Table of Contents
Tractatus / Summulae logicales
Tractatus Primus : De Introductionibus
Tractatus Secundus : De Predicabilibus
Tractatus Tertius : De predicamentis
Tractatus Quartus : De sillogismis
Tractatus Sextus : De Suppositionibus
Tractatus Septimus : De Fallaciis
Tractatus Octavus : De relativis
Tractatus Nonus : De Ampliationibus
Tractus Decimus : De Appellationibus
Tractatus 3
Ad cognitionem predicamentorum quedam necessaria premittentes distinguamus cum Aristotele triplicem modum predicandi. Eorum igitur que predicantur alia sunt equiuoca, alia uniuoca, alia denominatiua.
Equiuoca sunt quorum solum nomen commune est, et secundum illud nomen ratio substantie est diuersa, ut cum animal significet animal uerum et animal pictum, nomen solum est eis commune, et ratio substantie utriusque secundum illud nomen est diuersa. Dicimus enim de leone picto in pariete ecce terribile animal, et de animali uero quod est leo idem dicimus, equiuocando animal ad utrumque et de statuis regum dicimus isti sunt tales reges, et de hiis quid ad huc regnant similiter dicimus hii sunt reges sumendo nomen regis equiuoce.
Vniuoca sunt quorum nomen est commune et secundum illud nomen ratio illius substantie est eadem, ut nomen animal est commune homini et boui, et similiter ratio eius secundum illud nomen. Dicimus enim homo est animal et bos est animal, et homo est substantia animata sensibilis et bos est substantia animata sensibilis, et sic nomen commune est eis et similiter ratio eorum secundum illud nomen est eadem. Nichil enim est homo secundum quod est animal nisi substantia animata sensibilis, et similiter bos.
Denominatiua dicuntur quecumque ab aliquo solo differentia casu secundum illud nomen habent appellationem, ut a gramatica gramaticus. Differunt solo casu, id est, sola cadentia que est a parte rei, et secundum nomen habent appellationem. Nomen enim denominatiuum debet comunicare cum nomine uniuoco in principio, ut in gramatica gramaticus, siue albus et albedo.
Eorum que dicuntur quedam dicuntur sine complexione, ut homo, siue currit; quedam cum complexione, ut homo currit. set prius quam alterum membrorum huius diuisionis subdiuidatur distinguendi sunt modiessendi in, quia necessarii sunt ad sequentem et ad quedam que postea dicentur.
Primus igitur modus dicitur aliquid in aliquo esse sicut pars in suo toto, ut digitus in manu, paries in domo.
Secundo autem modo sicut totum integrale est in suis partibus, ut domus in pariete, tecto et fundamento.
Tertio modo dicimus esse in ut species in genere, ut homo in animali, et uniuersaliter quodlibet inferius in suo superiori.
Quartus modus essendi in sicut genus in sua specie, ut animal in homine, et unumquodque diffiniens in diffinitione, siue in diffinito.
Quintus modus essendi in ut forma in materia. Et iste quintus subdiuiditur, quia est quedam forma substantialis, ut anima est forma substantialis homini, alia autem est forma accidentalis, ut album homini. Et prima earum diciur proprie esse in sicut forma in materia, ut anima in corpore; alia autem dicitur esse in ut est accidens in subiecto, ut albedo in pariete, color in corpore.
Octauus modus essendi in est sicut aliquid in uase, et uniuersaliter sicut locatum in loco. Hos autem modos essendi in distinguit Aristoteles. Boethius autem assignat IX, quia subdiuidit quintum in duos quemadmodum dictum est.
Eorum que sunt alia dicuntur de subiecto, in subiecto uero nullo sunt, ut genera et species substantie, et differentie substantie que omnia dicuntur substantie uniuersales extenso nomine substantie, ut homo, animal et rationale. Dici de subiecto ut hic sumitur est dici de inferiori ut animal de homine, et homo de Socrate, et color de albedine, et esse in subiecto sumitur secundum quod accidens est in subiecto.
Alia uero dicuntur de subiecto, et sunt in subiecto, ut genera et species aliorum X IX predicamentorum dicuntur de suis inferioribus, et sunt in substantia, ut accidens in subiecto, ut color dicitur de albedine ut de inferiori, et est in corpore ut in subiecto.
