Table of Contents
Expositio in librorum De ecclesiastica hierarchia beati Dionysii
Caput primum : Que Ecclesiastice Ierarchie traditio et que huius intentio
Caput secundum : De hiis que fiunt in illuminatione
Caput tertium : De hiis que fiunt in congregatione
Caput quartum : De hiis que fiunt in unguento et de perficiendis in eo
Caput quintum : De sacerdotalibus perfectionibus
De Ecclesiastica Hierarchia, Caput quintum
Hec quidem est divinissima unguenti perfectionis operatio. Tempus autem sit post divinas sanctas operationes exponere et sacerdotales ordines et participationes et virtutes ipsorum et operationes et perfectiones et sub ipsis trinitatem subiectorum ordinum ut demonstretur nostre Ierarchie ornatus, inordinatum quidem et inornatum et confusum munde distinguens et expellens, ornatum autem et ordinatum et stabile ostendens in sanctorum ordinum secundum ipsam proportionibus. Et universe quidem Ierarchie trinam divisionem in Ierarchiis laudatis a nobis, bene, ut arbitror, exposuimus dicentes sicut secundum nos traditio habet omne ierarchicum negotium dividi in sanctissimas perfectiones et divinos ipsarum doctos et magistros et eos qui ab ipsis sancte perficiuntur.
Igitur sanctissima quidem celestium substantiarum Ierarchia perfectionem quidem habet secundum propriam Dei et divinorum inmaterialissimum intellectum et deiformis integrum et, sicut est possibile, ad Dei inmitationem habitum. Illuminatores autem et ad sanctam perfectionem duces circa Deum primas substantias. Ipse enim ad subiectos ordines sanctos, ut bone et proportionaliter deferunt semper deificas cogitationes donatas ipsis apud se perfecta et sapientes faciente divinas mentes thearchia. Primis autem substantiis subiecti ornatus et sicut per illas sursumacti, ad deificam thearchie illuminationem, qui perficiuntur ordines sunt et vere nominantur. Post illam autem celestem et supermundanam Ierarchiam ad ea que sunt secundum nos beneficio thearchia sanctissima ipsius dona proferens, puris existentibus secundum eloquium dedit iuxta legem ierarchicam obscuris verorum ymaginibus et remotissimis archetyporum ymaginationibus et difficilibus ad contemplandum enigmatibus et figuris, non bene discretam habentibus coopertam in ipsis contemplationem proportionali lumine sicut infirmis oculis sine lesione supersplendens.
Huic autem secundum legem Ierarchie perfectio quidem est ad spiritualem Dei cultum sursumactio. Manuductores autem ad istam, illi qui sanctum illud tabernaculum sancte docti a Moyse primo secundum legem Ierarchiarum magistro et duce. Ad quod sanctum tabernaculum introductive sancte scribens secundum legem ierarchicam ymaginem figure monstrate ipsi in Syna monte vocabat cuncta secundum legem sanctificata. Qui autem perficiebantur erant hii qui a legalibus signis proportionaliter ad perfectiorem doctrinam sursumagebantur. Perfectiorem autem doctrinam theologia nostram dicit ierarchiam adinpletionem ipsam illius vocans et sanctum finem. Est autem et celestis et legalis conmunicative medietati sumpta. Huic quidem conmunicans in intelligibilibus contemplationibus. Illi autem quoniam et sensibiliter signis variatur et per ipsa sancte ad divinum sursumagitur. Trinum autem ierarchice divisionis similiter habet in sanctissimas perfectionum sanctificationes divisa et deiformes sanctorum ministros et eas qui ab ipsis proportionaliter ad sancta sunt adducti. Unaqueque autem trium divisionum nostre Ierarchie secundum consequentiam legalis et divinioris nostra Ierarchia prima et media et ultima ordinantur virtute et proportionem sanctis convenientem providens et universorum, bene ornatam et secundum ordinem convenientem et coniunctivam communionem.
Igitur sanctissima quidem perfectionum sanctificatio, primam quidem habet deiformem virtutem, sanctam inperfectorum mundationem; mediam autem mundatorum illuminativam doctrinam, uitimam autem et priorum conpletivam doctorum in scientia propriarum doctrinarum perfectionem. Sanctificantium autem ornatus in virtute prima per perfectiones mundat inperfectos. In media autem illuminat mundatos. In ultima autem et summa sanctificantium virtutum perficit eos qui divino lumini conmunicaverunt in scientificis perfectionibus illuminationum quas contemplati sunt. Eorum autem qui perficiuntur, virtus propria vel prima quidem est que est mundativa. Media autem post mundationem que est illuminativa, et quorundam sanctorum contemplativa. Ultima autem et divinior aliis que illuminata perfectiva scienda sanctarum illuminationum, quarum effecta est contemplatrix.
