Table of Contents
Tractatus / Summulae logicales
Tractatus Primus : De Introductionibus
Tractatus Secundus : De Predicabilibus
Tractatus Tertius : De predicamentis
Tractatus Quartus : De sillogismis
Tractatus Sextus : De Suppositionibus
Tractatus Septimus : De Fallaciis
Tractatus Octavus : De relativis
Tractatus Nonus : De Ampliationibus
Tractus Decimus : De Appellationibus
Tractatus 7
Introductio
De disputationis diffinitione
Cum enim ad disputationem quinque exigantur, scilicet - ille a quo est actus disputandi, scilicet, opponens; et ille ad quem est actus disputandi, scilicet, respondens; et ipsum propositum de quo disputatur; et ipse actus disputandi; et instrumentum disputationis -, omnia ista tanguntur in predicta descriptione disputationis. Per hoc enim quod dicit actus tanget ipsam actionem disputandi. Per hanc differentiam sillogisticus tanget quod iste actus egreditur a sillogismo, et sic ibi intelligitur sillogismus qui est instrumentum disputationis. Per hanc differentiam unius intelligitur ille a quo est actus disputandi. Per hanc autem differentiam ad alterum intelligitur ille ad quem est actus disputandi, et est ille contra quem disputatur. Per hanc autem differentiam ad propositum intelligitur res de qua disputatur que est obiectum disputationis. Et sic quinque notantur in predicta descriptione. Et sextum potest adhuc notari per hanc differentiam ostendendum, scilicet, unio actus disputandi cum suo obiecto que, scilicet, unio intelligitur ex comparatione ipsius actus disputandi ad obiectum disputationis, sicut ex comparatione huius actus, scilicet, uidere ad uisibile quod est eius obiectum intelligitur unio ipsius uidere cum uisibili, ut non solum sit iam uisibile, set actu uideatur. Vnde cum actus disputandi unitur suo obiecto, non solum est iam disputabile, uel mostrabile, set actu disputatur uel demonstratur.
Siquis obiciat quod inductio est instrumentum disputandi, ergo sillogismus non est proprium instrumentum disputandi, quia eiusdem non sunt plura instrumenta.
Solutio dicendum quod duplex est instrumentum actus perfectum et diminutum, sicut in gramatica est quod oratio congrua est instrumentum loquendi perfectum. Oratio autem figuratiua est instrumentum diminutum. Similiter sillogismus est instrumentum completum et perfectum disputandi. Inductio uero diminutum, et entimema et exemplum. Vnde unius actus unum est instrumentum completum, et non plura, set incompleta et deficientia a completo possunt esse plura.
Disputationes autem IIII sunt species: alia namque est doctrinalis, alia dyalectica, alia temptatiua, alia autem sophistica. Doctrinalis est que sillogizat ex propriis principiis uniuscuiusque discipline et non ex hiis que uidentur respondenti. Et huius disputationis instrumentum est demonstratiuus sillogismus. Demonstratiuus autem sillogismus est quando est ueris et primis est sillogismus, aut ex talibus que per aliqua prima et uera sue cognitionis principium supserunt. Et contra istum sumitur alius qui nominatur falsigraphus, et est ex eisdem principiis falso ex probabilibus est collectiua contradictionum, et huius instrumentum est dyalecticus sillogismus. Dyalecticus autem sillogismus est qui ex probabilibus est sillogizatus.
Disputatio temptatiua est que ex hiis que uidentur respondenti et necessarium eum scire qui simulat se habere scientiam sillogizat. Huius autem instrumentum disputationis est tempatiuus sillogismus. Temptatiuus autem sillogismus est qui sillogizatus est ex probabilibus respondenti. Vnde si aliquando est ex necessariis, uel ex falsis, uel ex probabilibus simpliciter, hoc non est in quantum talia sunt, set in quo sunt probabilia respondenti. Et de isto temptatiuuo determinat Aristoteles in principio Topicorum quando diuidit litigiosum ibi per tres partes de quo postea dicit: "ergo primus eorum qui dicti sunt, est litigiosus sillogismus, et sillogismus dicatur."
Et per hoc patet falsitas questionis quam quidam faciunt, cum Aristoteles in principio Elenchorum determinet de temptatiua disputatione determinando species disputationum, quare in principio Topicorum non determinat de temptatiuo sillogismo cum ibi determinet alias species sillogismi.
Temptatiuus enim est ille quem ipsi solent appellare peccantem in materia. Neque peccat in materia dyalectici sillogismi eo quod procedat ex falsis sicut ipsi dicunt, set quia peccat contra probabile. Dyalecticus enim accipit probabile simpliciter. Probabile autem simpliciter est quod uidetur omnibus, uel pluribus, uel sapientibus, et hiis uel omnibus, uel pluribus, uel maxime notis. Set tempatiuus non accipit tale probabile, set solum probabile respondenti, et ita probabile secundum quid, et sic peccat contra probabile simpliciter.