Alia uero in subiecto sunt, de subiecto autem nullo dicuntur, ut hec scientia est in anima ut accidens in subiecto et non dicitur de aliquo inferiori, et iste color est in corpore dicitur de subiecto. Omnis enim color in corpore est.
Quando alterum de altero predicatur ut de subiecto, quecumque de eo quod predicatur dicuntur omnia et de subiecto dicuntur, ut si Socrates est homo et homo est animal, ergo Socrates est animal. Diuersorum generum et non subalternatim positorum diuerse sunt species et differentie, ut animalis et scientie que sunt diuersa genera. Differentie enim animalis sunt rationale et irrationale. Diuiditur enim per has differentias. Differentie autem scientie sunt naturale, morale et sermocinale. Diuiditur autem scientia per has differentias. Scientiarum alia est naturalis, alia moralis, alia sermocinalis.
De predicamentis
Eorum que secundum nullam complexionem dicuntur singulum aut significat substantiam, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut ubi, aut situm esse, aut habere, aut facere, aut pati. Est autem substantia ut exemplariter dicatur, ut homo, equs. Quantitas ut bicubitum, tricubitum. Qualitas ut albedo, nigredo. Ad aliquid ut duplum, triplum. Vbi uero ut in loco. Quando autem ut heri, cras. Situs uero ut iacere, sedere. Habere ut calciatum esse, armatum esse. Facere uero ut secare, urere. Pati ut secari, uri.
De substantia
Substantia diuiditur per primam substantiam et secundam. Prima substantia est que proprie et principaliter et maxime dicitur, siue prima substantia est que neque de subiecto dicitur neque in subiecto est, ut aliquis homo, aliquis equs.
Secunde substantie sunt species in quibus sunt prime substantie, et harum specierum genera, ut homo, animal. Est autem aliquis homo in homine qui est species, sicut homo in animali quod est genus.
Indiuidua substantie dicuntur prime substantie quia primo substant aliis. Genera uero et species eorum dicuntur secunde substantie quia secundo substant. Aliquis homo dicitur gramaticus et currens, et ideo homo dicitur gramaticus et currens et animal.
Item ea que dicuntur de subiecto omnia predicantur nomine et ratione, ut homo de Socrate. Eorum uero que sunt in subiecto in pluribus quidem neque nomen, neque ratio predicabitur, ut hec albedo, uel hoc album. In aliquibus autem nomen nichil prohibet predicari aliquando de subiecto, ratione uero impossibile est, ut album de subiecto predicatur, ratio nem uero albi numquam de subiecto predicabitur.
Item secundarum substantiarum magis est substantia species quam genus, quia species propinquior est prime substantie quam genus, et etiam quia pluribus substat, quibuscumque enim substat genus, eisdem substat species, et etiam ipsi generi, set species specialissime equaliter sunt substantie, ut homo, equs, et consimilia.
De communitatibus et proprietatibus substantie
Hiis uisis dicendum est de communitatibus et proprietatibus substantie. Commune enim est substantie in subiecto non esse, quia esse in subiecto solum conuenit accidentia. Hoc patet de primis substantiis per diffinitionem prime substantie. De secundis autem patet inductione et sillogismo. Inductione sic: homo non est in subiecto; equs non est in subiecto; neque animal, et sic de aliis; ergo nulla substantia est in subiecto. Sillogismo sic: nichil eorum que sunt in subiecto predicatur nomine et ratione, set omnis secunda substantia predicatur nomine et ratione; ergo nulla secunda substantia est in subiecto. Hoc autem non est proprium substantie, set etiam differentie conuenit. Et hoc intelligitur de differentiis substantie. Neque enim est instantia de partibus substantie que sunt in toto, et ideo uidentur esse in subiecto, quia alius est modus essendi in ut accidens in subiecto, et alius ut pars in toto, ut prius patuit.
Item omnibus secundis substantiis et differentiis substantie conuenit uniuoce predicari. Hec enim omnia predicantur de primis substantiis nomine et ratione quare uniuoce predicantur.
Item omnis prima substantia significat hoc aliquid et indiuiduatum, et unum numero; set secunda substantia uidetur hoc aliquid significare eo quod est in prima, et de essentia eius. Non tamen significat hoc aliquid, set potius significat aliquod commune. Non enim quod significatur per secundam substantiam est unum, sicut est unum quod significatur per primam.
Item substantie nichil est contrarium, et hoc non est proprium substantie quia conuenit omni substantie, et omni quantitati et quibusdam aliis.