Igitur sancte quidem perfectionum sanctificationis triplex virtus est laudata. Sancte quidem Dei generationis ex eloquiis demonstrata mundatione et illuminativa lucis apparitione; congregationis autem et unguenti perfectione divinorum operum cognitione et scientia, per que sancte ad thearchiam vivifica deductio et beatissima conmunio perficiuntur. Nunc autem sacerdotalem ornatum consequenter narrare convenit in mundativam et illuminativam et perfectivam bonam ordinationem divisum. Lex quidem est thearchie sanctissima per prima sancta ad divinissimum ipsius sursumagi splendorem. Nunquid et sensibiles substantias elementorum videmus ad magis ipsis cognata primum euntes et per illa ad aliam propriam transferentes operationem? Convenienter igitur omnis invisibilis et visibilis boni ornatus principium et collocatio ad deiformiores primos dat deificos radios ire et per illos sicut deiformiores mentes ad participationem luminis et traditionem proprie habentes, subiectis iuxta proportionem ipsorum illucet et superapparet.
Istorum igitur Deum primo inspicientium, est secundis copiose in conmensuratione ipsorum demonstrare, ab ipsis sancte inspectas divinas visiones et docere ierarchica eorum qui cum scientia perfectiva divina universe Ierarchie que est secundum ipsos, bene sunt docti et perfectivam docendi virtutem preacceperunt. Et tradere secundum dignitatem sancta, est eorum qui scienter et integre participaverunt sacerdotali perfectione. Igitur divinus Ierarcharum ordo, primus est quidem Deum inspicientium. Summus autem rursus et ultimus, idem. Etenim in ipso terminatur et adimpletur omnis nostre Ierarchie ornatus. Sicut enim universam Ierarchiam videmus in Ihesu terminatam, ita unamquamque in proprio divino Ierarcha. Ierarchici autem ordinis virtus in omnibus capit sanctis totalitatibus et per omnes sanctos ordines operatur proprie Ierarchie misteria. Excellenter autem ipsi preter reliquos ordines ad propriam operationem divina lex attribuit diviniores sanctificationes. Iste autem sunt perfective thearchice virtutis ymagines perficientes omnia divinissima signa et omnes sanctos ornatus. Si enim et a sacerdotibus perficiuntur quedam venerandorum signorum, sed nequaquam sanctam Dei generationem sacerdos operabitur sine divinissimo unguento. Neque divine conmunionis perficiet misteria nisi divinissimo altari conmunicativis prepositis signis. Sed neque ipse sacerdos erit nisi a ierarchicis perfectionibus ad hoc sortem fuerit consequtus. Unde divina legislatio sacerdotalium ordinum sanctificationem et divini unguenti perfectionem et sancti altaris perfectionis operationem divinorum ierarcharum perfectivis virtutibus singulariter segregavit.
Est igitur ierarchicus ordo perfectiva virtute adimpletus, perfectiva sacerdotii excellenter perficiens, et scientias sanctorum manifeste docens et edocens proportionales ipsorum et sanctos habitus et virtutes. Sacerdotum autem illuminativus ordo ad sanctas perfectionum inspectiones manuducit eos qui perficiuntur a divinis Ierarchis, et cum ipsis sancte agens proprias sanctas operationes, in quibus quidem ipse operatur divinas operationes, monstrans per sanctissima signa, et conteemplativos procedentes faciens, et sanctarum perfectionum conmunicatores, ad Ierarcham autem mittens desiderantes scientiam sanctificationum quas sunt contemplati. Ministrorum autem ordo qui est mundativus, et dissimilium separativus, ante accessum ad sanctificationem sacerdotum, mundat accedentes, mundos ipsos faciens a contrariis, et ad sanctificativam inspectionem et conmunionem opportunos. Unde in sancta Dei generatione ministri accedentem vetere exuunt veste, amplius quidem et discalciant et ad occidentem ad abrenuntiationem statuunt et rursus ad orientem transducunt. Nam mundativi sunt ordinis et virtutis, abicere totaliter precipientes accedentibus prioris vite vestes, et prioris vite obscurum ostendentes, et docentes illos abrenuntiantes obscuris, ad illuminativa transduci. Mundativis igitur est ministrorum ornatus ad manifestas sanctorum sanctificationes sursumagentes mundatos, et inperfectiores mundans et educens mundativis eloquiorum illuminationibus et doctrinis, et adhuc inmundos a mundis munde segregans, propter quod et ad sanctas ipsum statuit portas ierarchica legis positio, accedentium ad sancta introitum inperfectis mundationibus significans, et ad sanctas ipsorum inspectiones et conmuniones adductionem mundativis virtutibus tradens et per istas illos inmaculatos suscipiens et perfectos operans demonstrat.