Sophistica autem disputatio est que ex hiis que uidentur probabilia et non sunt sillogizat. Huius autem disputationis instrumentum sophisticus sillogismus. Sophisticus autem sillogismus est qui est apparens sillogismus, et non existens, quia ille de quo dicitur in Elenchis quod quidem est litigiosus qui esse sillogismus uidetur. Positio est autem conueniens rei est temptatiuus de quo diximus iam.
Et nota quod disputatio dicitur secundum prius et posterius de hiis IIII disputationibus, et similiter descriptio disputationis superius dicta. Et non diffinit Aristoteles disputationem in Elenchis, set diuidit eam, quia diffinitio est eius quod uno modo dicitur, et non eius quod dicitur multipliciter, siue secundum prius et posterius, sicut suum descriptum.
Si queratur de qua predictarum IIII disputationum dicatur disputatio per prius et de qua dicatur per posterius, dicendum est quod si inspiciantur differentie posite in predicta descriptione disputationis facile est uidere, quia si accipiamus disputationem a parte harum differentiarum, scilicet, unius ad alterum, quia per has intelliguntur per disputantes inter quas est oppositio, cum maior sit oppositio inter sophistam opponente et respondente, ideo disputatio hoc modo sumpta per prius dicitur de sophistica disputatione, et per posterius de temptatiua in qua adhuc est oppositio, set non tanta, et deinde de dyalectica disputatione in qua minor est iam oppositio, et ultimo de doctrinali disputatione quia non interrogat, set sumit que demonstrat. Omnes autem alie interrog Si autem accipiatur disputatio a parte huius quod est actus sillogisticus totum econtrario accidit quia per prius de doctrinali, posterius de dyalectica, deinde de temptatiua, et ultimo de sophistica. Et similiter si accipiatur disputatio a parte sui obiecti quod erat propositum ostendendum quia ueriori modo ostendit, et probat doctrinalis, et dyalectica minus quam demonstratiua, et temptatiua minus quam dyalectica, et sophistica minus quam aliquam istarum.
Item doctrinalis disputationis quedam species est mathematica disputatio, et alia naturalis, et utraque istarum plures habet species, et similiter diuiditur dmonstratiuus sillogismus.
Item dyalectica disputationis tres sunt species prime: quedam enim est ad obuiationes, et hec dicitur disputatio obuiatiua; alia est ad exercitationes, et hec dicitur disputatio exercitatiua; tertia est ad disciplinam secundum philosophiam, et similiter sunt tres species dyalectici sillogismi. Hec autem tercia IIII habet species: prima est ad accidens construendum, uel destruendo; secunda est ad genus; tercia ad proprium; quarta ad diffinitionem. Et similiter dyalectici sillogismi isto tercio modo sumpti IIII sunt species.
Item temptatiue disputationis due sunt species proprie: prima est temptatiua disputatio a communibus ad communia, ut ea qui temptat in dyalecticis uel in sophisticis; alia est temptatiua disputatio a communibus ad propria, ut qui temptat in doctrinalis specialibus, sicut in geometria, uel arismetica, uel medicina. Et similiter due sunt species proprie temptatiui sillogismi, scilicet, unus qui est temptatiuus qui est a communibus ad communia, et alius a communibus ad propria.
Item sophistice disputationis quinque sunt species que sumuntur per ordinem sophistice disputationis ad V metas siue fines speciales qui, scilicet, fines sunt: redargutio, falsum, inopinabile, soloecismus, nugatio.
Falsum autem dicitur dupliciter, quia est quodam falsum contradictionis, ut Socrates currere et non currere, et est aliud falsum propositionis, ut Ethiops est albus. Et primum est manifestissimum inter omnia falsa, et pertinet ad redargutionem. Secundum autem pertinet ad metam falsi, quando est patens. Vnde falsum prout est meta est falsum propositionis manifestam disputatione monstratam, quia licet sophista opponens ducat sophistam respondentem ad falsum occultum, ut quod terra sit maior minima stellarum uisu notabilium non ideo consequitur finem suum, quia falsitas huius propositionis non est manifesta, set occulta. Aut si sponte concesserit propositionem manifeste falsam, et non cogatur aliquo medio uere uel apparenter inferenti nondum opponens consequitur finem suum.
Inopinabile est quod est contra oppositionem omnium, aut plurium, aut sapientum, et harum uel omnium, uel plurium, aut maxime notorum. Vnde inoppinabile et improbabile idem sunt in substantia. Differunt autem ratione, quia improbabile dicitur per respectum ad rationes contrarias manifestas. Inoppinabile autem dicitur in quantum anima non uult aprehendere ipsum, nec consentire in ipso, set refugit et disentit.
Soloecismus est uicium in contextu partium orationis contra terminus artis gramatice factum, ut uir alba, uel homines currit.
Nugatio est eiusdem et ex eadem parte inutilis repetitio, ut homo homo currit, uel homo rationalis. Dico autem ex eadem parte, quia si ponatur in diuisis partibus idem non est nugatio, ut homo est homo, uel homo est rationalis. Dicitur autem inutilis repetitio, quia si idem repetatur ad maiorem expressionem, non est nugatio, ut Deus Deus meus.