Item substantia non suscipit magis neque minus. Non autem dico una substantia non suscipit magis quam alia, set dico quod nunquam substantia secundum esse suum intenditur neque remititur, ut album quandoque est magis album quandoque minus; Socrates autem non magis est homo in uno tempore quam in alio, neque est magis homo quam Plato.
Item proprium est substantie secundum sui mutationem esse susceptibile contrariorum natura, ut idem homo aliquando est niger aliquando est albus, et aliquando calidus et aliquando frigidus, et prauus, et studiosus. Neque enim est instantia de oratione, quia licet eadem oratio, ut hec oratio Socrates sedet aliquando sit uera, aliquando falsa, non tamen hoc est secundum sui mutationem, set secundum mutationem rei, ut quia Socrates surgit aut currit.
Et ideo nota quod uerum et falsum sunt in rebus ut subiecto, et sunt in oratione ut in signo. Vnde equiuocatur modus essendi in, cum dicuntur uerum et falsum in rebus esse, et in oratione. Et similiter equiuocatur susceptibile, cum dicitur res susceptibilis uerum et falsum, et oratio susceptibilis uerum et falsum, sicut equiuocatur susceptibile cum dicitur urina susceptibilis sanitatis, et animal susceptibile sanitatis. Hec enim suscipit sanitatem quia significat eam, illud uero quia est eius subiectum, et ita hoc proprium non conuenit ratione oratione set substantie soli.
De quantitate
Quantitas aliud continuum, aliud discretum. Est autem discreta, ut numerus et oratio. Vnde due sunt species eius. Non enim est in numero aliquis communis terminus ad quem partes numeri copulentur. Ut in X, V et V, aut tria et septem ad nullum terminum copulantur, set semper discreta sunt et separata. Est autem numerus multitudo ex unitatibus aggregata, similiter in oratione sillabe non copulantur ad aliquem terminum, set unaque separata est ab alia.
Quantitatis autem continue alia est linea, alia superficies, alia corpus, alia tempus, alia locus. Vnde V sunt species eius. Quod autem linea sit continua patet quia partes eius copulantur ad communem terminum, id est, ad punctum, et partes superficiei ad lineam, et partes corporis ad superficiem. Partes autem temporis ad nunc, ut preteritum et futurum ad presens. Partes autem loci ad eundem terminum copulantur ad quem corporis particule.
De communitatibus substantie
Hiis uisis uidendum est de communitatibus quantitatis. Prima communitas est quod quantitati nichil est contrarium, ut bicubito, tricubito, uel superficiei nichil est contrarium, quia contrarietas primo inest qualitatibus, et non omnibus, set quibusdam. Quantitas autem non est qualitas, et propter hoc contrarietas non est in quantitate.
Sequitur de relatiuis
Ad aliquid uero talia dicuntur quecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, uel quomodolibet aliter ad aliud. dii duplum, et dimidiu dupli dimidium, et predicatur filii pater, et filius patris filius, et maius minore maius, et similis simili similis.
Relatiuorum tres sunt species. Quedam dicuntur secundum equiparantiam, ut que eodem nomine dicuntur, ut similis simili similis, et equalis equali equalis, uicinus uicino uicinus. Alia uero secundum subpositionem, ut seruus, subduplum, subtriplum, quia ista subponuntur aliis, et alia superponuntur istis, ut dominus superponitur seruo, et pater filio, et duplum dimidio. Seruus uero subponitur domino, et filius patri, et dimidium siue subduplum quod idem est duplo.
De communitatibus relationis
Post hec autem sequntur communitates relationis, et prima est quod contrarietas est in relatione ut uirtus est contraria uicio, cum utrumque eorum sit ad aliquid. Hec autem non conuenit omni relationi. Duplo enim nichil est contrarium neque triplo.
Item relatiua suscipiuntur magis et minus, ut simile dicitur magis et minus simile, et inequale similiter, set hoc non conuenit omnibus relatiuis. Duplum enim non dicitur magis et minus duplum, neque triplum, neque pater non dicitur magis et minus pater.
Item omnia relatiua dicuntur ad conuertentiam, ut si pater est filius est, et econuerso. Et si dominus est, seruus est, et si duplum est dimidium est.
Item relatiua uidentur simul esse natura. Similis enim sunt pater et filius, et duplum et dimidium.
Item omnia relatiua posita se ponunt et peremta se perimunt, ut si duplum non est dimidium non est, et si pater non est filius non est.