Est igitur Ierarcharum quidem ordo perfectivus et perfecta operans, sacerdotum autem lucidus et illuminativus, ministrorum vero purgativus et discretivus, videlicet ierarchico ordine non perficere virtutem in se ab ipsa et illuminativam et mundativam scientiam solum sed et illuminare et mundare sciente, et habente sacerdotum. Nam minores ad maiores transire nequeunt, insuper neque est fas illis ad talem conari iactantiam. Diviniores vero virtutes cum propriis et subiectas ipsorum sancte perfectioni scientias cognoscunt; tamen, quoniam divinarum operationum sunt ymagines sacerdotales ornatus, bene ornati et non confusi ordinis divinarum operationum ordinatas illuminationes in se ipsis ostendentes in primas et medias et ultimas sanctas operationes et ordines in discretionibus ierarchicis divisi sunt manifestantes, quemadmodum dixi, in se ipsis divinarum operationum ordinatum et inconfusum. Nam, quoniam thearchia illas mentes in quibus est, mundat prius, post illuminat et illuminatas perficit ad deiformem perfectionis operationem, convenienter ierarchica divinarum ymaginum diligentia in discretos se ipsam dividit et ordines et virtutes, manifeste ostendens ierarchicas operationes in sanctissimis et mundissimis ordinibus firme et inconfuse stantes. Sed quoniam sacerdotales et ordines et participationes et virtutes ipsorum et operationes diximus, sicut nobis est possibile, et sanctissimas ipsorum, sicut possumus, inspiciamus perfectiones.
Ierarcha quidem et ad ierarchicam perfectionem adductus ambos pedes inclinans ante divinum altare super caput habet a Deo tradita eloquia et ierarchicam manum, et hoc modo a perficiente ipsum Ierarcha sanctissimis invocationibus perficitur. Sacerdos autem ambos pedes inclinans ante altare super caput habet ierarchicam dexteram et hoc modo a perficiente ipsum ierarcha sanctificatis invocationibus sanctificatur. Minister vero unum pedem inclinans coram altari super caput habet perficientis Ierarche dexteram, perfectus ab ipso perfectivis ministrorum invocationibus. Unicuique autem ipsorum cruciformis signatio fiat a perficiente Ierarcha. Et secundum unumquemque predicatio sancta fit et perfectivum osculum, osculante omni sacerdotali presente viro, et perficiente eum, qui ad aliquem dictorum sacerdotalium ordinum erit perfectus.
Conmunia quidem sunt et ierarchis et sacerdotibus et ministris in sacerdotalibus ipsorum perfectionibus ad divinum altare introductio et inclinatio, sacerdotalis manus inpositio, cruciformis signatio, predicatio, perfectivum osculum. Segregata autem et electa ierarchis quidem eloquiorum super caput appositio, non habentibus hoc subiectis ordinibus. Sacerdotibus autem amborum pedum inclinado non habente hoc ministrorum perfectione. Nam ministri, quemadmodum dictum est, unum pedem inclinant tantum. Igitur ad sanctum quidem altare adductio et inclinatio significat omnes qui sacerdotaliter perficiuntur supponere universaliter perfectionis principi Deo propriam vitam et eorum intellectualem totalitatem castissimam ipsi, et sanctificatam offerre et conformem et, ut possibile, dignam existentem thearchico et sanctuario et altari, sanctificantem sancte deiformes mentes.
Ierarchice autem manus inpositio simul quidem manifestat perficientis principalem perfectionem sub qua sicut pueri sancti custodiuntur; qui paterne ipsis quidem habitum et virtutem sacerdotalem tribuit, contrarias autem ipsorum virtutes conterit. Docet autem simul et omnes perficere sacerdotales operationes, sicut sub Deo agentes, perfectos, et propriarum operadotium in omni ipsum ducem habentes. Cruciformis vero signatio ab universis simul appetitibus vacationem et vitam ad Dei inmitationem aspicientem indeclinabiliter ad virilem Ihesu deitatem, aut, ut magis dicatur; divinissimam vitam qui usque ad crucem et mortem cum thearchica inmunitate peccati pervenit. Et ita viventes, sicut conformes, insignit cruciformi propria peccad inmunitatis ymagine
Sanctam autem, perfectionum et eorum qui perficiuntur, predicationem Ierarcha clamat misterio monstrante quod sanctitatis perfector in amore Dei declarativus est thearchice electionis, non ipse propria gratia eos qui perficiuntur, ad sacerdotalem agens perfectionem sed a Deo motus ad omnes sacerdotales sanctificationes. Ita Moyses legalis sanctitatis perfector neque fratrem existentem Aaron ad sacerdotalem agit perfectionem, et amatorem Dei ipsum esse, et sacerdotalem arbitratus usquequo a Deo ad hoc motus sub perfectionis principe Deo sacerdotalem perfectionem ierarchice consummavit. Sed et hoc thearchicus noster et primus sanctitatis perfector (factus est enim et hoc propter nos) benignissimus Ihesus non se ipsum glorificavit, sicut eloquia dicunt, sed qui locutus est ad ipsum: Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech; propter quod et ipse ad sacerdotalem perfectionem agens discipulos, quamvis existens ut Deus perfectionis princeps, tamen ad sanctissimum ipsius patrem et thearchicum spiritum principalem reponit ierarchice perfectionem, annuntians discipulis, sicut eloquia dicunt, a Ierosolimis ne discedite sed expectate promissionem patris quam audistis a me, quoniam vos baptizabimini spiritu sancto.