Disputatio ergo sophistica ad redargutionem est prima species sophistice disputationis. Secunda uero species eius est disputatio sophistica ad falsum. Tertia uero disputatio sophistica ad inopinabilem. Quarta uero disputatio sophistica ad soloecismum. Vltima autem disputatio sophistica ad nugationem. Et similiter sophistici sillogismi V sunt species eadem modo sumpte.
Et sciendum quod species dupliciter constituitur sub genere, quia uno modo differentia formalis adueniens generi constituit speciem, ut rationale et mortale cum adueniunt animali constituunt hominem. Alio autem modo differentie finales adiuncte generi constituunt speciem sub genere, et isto secundo modo constituuntur species sophistice disputationis quod innuit Aristoteles in Elenchis cum ponit diuisionem disputationis sophistice per IIII species subiungit istos V fines per quos iterum subdiuiditur in V species sophistica disputatio ut dictum est de qua intendit.
Diuisa disputatione per IIII species, et quelibet illarum specierum iterum subdiuisa per suas species proprias, et sic diuisa sophistica disputatione per V species supradictas que perficiuntur et constituuntur per ordinem sophistice disputationis ad V metas, siue fines ut dictum est, quia isti V fines, siue mete non sunt proximi fines disputationis sophistice, set specierum eius ut patet ex predictis. Ideo sequitur proximus finis sophistice disputationis, qui est apparens sapientia, quia sophiste magis uolunt uideri sapientes et non esse, quam esse et non uideri. Vnde in omni sophistica disputatione intenditur apparens sapientia quasi finis proximus et principalis proprius sophistice disputationis secundum se.
Cognito autem fine sophistice considerandum est ea que sunt ad finem istum, scilicet, fallacias. Finis autem prior est intentione, posterior autem in operatione. Prius enim intendimus domum, et postea ligna et lateres et cementum. In operatione autem econtrario est quia rimo sumuntur lateres, et cementum, et deinde ligna ad construendum partes domus, et ultimo habetur domus. Similiter est in disputatione sophistice prius intendimus finem principalem, et postea que sunt ad finem, set cum iam ad ultimum disputamus, econuerso est. Vnde sciendum quod sicut oppinio que est finis in dyalecticis adquiritur per argumenta sumpta a locis dyalecticis, similiter apparens sapientia a locis sophisticis.
De fallaciis in dictione
Harum igitur que sunt in dictione, prima est equiuocatio; secunda autem amphibolia; tertia compositio; quarta diuisio; quinta accentus; sexta figura dictiones.
Quia autem VI sint in dictione innuit Aristoteles probare inductione, et sillogismo. Inductione sic: hec fallacia equiuocatio fit aliquo istorum VI modorum; similiter amphibolia fit aliquo istorum sex modorum; et sic de aliis; ergo omnis fallacia in dictione fit aliquo istorum modorum. Sillogismo sic: omnis deceptio facta ex eo quod eisdem nominibus, uel orationibus non idem significamus fit aliquo istorum sex modorum; set omnis fallacia in dictione fit ex eo quod eisdem nominibus, uel orationibus non idem significamus; ergo omnis fallacia in dictione fit aliquo istorum VI modorum. Sillogismus in primo prime. Probatio maioris: omnis multiplicitas dictionis fit aliquo istorum sex modorum; set omnis deceptio facta ex eo quod nominibus eisdem uel orationibus non idem significamus fit ex multiplicitate dictionis; ergo omnis deceptio facta ex eo quod eisdem nominibus, uel orationibus non idem significamus fit aliquo istorum VI modorum. Et hec fuit maior. Probatio minoris: omnis malicia dictionis fit ex eo quod eisdem nominibus, uel orationibus non idem significamus; set omnis fallacia in dictione fit ex malitia dictionis; ergo omnis fallacia in dictione fit ex eo quod eisdem nominibus, uel orationibus non idem significamus. Et hec fuit minor. Et isti duo pro sillogismi sunt in primo prime.
Sciendum ut uult Alexander in commento super librum Elenchorum quod multiplex fit tripliciter: aliud enim est actuale; aliud potentiale; aliud fantasticum. Multiplex autem actuale est quando dictio uel oratio simpliciter eadem significat plura, ut patebit in equiuocatione et amphibolia, in quibus est multiplex actuale. De multiplici potentiali et fantastico est in locis propriis manifestum. Vnde quia uerius saluatur ratio multiplicis in actuali quam in potentiali, et uerius in potentiali quam in fantastico, ideo prius dicendum de fallatiis facientibus multiplex actuale, postea de hiis in quibus est potentiale, et ultimo de fantastico.