De qualitate
Qualitas est secundum quam quales dicimur, ut secundum albedinem dicimur albi, et secundum colorem colorati, et secundum iusticiam iusti.
Qualitatis autem IIII sunt species. Prima est habitus et dispositio. Differt habitus a dispositione, quia habitus est permanentior, ut uirtutes et scientie. Scientia enim difficile est mobilis nisi forte grandis fiat permutatio, uel ab egritudine, uel ab aliquo huius circa scientem, uel habentem uirtutes. Iustitia enim, uel castitas non de facili permutantur. Dispositiones autem dicuntur que de facili permutantur, ut calor frigiditas, egritudo sanitas, et consimilia. Tamen habitus possunt dici dispositiones, set non econuerso. Illi uero qui habitum habent quodammodo dispositi sunt, uel melius, uel peius ad ea que habent. Dispositiones autem non sunt habitus. Vnde habitus sic potest diffiniri: habitus est qualitas difficile mobilis; dispositio uero est qualitas facile mobilis.
Secunda species qualitatis est naturalis potentia, uel impotentia aliquid facile faciendi, uel patiendi, ut sanatiuus dicitur eo quod habet naturalem potentiam ut nichil a quibuslibet patiatur; egrotatiuus uero quod habet naturalem impotentiam patiendi, ut durum habet naturalem potentiam non cito seccandi. Curssores uero et pugillatores dicuntur similiter non quod exerceant actus illos, set quia habent naturalem potentiam hoc facile faciendi.
Tertia species qualitatis est passio et passibilis qualitas, ut ille qualitates que in sensibus efficiunt passiones, ut in gustu dulcedo, amaritudo, et consimilia, uel etiam ille qualitates sunt sub hac specie que ab aliquibus passionibus generantur dificile mobilibus et permanentibus, siue enim nigredo ab aliqua passione generetur, siue ab egritudine, uel ab estu qualitas dicitur.
Quarta species qualitatis est forma et circa aliquid constans figura, ut dispositio corporis et triangulatio et rectitudo, et curuitas.
Qualia uero dicuntur que secundum hoc denominatiue dicuntur, ut a gramatica gramaticus, et a iustitia iustus, uel que dicuntur ab aliqua qualitate non denominatiue. Et hoc est dupliciter, quia quedam dicuntur ab aliqua qualitate non denominatiue eo quod nomen non est impositum ipsi qualitati, ut curssor aut pugillator. Et nota quod cursor aut pugillator dicuntur dupliciter, quia uno modo dicitur cursor ab arte currendi, et pugillator ab arte pugillatoria. Et sic sunt in primo genere qualitatis, quia iste artes habitus sunt qui sunt sub primo genere qualitatis. Alio autem modo dicitur cursor non quod habeat artem currendi, set quia habet naturalem potentiam facile currendi, et pugillator non quod habeat artem pugillatoriam, set quia habet naturalem potentiam ad actum pugillandi, et isto modo dicuntur qualitates istis naturalibus potentiis, set non denominatiue eo quod nomine uero sunt posita istis naturalibus potentiis a quibus dicuntur qualia, et sic cursor et pugillator sunt in secundo genere qualitatis. Alia autem dicuntur qualia non denominatiue quando nomen est impositum qualitati, set quod dicitur quale secundum eam non participat id nomen, ut studiosus a uirtute. Et sic sunt tres modi sumendi quale a qualitate.
De proprietatibus qualitatis
Inest autem contrarietas in qualitatibus, ut albedo nigredini, iustitia iniustitie contraria sunt. Hoc autem non proprium qualitatis quia non conuenit omni. Figura enim non habet contrarium, neque aliquis medius color.
Item si unum contrariorum fuerit quale, reliqum est quale, ut iustitia iniustitie contrarium est; iustitia autem est qualitas; igitur iniustitia est qualitas et iustum quale; igitur et iniustum quale.
De actione
Actio est secundum quam in id quod subicitur agere dicuntur, ut secans dicitur aliquis eo quod secat. Vnde sectio est actio, et secundum sectionem agit secans in eo quod secatur. Et percussio est actio. Proprium est actionis ex se inferre passionem. Recipit autem facere et pati contrarietas. Calefacere enim contrarium est ei quod est frigidum et facere et calidum fieri et frigefieri, et delectari et contristari.