Et quidem et ipse Petrus condiscipulorum summus in coordinato sibi et ierarchico denario ad .XII. discipulorum sacerdotalem veniens perfectionem, thearchie religiose dimisit electionem, dicens: Demonstra quem eligis. Et a divina sorte deiformiter demonstratum ad sancti duodenarii ierarchicum suscepit numerum. De divina autem sorte que super Mathiam divinitus cecidit, alii quidem alia dixerunt non religiose, sicut arbitror. Meam autem et ipse intentionem dicam. Videntur enim mihi eloquia sortem nominare thearchicum quoddam donum demonstrans illi ierarchico choro a divina electione susceptum: set et hoc quod divinum ierarcham non proprio motu oportet sacerdotales facere perfectiones. Sed sub Deo movente istas ierarchice et, ut decet, celestem perficere.
Osculum autem in fine sacerdotalis perfectionis sanctam demonstrationem habet. Omnes enim quicumque presentes sunt, de sacerdotalibus existentes ordinibus sed et ipse qui perficit Ierarcha, osculatur eum qui perfectus est. Nam quando sacerdotalibus habitibus et virtutibus vocatione et sanctificatione ad sacerdotalem mens sancta pervenit perfectionem, amabilis est coordinatis et sanctissimis ordinibus ad deiformissimam pulcritudinem sursumacta, amans conformes mentes, et ab illis sancte amata. Unde ad se invicem sacerdotale osculum sanctificatur et conformium mentium sanctam coniunctionem monstrans et in se invicem amabilem exultationem sicut integre servantem sacerdotali formatione deiformissimam pulchritudinem.
Igitur hec quidem, sicut dixi, conmunia totius sacerdotalis perfectionis. Ierarcha autem habet segregatam eloquiorum super caput sanctissimam inpositionem. Quoniam enim perfectiva omnis sanctificationis virtus et scientia divina ierarchis datur a thearchica et perfectionis principe bonitate, convenienter super capita ierarchica superponuntur a Deo tradita eloquia conprehensive et scienter manifesfative omnis thearchie, divine operationis, Dei apparitionis, sanctorum et operum et sermonum a benefica thearchia nostre ierarchie donatorum, sicut deiformi ierarcha: omni quidem sacerdotali virtute integraliter participaturo, omnium autem ierarchicarum sanctarum locutionum et sanctarum operationum vera et a Deo tradita scientia non illuminando tantum sed et aliis proportionibus ierarchicis tradituro et perfecturo in divinissimis cognitionibus et sursumactionibus summis ierarchice universa totius Ierarchie perfectissima. Sacerdotibus autem duorum pedum inclinatio segregata est preter reliquum ornatum sicut unum inclinante ministrorum ordine, et ita ierarchica figura perfectio.
Igitur inclinatio quidem significat subiectam adductionem adducentis, supponentis Deo hoc quod sancte est adductum. Quoniam, ut multotiens diximus, tres sanctitatis perfectorum ornatus per tres sanctissimas perfectiones et virtutes president tribus eorum qui perficiuntur, ordinibus et sub divina iuga salutarem ipsorum sancte operantur adductionem, convenienter ministrorum ordo sicut tantum mundativus unam significat mundatorum adductionem, divino altari eam supponens, sicut in ipso mundatis mentibus supermundane sanctificatis. Sacerdotes autem ambos pedes inclinant sicut adductis sancte ab ipsis non tantum mundatis sed et manifestantissimis sanctis operationibus ipsorum purgata vita sursumagendo ad contemplativum habitum et virtutem sanctifice perfectis. Ierarcha autem ambos pedes inclinat et super caput habet a Deo tradita eloquia ierarchice agens a ministrorum virtute mundatos et a sacerdotali illuminatos ad sacrorum inspectorum ab ipsis proportionalem ipsis scientiam et per ipsam perficiens adductos ad integram secundum ipsos sanctificationem.
On this page