Hiis autem uisis dicendum est de equiuocatione, siue de fallacia equiuocationis. Set intellige quod fallacia dupliciter dicitur, quia fallacia dicitur uno modo deceptio causata in nobis, alio autem modo dicitur fallacia causa siue principium ipsius deceptionis, et isto secundo modo intendimus hic de fallatiis. Vnde sciendum quod in qualibet fallacia isto secundo modo sumpta duplex est principium, siue duplex causa, scilicet: principium motiuum siue causa mouens, siue causa apparentie, et per hoc omnia idem principium nominatur; aliud autem principium siue alia causa est principium deffectus, siue causa non existentie quod idem est, siue causa falsitatis. Principium autem motiuum, siue causa apparentie in qualibet fallacia est quod mouet ad credendum quod non est. Principium uero deffectus, siue causa falsitatis est quod facit creditum esse falsum, et quia ista duo principia siue iste due cause sunt in qualibet fallacia, ideo oportet quod sint in equiuocatione. Principium autem motiuum, siue causa apparentie in equiuoce est unitas dictionis eiusdem simpliciter. Dico autem simpliciter propter accentum. In accentu non est dictio eadem ut postea patebit. Principium uero deffectus, siue causa non existentie, uel falsitatis in equiuoce est diuersitas rationum, uel rerum significatarum.
Vnde equiuocatio diffinitur sic: equiuocatio est cum diuerse rerum rationes in eodem simpliciter nomine uniuntur. In hac diffinitione res sumitur communiter ad res ipsas, et ad duplicem modum rerum, et ad habitudines earundem. Ad res ipsas ut in hoc nomine canis, quod significat latrabile, marinum et celeste sidus. Ad duplicem modum rerum quia est quidam modus consignificandi secundum quod dictio consignificat accidentia sua, et est alius modus qui est significandi, ut in hoc nomine sanum quod semper significat eadem sanitatem, quia sanitatem animalis, set secundum modos diuersos, quia cum dicitur urina est sana, sensus est urina est signficatiua sanitatis, set non nisi sanitatis animalis; et cum dicitur cibus est sanus, sensus est cibus est effectus sanitatis, set non nisi sanitatis animalis; et dieta est sana quia conseruat sanitatem animalis; et potio est sana quia preparat ad sanitatem animalis. Et sic semper eadem est sanitas, set modi sunt diuersi, quia cum sanum dicitur de animali, significat sanitatem ut in subiecto, aut de subiecto, cum dicitur de urina, ut de significatiuo eiusdem sanitatis; de cibo ut de effectiuo; de dieta, ut de conseruatiuo; de potione ut de preparatiuo. Omnes autem isti modi diuersi sunt ad habitudines rerum ut in prepositionibus que dicunt diuersas habitudines causarum, ut patebit in paralogismis.
Quantum autem ad alium modum quem diximus non sufficiunt equiuocationi duo predicta principia, siue due predicte cause, set exigitur ulterius quod sit in nobis inpotentia distinguendi diuersas nominis rationes. Vnde equiuocatio siue falacia equiuocationis hoc modo sumpta potest sic diffiniri: fallacia equiuocationis est deceptio causata in nobis ex inpotentia distinguendi diuersas in eodem nomine simpliciter rationes.
Species autem equiuocationis possunt summi dupliciter, ut uidetur uelle Aristoteles: primo secundum se, secundo autem secundum quod communicant cum amphibolia. Set siue hoc modo, siue illo, non innuit Aristoteles nisi tres species equiuocationis siue modos.
Prima species est quando eadem dictio equaliter significat diuersa, ut hoc nomen canis equaliter significat marinum, celeste sidus, et latrabile. Et formatur sic paralogismus: omnis canis est latrabile; set quodam marinum animal est canis; ergo quodam marinum animal est latrabile. Non sequitur cum utraque premissarum sit multiplex, et uno modo sit uera, duobus autem falsa, cum utraque sit triplex sensus secundum triplicem significationem huius nominis canis.
Uel sic: quicumque sunt gramatici discunt; scientes sunt gramatici; ergo scientes. In hoc autem paralogismo maior et conclusio sunt duplices, quia discere est equiuocum ad intelligere docentem, et ad retinere ea que dicit, sicut quidam sunt qui bene intelligunt ea que dicit magister eorum; set non bene retinent. Alii autem sunt qui retinent ea que dicuntur, set non bebe intelligunt, et tam isti quam illi dicuntur adiscere. Vnde equiuocatur adiscere ad hec duo.
Secunda species, uel secundus modus equiuocationis est quando eadem dictio secundum prius et posterius significat diuersa, ut hoc nomen expediens significat bonum primo, et per posterius significat necessarium quod accidit in malis. Non dico quod significat necessarium, set necessarium quod accidit in malis, sicut enim accidit aliquod magnum malum quod non potest euitari nisi per minus malum, tunc illud minus malum dicitur necessarium respectu maioris mali. Vnde non est necessarium simpliciter, set necessarium est respectu maioris mali, ut abcisio alicuius partis corporis materialia mala est, tamen est necessaria, ne totum corpus corrumpatur.
Et potest formari sic paralogismus: omne expediens est bonum; malum est expediens; ergo malum est bonum. Vtraque premissarum est duplex, ut patet ex predictis, quia cum expediens significet bonum, et necessarium in malis, secundum quod significat bonum maior est uera, falsa uero secundum quod expediens significat necessarium in malis. Econuerso dicendum est de minori.
Simile est hic: omne sanum est animal; urina est sanum; ergo urina est animal. Vtraque premissarum est multiplex sicut pluries dictum est.