De oppositione
Dicitur autem alterum alteri opponi quadrupliciter. Oppositorum enim alia sunt relatiue opposita, ut pater et filius, duplum et dimidium, aut dominus et seruus. Alia sunt priuatiue opposita, ut priuatio et habitus, sicut uisus et cecitas, aut auditus et surditas. Alia sunt contraria ut album et nigrum. Alia autem sunt contradictorie opposita, ut affirmatio et negatio, ut sedet, non sedet.
Contraria autem sunt que sub eodem genere posita maxime a se distant, et in eodem susceptibili uicissim insunt nisi alterum inest a natura, ut albedo in cigno, et nigredo in coruo. Caliditas autem non est in igne ut accidens in subiecto, immo ut substantiale in eo cui est substantiale, sicut sunt que cadunt in diffinitione alicuius non secundum predicationem, set potius ut principium, ut punctus in diffinitione linee, et unitas in diffinitione numeri. Et iste modus essendi in continetur sub quarto modo, secundum quod unaqueque pars diffinitionis est in diffinitione, et in diffiniente, et sic ignis non est subiectum caliditatis et frigiditatis. Vnde caliditas est in materia ignis, ut in subiecto, in igne uero non ut in subiecto, set ut in eo cui est subicibile.
Priuatiue autem opposita sunt que circa idem habent fieri ordine irregressibili. Ab habitu est deuenire in priuationem et non econuerso. Impossibile est enim a priuatione fieri regressum in habitum, ut cecitas et uisus habent fieri circa oculum, et a uisu contingit fieri motum in cecitatem et non econuerso per naturam.
De prius
Prius autem dicitur quadrupliciter. Primo modo et proprie dicitur aliquid prius altero secundum tempus, prout aliquid dicitur antiquior ut ueterius altera sicut homo habens quadraginta annos dicitur antiquior et senior illo qui habet XX.
Secundo autem modo dicitur prius quod non conuertitur secundum subsistendi consequentia, ut unum prius est duobus, duobus enim existentibus mox consequens est unum esse, ut si duo sunt unum est, set non econuerso.
Tertio autem modo dicitur prius secundum ordinem, ut in disciplinis principia priora sunt conclusionibus, et in gramatica litere priores sunt sillabis, et in ordine proemium est ante narrationem per ordinem.
Quarto modo quod melius et honorabilius est dicitur prius. Consueuerunt enim plurimi ut honorabiliores et magis dilectos dicant priores apud se.
Preter IIII predictos modos est alter modus prioris. Eorum enim que conuertuntur secundum essentie consequentiam, et alterum est causa quodammodo alterius ut sit digne prius natura dicitur, ut res est causa ueritatis orationis facte de ipsa re, ut homine currere conuertitur cum hac oratione homo currit, ut si homine currere est uerum homo currit, et econuerso. Res enim est causa orationis uere de se facte. Oratio autem uera non est causa quod res sit. Ab eo enim quod res est uel non est oratio uera, uel falsa est.
De simul
Simul enim dicitur tribus modis: primo enim dicuntur simul quorum generatio est in eodem tempore, neuter enim prius, neque posterius, et hec dicuntur simul tempore.
De motu
Motus species sunt sex: generatio, corruptio, augmentum, diminutio, alteratio, secundum locum mutatio. Generatio est exitus a non esse ad esse. Corruptio est progressus ab esse ad non esse. Augmentum est preexistentis quantitatis additamentum. Diminutio est preexistentis quantitatis minoramentum. Alteratio est mutatio a contraria qualitate in contrariam uel in mediam, ut cum aliquis premutatur ab albedine in nigredinem, uel in medios colores. Motus secundum locum est mutatio ab uno loco in alterum.
De habere
Habere autem tribus modis dicitur. Primo modo habere aliquam qualitatem, ut disciplinam, aut uirtutem.
Secundo modo dicitur habere quantitatem, qua contingit ei qui habet magnitudinem, ut bicubitum, tricubitum.
Tertio modo dicitur habere ea que circa corpus sunt, ut uestimentum, uel tunicam, aut in membro, aut in manu annulum, et habitus isto tercio modo sumptus est unum de sex predicamentis, et diffinitur sic: Habitus est corporum et eorum que circa corpus sunt adiacentia, ut armatio, calciatio, et similiter figurantur nomina in aliis, et secundum hanc adiacentiam hec dicuntur habere illa uero haberi.
On this page