Text List

Prev

How to Cite

Next

Tractatus 2

De predicabilibus

De predicabili

1

Predicabile quandoque sumitur proprie, et sic solum dicitur predicabile quod de pluribus predicatur. Quandoque sumitur communiter et sic dicitur predicabile quod de uno solo, siue de pluribus predicatur. Vnde predicabile proprie sumptum et uniuersale idem sunt, set differunt in hoc quod predicabile diffinitur per dici, et uniuersale per esse. Est enim predicabile quod aptum natum est de pluribus dici. Vniuersale autem quod aptum natum est esse in pluribus. Predicabile autem siue uniuersale diuiditur per differentiam, genus, speciem, proprium, accidens, et solum de istis V intendimus hic.

Sequitur de genere

2

Genus dicitur multipliciter: primo modo collectio multorum se habentium quodammodo ad se inuicem et ad unum principium, ut collectio eorum qui sunt de eadem parentela descendentium ab uno auo.

3

Secundo modo dicitur genus quod est principium uniuscuiusque generationis, ut pater uel patria.

4

Tertio modo dicitur genus cui subponitur species, et hoc ultimo modo sumitur hic genus. Et diffinitur sic: genus est quod predicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid est, ut animal predicatur de homine, et de equo et de leone qui differunt specie.

5

Ad cognoscendum autem hoc membrum, scilicet, differentibus specie, oportet scire quot modis dicitur differens tot modis dicitur idem. Idem autem dicitur tripliciter, scilicet, idem genere, idem specie, idem numero. Eadem autem genere sunt quecumque sub eodem genere continentur, ut homo et asinus sub animali. Eadem autem specie sunt quecumque sub eadem specie continentur, ut Socrates et Plato sub homine.

6

Idem numero dicitur tripliciter: uno enim modo idem nomine, uel diffinitione; alio autem modo idem proprio; tertio autem modo idem accidente. Eadem autem nomine dicuntur quorum res est una, nomina uero plura, ut Marcus, Tullius. Eadem autem diffinitione dicuntur quorum unum est diffinitio alterius, ut animal rationale mortale et homo. Eadem autem proprio quorum unum est proprium alterius, ut risibile et homo. Eadem accidente sunt quorum unum est accidens alterius, ut Socrates et albedo que in ipso est.

7

Similiter dicitur differens genere, differens specie, differens numero. Differentia genere sunt quecumque sunt sub diuersis generibus, ut homo est sub hoc genere quod est animal, et arbor sub hoc genere quod est planta. Differentia specie dicuntur quecumque sunt diuersarum specierum, ut homo et asinus. Differentia numero sunt quecumque faciunt numerum, ut Socrates et Plato.

8

Illud autem dicitur predicari in quid quod conuenienter respondetur ad interrogationem factam per quid, ut cum queruntur quid est homo conuenienter respondetur animal. Et ideo animal predicatur de homine in quid.

9

Aliter autem diffinitur genus sic: genus est cui subponitur species.

10

Genus diuiditur in genus generalissimum, et genus subalternum. Genus generalissimum est supra quod non est aliud genus adueniens. Vel sic: genus generalissimum est quod cum sit genus non potest esse species, et diuiditur in X, que sunt: substantia, quantitas, qualitas, relatio, actio, passio, situs, quando, ubi, habitus. Hec autem X dicuntur generalissima quia nullum genus habent supra se. Licet enim ens dicatur de istis X, equiuoce siue multipliciter dicitur de ipsis, et ideo non est genus. De hiis autem X nichil modo dicemus, set in Predicamentis determinabitur de ipsis.

11

Genus subalternum est quod cum sit genus potest esse species, ut animal est genus hominis, et equi, et est species corporis animati.

Sequitur de specie

12

Species est que predicare de pluribus differentibus numero in eo quod quid est. In hac autem diffinitione hoc uerbum predicatur dicit aptitudinem, et non actum. Similiter in aliis, ut homo predicatur de Socrate et Platone, et de aliis particularibus hominibus que sunt plura et differentia etiam numero sunt ut prius patuit; et predicatur de hiis in quid quia cum queritur quid est Socrates, conuenienter respondetur homo.

13

Diffinitur etiam sic: species est que ponitur sub genere. Et sic species est de qua genus in eo quod quid sit predicatur.

14

Et diuiditur per speciem specialissimam, et speciem subalternam. Species specialissima est que cum sit species non potest esse genus, ut homo et equs, et consimilia. Vel species specialissima est sub qua non

PrevBack to TopNext