Ad hanc secundam speciem reducitur equiuocatio ex transuptione – ut: quicquid ridet habet os; pratum ridet; ergo pratum habet os, uel: quicquid currit habet pedes; secana currit; ergo secana habet pedes –, quia hec uerba ridet et currit per prius significat ridere et currere, et per posterius florere, et labi, quia hec significant ex propria impositione, alia uero ex assuetudine. Vnde in utroque paralogismo utraque premissarum fuit multiplex.
Ad hanc etiam speciem equiuocationis reducitur omnis multiplicitas propositionum, quia quelibet prepositio per prius importat habitudinem unam, et per posterius alias, ut hec prepositio secundum per prius dicit habitudinem cause formalis, et per posterius habitudinem cause efficientis. Et potest formari paralogismus sic: proprium est qualitatis secundum eam simile, uel dissimile dici; set secundum similitudinem dicitur aliquid simile uel dissimile; ergo similitudo et dissimilitudo sunt qualitates. Quod falsum est, imo sunt relationes. Maior est duplex predicta duplicitate. Et ideo ut hec prepositio secundum dicat causam efficientem uera est, quia due qualitates eiusdem speciei sunt causa efficiens similitudinis, quia faciunt subiecta sua ad inuicem similia. Si autem dicat causam formalem falsa est, quia qualitas non est causa formalis similitudinis ipsius, set similitudo est forma eius, sicut albedo albi, et caliditas calidi, et humiditas humidi. Econuerso autem dicendum est de minori.
Similiter hec prepositio in per prius dicit habitudinem localem, et per posterius omnis alias que patent secundum modos essendi in prius distinctos. Et ideo dicit Aristoteles ubi distinguit modos illos, simpliciter autem et proprie icitur esse unum in alio, ut in loco. Notandum autem quod hec prepositio in non equaliter significat habitudines alias ab ista, scilicet, locali, set per prius et per posterius, ut patet hic: in quocumque est egritudo ipsum est animal; set in humorum inadequatione est egritudo; ergo humorum inadequatio est animal. Maior est duplex, quia si hec prepositio in dicat ibi habitudinem cause materialis in qua est, siue habitudinem subiecti, uera est. Si autem dicat habitudinem cause efficientis falsa est. Et econuerso dicendum est de minori, quia animal subiectum est egritudinis, et inadequatio humorum est causa efficiens egritudinis. Et sic sumitur hic secundum diuersas habitudines, et per prius significat habitudinem illam que est ipsius egritudinis ad suam causam efficientem, quia sicut sanum uel egrum per prius dicuntur de animali, et per posterius de effectiuo, uel conseruatiuo, similiter hec prepositio in per prius significat habitudinem ipsorum et per posterius habitudinem eorundem ad sua effectiua uel conseruatiua.
Si obicias quod cum causa natura prior sit suo effecto, ergo per prius dicet propositio habitudinem sanitatis uel egritudinis ad causam efficientem, et per posterius ad subiectum, cuius oppositum dicebatur. Dicendum quod prius dicitur dupliciter: uno enim modo in causanda, et sic causa natura prior est effectu; alio autem modo dicitur prius in complectione, et perfectione sue speciei, et sic dicimus completum et perfectum natura prius diminuto. Et hoc modo loquimur de priori in ista secunda specie equiuocationis. Vnde cum sanitas nondum sit in sua specie completa cum est in sua causa; set cum est in animali ut in subiecto tunc est in sua completa specie; ideo hoc modo per prius est in animali, et per posterius in suo effectiuo, uel in sua causa, quia hic plus habet de perfectione et specie, ibi uero minus. Et similiter hec prepositio in per prius significat hanc habitudinem, et per posterius illam ut dictum est.
Tercia species equiuocationis est ex diuersa consignificatione dictionis, ut hic: quicumque sanabatur sanus est; laborans sanabatur; ergo laborans sanus est. Minor et conclusio sunt duplices, quia hoc participium laborans consignificat tempus presens, et preteritum imperfectum. Vnde consignificat laborantem tunc et laborantem nunc, et ideo si teneatur pro laborante tunc minor est falsa, quia similis esset sanus et laboraret quod falsum est. Si autem teneatur pro laborante nunc, uera est, quia nunc potest esse laborans et sanari poterat tunc. Econuerso dicendum est de conclusione.
Similiter hic: quicumque surgebat stat; sedens surgebat; ergo sedens stat. Minor et conclusio sunt duplices, sicut in predicto paralogismo. Et ideo dicit Aristoteles in Elenchis: "Nam laborantem quidlibet facere aut pati quidem non significat unum", id est, si laborans uel quodlibet aliud participium quod dicitur presentis temporis adiungatur uerbo significanti actionem, uel passionem non significat unum, ut laborans currit, uel uidet, uel grauatur. Sensus est laborans nunc currit, uel uidet, uel grauatur, uel laborans prius.
Has autem tres species, siue tres modos equiuocationis significat Aristoteles in Elenchis, primo ponens paralogismum unum secundum equiuocatione huius uerbi adiscere. Secundo autem ponens alium paralogismum secundum equiuocatione huius nominis expediens. Tercio uero ponens duos secundum multiplicitatem horum participiorum laborans et sedens.
