est sensus: Sanctus ordo seraphin qui omnes alios celestes ordines tam sublimiter excedens, circa Ihesum stans et collocatus in beatissimis ipsius visionibus intuitum figens, et invisibili distributione castissimis susceptionibus adimplens, qui iugiter ter Deo acclamare dicitur: Sanctus, Sanctus, Sanctus, in duodenario alarum numero significatur. Dicuntur autem superne mentes clamare iugiter propter infatigabilem et continuam ipsarum contemplationem et inextinguibilem et purum amorem qui a nulla macula vel oblivione potest suppeditari. Unde, quod eis attribuitur non tacens clamor, significat ipsarum eternam et intransmutabilem et invincibilem gratiarum actionem et divinorum cognitionem sive contemplationem. Quales autem sint invisibiles proprietates seraphin designare nos per sensibilium collationem declaravimus in libro Ierarchie Angelice, c. VII. Quia tamen illi qui circunstant episcopum in crismatis celebratione significant ordinem seraphin, hic aliqua de ipso ordine et de eius deiformissima claritate conmemorabimus.
Igitur infinitas, etc. usque ad illud: Quod autem, etc., talis est sensus: Quod seraphin dicuntur habere multos vultus et multos pedes, significat quod ipsi sunt multum perspicaces ad divinas principales illuminationes, et sunt semper mobiles et ardentes in desiderio et amore divinorum bonorum. Quod autem seraphin dicuntur habere senas alas, non puto vim constitui in numero, sed significatur quod prima et media et ultima intellectualium et deiformium virtutum ipsius seraph, qui est principalis Ierarcha in summo ordine, perfecte sunt sursumactiva per ardentem affectionem, et absoluta per liberam contemplationem et supermundana per inmediatam ad Deum inhesionem. Unde sancta scriptura attribuens eis alas circumponit eas circa vultus et media et pedes significans per hoc universalem et largissimam sursumactionem ad vere existens. Quod autem dicuntur seraphin velare vultus et pedes et mediis alis volare significat quod etiam summa et prima intelligentia reverenter cavet a presumptuoso scrutinio altiorum et profundarum theoriarum. In his vero que sunt divina gratia cognoscenda, iuxta concessam sibi divinitus possibilitatem sursumagitur divinis legibus se supponens et ab ipsis ad sui cognitionem intellectualiter disponitur.
Quod autem eloquiis, etc. usque ad illud: Igitur divinissimus, etc. talis est sensus: Quod autem al ter seraphin ad alterum clamare dicitur, significat quod alter alteri, idest superior inferiori influit da perceptis divinis theoriis. Quod vero summe intelligentie hebraice vocantur seraphin, significat quod ipse quasi ignee sunt et superferventes per divinam et inmobiliter fragrantem vitam. Si ergo secundum hebraicam interpretationem dicuntur seraphin incendentes et calefacientes a sancta scriptura, hoc nomen declarat substantialem eorum habitum, et ipsi iuxta ymagines misticas eorum que fiunt in confectione crismatis, habent virtutes sursummoventes ad manifestationem crismatis et potius evocantes fragrativam distributionem operationum. Etenim divina substantia super mentem beneolens, idest celesti impleta suavitate, diligit ab ignitis et mundissimis mentibus moveri et procedere ad cognitionem. Et donat divinissimas suas inspirationes in copiosissimis distributionibus, eis summis mentibus ipsam supermundane evocantibus.
Igitur divinissimus, etc. usque ad illud: Est autem, etc. talis est sensus: Divinissimus ordo substantiarum celestium non ignoravit dominum Ihesum descendisse per incarnationem ad hoc ut sanctificaretur. Et idem ordo intelligit dominum Ihesum propter divinam et ineffabilem suam bonitatem se ipsum humiliasse ad nostre carnis assumptionem. Et ipsum a patre et se ipso Deo et spiritu sancto sanctificatum tanquam verum hominem et ex ipsius miraculis divina virtute patratis novit ipsum esse proprium suum principium secundum inconmutabilitatem sue divine substantie vel secundum indistantiam a nostra natura. Unde simbolice apponit ecclesia seraphin sanctificato crismati, sciens et describens Christum invariabilem secundum deitatem factum nichilominus nobis totaliter connaturalem in vera humanitate, et ante operationem omnis sancte perfectionis, aperte innuens, secundum scripturam, Christum qui sanctificat, esse sanctificatum sicut eundem sibi ipsi secundum omnem sue deitatis operationem, propter quod et donum baptismi perfectivum ex gratia perficitur in divinis perfectionibus crismatis. Unde episcopus superfundens crisma in forma crucis in fonte baptismi conmemorat viris contemplativis dominum Ihesum usque ad mortem per crucem se demersisse pro nostra regeneratione et per inconprehensivam divinam humiliationem avulsisse a veteri homine mortis corruptionem et renovasse secundum divinam et eternam essentiam eos qui secundum apostolum in mortem ipsius baptizantur. Sed et ipsi qui est baptizatus, unctio sancti crismatis donat superadventum sancti spiritus. In quo nobis insinuatur quod ipse Ihesus a thearchico spiritu sanctificatus virtute sua divina spiritum sanctum donavit apostolis in pentecoste. Unde ecclesiastica institutio habet quod altare consecratur crismatis infusionibus.
Est autem, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Altaris consecratio que est quedam supercelestis operatio, typum gerit Christi, qui est principitim totius nostre perfectionis deifice et substantia et virtus perfecta. Ipse enim Ihesus est divinissimum nostrum altare, qui est thearchica sanctificatio celestium animorum. In quo et nos iuxta sacram scripturam sanctificati et mistice holocausta facti vel oblati accessum habemus ad Deum. Unde in nostri altaris consecratione per sanctum crisma intellectualibus oculis contemplamur dominum Ihesum verum altare, in quo perficiuntur que perficiuntur et sanctificantur, ab ipso divinissimo unguento perfectum. Ipse enim dominus Ihesus, qui est in se sanctissimum, sanctificat se ipsum propter nos et omni sanctificatione nos replet, perfectionibus ab eius plenitudine ad nos sicut a Dec genitos divina munificentia demum transeuntibus. Unde secundum divinam dispensationem vel inspirationem nostri apostoli hoc sacramentum ex re perfecta realiter vocant unguenti perfectionem tanquam ex hac vocatione laudantes ipsam Dei perfectionem alterutro intellectu, videlicet active et passive. Est enim Christi perfectio etiam secundum hoc quod homo est, sanctificari, et secundum quod Deus est, sanctificare et perficere ea que perficiuntur. Alleluya autem secundum hebreos interpretatur laus Dei vel laudate Deum. Omnia ergo que scripta sunt de Christi Dei apparitione et divina operatione et variis signis ecclesiasticis simbolice expressa, videlicet notabiliora incarnationis dominice sacramenta merito conmemorantur in hympno prophetico qui intelligitur esse aliquis psalmorum David intitulatus per alleluya. Docet enim hympnus ille deifica beneficia digna esse sanctis laudibus.
On this page