Quidam autem aliam assignant rationem diuersitatis et ordinis horum modorum equiuocationis dicentes quod in primo modo equiuocatio est ad maiorem extremitatem, ut patet in paralogismo facto secundum equiuocatione huius uerbi adiscere. In secundo uero modo dictio equiuoca ponitur ad medium. In tercio uero ad minorem extremitatem, ut patet in paralogismis Aristotelis. Et ideo quia maior extremitas prior est medio in quantum maior, et medium prius minori extremitate, ideo sic ordinantur isti modi. Set non credo Aristoteles habuisse respectum ad hoc, quia diuisio equiuocationis secundum maiorem extremitatem, et medium, et minorem in paralogismo non esset diuisio equiuocationis secundum se, set solum in respectu uel in comparatione ad aliud. Preterea ratio medii et maioris extremitatis accidit dictioni, quia eadem dictio quandoque est ad medium, quandoque ad maiorem extremitatem, quandoque ad minorem, siue significet unum, siue plura; ergo diuisio equiuocationis secundum rationem maioris extremitatis et minoris et medii est subiecti in accidentia; ergo non est diuisio equiuocationis in partes suas subiectiuas. Preterea esset diuisio secundum accidens, et non per se, que omnia sunt inconuenientia.
Et ideo ratio diuersitatis et ordinis sicut tetigimus est in hoc quod equiuocatio fit tripliciter, quia uel eo quod dictio equaliter significat plura, quia equiuocatio aut est ex significatione, aut ex consignificatione, quia diuisio equiuocationis non est signum plurium, quam significationis et consignificationis; si est ex significatione, tunc ea que significantur aut de pari significantur per dictionem, aut prius et posterius, et sic sunt tres modi. Et ordinantur sic, quia ratio equiuocationis siue diffinitio magis saluatur ubi plura equaliter significantur, quam ubi unum per prius, reliqum per posterius. In utroque istorum modorum magis saluatur quam in tercio, cum uterque istorum modorum fiat a parte significationis in qua attenditur diuersitas rerum significatarum. Tercius autem a parte consignificationis in qua attenditur diuersitas non rerum significatarum, set modorum significandi.
Amphibolia dicitur dupliciter: aliquando enim nominat principium decipiendi existens in oratione simpliciter eadem, quod scilicet principium compositum ex principio motiuo et principio deffectus; aliquando autem nominat deceptionem causatam in nobis per illud principium. Et primo modo sumitur hic.
Causa apparentie siue principium motiuum est unitas orationis simpliciter eiusdem. Causa uero non existentie, siue principium deffectus amphibolie est diuersitas orationis.
Amphibolia autem est principium fallendi ex oratione simpliciter eadem plura significante. In hac autem diffinitione tangit utrumque predictorum principiorum. Dico autem orationem simpliciter eandem, ut remoueatur compositio et diuisio, quia in eis non est oratio simpliciter eadem, set secundum quid.
Sciendum quod sicut amphibolia dicitur dupliciter, eodem modo et fallacia amphibolie dicitur dupliciter, quia fallacia amphibolie aliquando nominat ipsum principium fallendi secundum quod diffinita est amphibolia, aliquando autem nominat deceptionem in nobis causatam ex illo principio. Et hec diffinitio generalis est cuilibet fallacie.
Dicitur autem amphibolia ab amphi quod est dubium et bolos quod est sententia, uel logos quod est sermo, quasi dubia sententia, uel dubius sermo.
Amphibolie tres sunt species. Prima prouenit ex eo quod oratio principaliter plura significat, ut liber Aristotelis. Hec enim est duplex. Vno enim modo liber Aristotelis idem est quod liber editus ab Aristotele, siue factus. Alio autem modo idem est quod possessus ab Aristotele. Et formatur sic paralogismus: quicquid est Aristotelis possidetur ab Aristotele; iste liber est Aristotelis; ergo iste liber possidetur ab Aristotele. Vtraque premissarum est duplex predicta duplicitate.
Secunda species amphibolie est que prouenit ex transuptione orationis. Transuptio autem orationis est quando oratio proprie significans unum transumitur ad significandum aliud per similitudinem aliqua, ut litus aratur transumitur ad operam perdi, et formatur sic paralogismus: quicquid aratur, scinditur; litus aratur; ergo litus scinditur. Minor est duplex, quia litus arari proprie significat terram scindi, transuptiue autem operam perdi. Et est similitudo in hoc, quia litus arat operam perdi et frustra laborat.
Tertia species amphibolie prouenit ex eo quod aliqua oratio significat plura, et unaqueque partium eius per se sumpta significat unum solum, ut scit seculum. Hec enim oratio duplex est. Significat enim et quod aliquis scit seculum, et quod seculum habeat scientiam de aliquo. Et hoc idem est quod hec dictio seculum potest subponere hinc uerbo scit, uel apponere.
Similiter hic: quod quis uidet hoc uidet, quia hec dictio hoc potest subponere huic uerbo uidet secundo loco posito, uel apponere eidem.
Similiter hic: quod quis scit hoc scit. Hec dictio hoc potest subponere, uel apponere huic uerbo scit secundo loco posito.
Similiter hic: vellem me accipere pugnantes duplex est, quia iste accusatiuus pugnantes potest eidem subponere, uel apponere. Et paralogizatur sic: quoscumque uolo me accipere, uolo ut ipsi accipiant me; pugnantes uolo me accipere; ergo uolo ut pugnantes accipiant me. Vtraque premissarum est duplex predicta duplicitate.
Et sic: quod quis uidet hoc uidet; uidet autem colupnam; ergo colupna uidet. Maior est duplex ut dictum est.
Similiter hic: quicumque sunt episcopi sunt homines; isti asini sunt episcopi; ergo isti asini sunt homines. Vtraque premissarum est duplex, quia hec dictio episcopi potest esse nominatiui casus uel genitiui. Quod autem deceptio ex diuersitate casus faciat amphiboliam et non equiuocationem patet quia casus datus est dictioni ad hoc ut ordinetur cum alia dictione. Ergo deceptio ex diuersitate casus est deceptio ordinationis dictionis ad dictionem; ergo orationis; non ergo equiuocationis.
Cum Aristoteles in Elenchis post equiuocationem et amphiboliam ponat modos communes utrique, ideo nos sequentes Aristoteles, post istos duos locos sophisticos ponamus modos communes utrique.
Sunt igitur tres modi communes equiuocationi et amphibolie. Primus modus est communis utrique, quando dictio uel oratio principaliter plura significat, et quantum ad hoc quod nomen plura significare dicitur principaliter, pertinet ad equiuocationem iste primus modus, ut piscis et canis. Vtrumque enim horum nominum principaliter plura significat. Quantum autem ad hoc quod dicitur oratio principaliter plura significare pertinet iste primus modus amphibolie, ut in hac oratione liber Aristotelis.
Secundus autem modus communis utrique est eo quod soliti sumus sic dicere, id est, quando utimur transuptione. Set transuptio in nomine pertinet ad equiuocationem sicut hoc uerbum ridet transumitur ad florere ut prius patuit. Transuptio autem in oratione pertinet ad amphiboliam sicut prius patuit de hac oratione litus aratur.
Tertius uero modus communis utrique est quando nomen compositum plures res significat, separatum uero unum simpliciter, idest, unum solum. Exemplum autem equiuocationis est in hiis nominibus inmortale, incorruptibile. Inmortale enim uno modo idem est quod non potens mori. Incorruptibile similiter quod non potens corrumpi. Alio autem modo inmortale idem est quod potens non mori, et incorruptibile quod potens non corrumpi. Sicut patet in Adam ante quam peccaret erat enim inmortalis, id est, potens non mori. Si enim non peccaret nunquam moreretur, et ita erat potens non mori, quia potuit omne quod non peccaret et ita quod moreretur. Set non erat inmortalis secundum aliam significationem que est non potens mori, quia tunc remouetur ab eo possibilitas moriendi, et peccandi, quod non est uerum. Et hoc idem est quod hoc nomen inmortale uno modo priuat potentia moriendi, et alio priuat actum moriendi ponendo potentiam ad eundem actum. Et sic melius dicitur quam prius, quia magis est planum. Vtrumque tamen uerum est, et satis in idem rediti et quia hoc habet ex sua compositione ideo dicitur quod compositum significat plura separatum uero unum solum, id est, si resoluatur in suas partes prioris sensus capaces, tunc neutrum partium plura significat, set unum solum.
Si obiciatur quod partes nominis compositi nichil significant separate, ut dicitur in principio Peryhermenias, solo dicendum quod partes nominis compositi comparantur ad significatum quod habeant ante compositione, et comparatur ad significatum ipsius nominis compositi, quod scilicet significatum constituitur ex partialibus intellectibus ipsarum partium. Et quantum ad primum significatum partes nominis compositi significant. Quantum autem ad secundum significatum, quod, scilicet, est ex duabus primis nichil significant distincte.
Nota etiam quod intellectus nominis compositi est simpliciter per comparationem ad ipsum nomen compositum per quod significatur et sic est indiuisibilis. Set idem est per comparationem ad partiales intellectus ipsarum partium diuisibilis cum constituitur ex eis. Set intellectus nominis simplicis nullo modo est diuisibilis, et ideo necesse est quod partes nominis compositi etiam secundum quod sunt in suo toto magis habeant naturam significandi quam partes simplicis nominis. Et hoc est quod dicit Aristoteles in principio Peryhermenias, quod in simplicibus nominibus pars nullo modo est significatiua. In compositis autem uult quidem significare set nullius est separati, id est, nullius est intellectus discreti, et hoc secundum quod est in suo toto.
Exemplum autem amphibolie est in hac oratione scit seculum, quia dato quod neutra ipsarum dictionum, scilicet, scire et seculum significet plura, tamen oratio constituta ex eis plura significat, sicut patuit in tercio modo amphibolie. Et sic compositum significat plura. Separatum uero unum solum quantum ad amphiboliam.
Ad maiorem trium predictorum modorum euidentiam potest dubitari primo, quod dictio istorum trium modorum non est recte data ab Aristotele quia omnis recta diuisio fit per opposita; set diuisio istorum trium modorum non est per opposita; ergo diuisio istorum trium modorum non est recta diuisio. Et est sillogismus in IIII secunde. Et maior patet per hoc quod oppositum sumitur communiter ad opposita secundum quodlibet genus oppositionis, et ad disparata, id est, ad diuisa. Minor patet quia primus modus quo ad equiuocatione fit eo quod principaliter plura significat nomen, set nomen quod sumitur in tercio modo quo ad equiuocatione, ut inmortale, principaliter plura significat; ergo tercius modus quo ad equiuocatione continetur sub primo; set nullum disparatorum, id est, diuisorum aut uere oppositorum sub altero continetur; ergo diuisio istorum modorum trium non fit per opposita. Et hec est minor.
Et dicendum quod ista diuisio recta est, et fit per opposita, et predictus sillogismus bonus est. Set minor est falsa ad illud quod obicit probando eam, dicendum quod principaliter plura significare reperitur in nomine ex duplici causa. Quarum una est ipso nominis secundum placitum, alia est compositio ipsius nominis. Et prima istarum causarum pertinet ad primum modum. Secunda uero pertinet ad tercium. Vnde licet inmortale principaliter plura significat hoc non est ex impositione secundum placitum, ad hoc, et ad aliud, set est ex natura sue compositionis eo, scilicet, quod hec prepositio in potest priuare tantum ipsum actum moriendi, uel potentiam antecedentem actum, et sic per consequens ipsum actum. Vnde quod significat plura hoc non est ex impositione secundum placitum imponentis.
Si obiciatur quod omne nomen significat ad placitum, ergo et hoc, dicendum quod istud nomen inmortale et fere omnia nomina composita uno modo significant ad placitum, alio modo quasi ex necessitate, quia quantum ad causam remotam omnia nomina significant ad placitum. Quantum autem ad causam proximam est ibi iam necessitas significandi. Verbi gratia, quod iste due dictiones equs scilicet et ferus adinuicem componantur principium fuit uoluntas, set cum iam est compositum aliquod ex eis, ut equiferus iam necesse est ut habeat tale significatum. Vnde in hoc nomine equiferus compositio est causa proxima sue significationis. Voluntas autem ad compositionem eius est causa remota. Vnde quantum ad causam remotam significat a uoluntate. Quantum autem ad causam proximam que est per suam compositionem, significat ex necessitate. Set in nominibus simplicibus uoluntas est causa proxima, ut in hoc nomine equs. Et omnino similiter est in omnibus equiuocis, quia in simplicibus uoluntas imponentis est enim efficiens proxima, quod significet plura principaliter, ut in hoc nomine canis.
In nominibus autem equiuocis que sunt composita, ipsa composito est causa proxima quod plura significet et uoluntas ad talem compositionem est causa remota. Vnde quia isti modi distinguntur penes causas proximas, et non remotas patet quia isti tres modi sunt oppositi, et unus non continetur sub altero patet etiam cum hoc qualiter in tercio modo nomen principaliter plura significat secundum placitum et qualiter ex necessitate.
Item cum Aristoteles ponat exemplum in primo modo de equiuocatione, et non de amphibolia, in tercio autem econuerso, in secundo uero de neutro, non bene manifestat modos istos.
Et dicendum quod principaliter plura significare per prius conuenit nomini quam orationi, et ideo per prius reperitur in equiuocatione, quam in amphibolia, et ideo exemplificat de equiuocatione in primo modo, et non de amphibolia, ut per hoc significet quod ille modus per prius conuenit equiuocationi quam amphibolie. Set econuerso est de tercio modo, quia per prius compositum significare plura, et separatum unum solum per prius conuenit orationi, et per posterius nomini, quia partes orationis cum sunt in suo toto non solum constituunt significatum orationis, set unaque retinet per se suum proprium significatum discretum et separatum a significato alterius. Non enim sic est in nomine composito, quod partes eius secundum quod unaqueque partium secundum se pro ut est in ipso nomine composito retineat significatum discretum, et separatum a significato alterius, set quemadmodum dictum est in diuisione modorum. Et ita exemplificat in tercio modo de amphibolia, et non de equiuocatione, ut per hoc significet tercium modum per prius conuenire amphibolie quam equiuocationi. In secundo autem modo nec exemplificat de equiuocatione nec de amphibolia quia licet transuptio fiat apud omnes, non tamen in eisdem fit apud omnes. Et ideo de neutra harum exemplificat, quia non debent determinari in scientia nisi ea que sunt eadem apud omnes.
Vel dicendum et melius quod propria significatio dicitur dictionis quam recipit usus communiter, unde quod modo per aliquam dictionem sumitur transuptiue cum usus inoleuerit significabitur proprie, et tunc erit dictio equiuoca quo ad primum modum. Et ideo quia contingit sic significationem que modo non est propria, set transuptiua fieri postea propriam per frequentem usum, ideo non debuit ponere exempla aliqua in secundo modo, quia non debet determinari in arte nisi quod semper manet idem.
Item adhuc uidetur quod non recte fiat diuisio istorum modorum quia equiuocatio ex consignificatione sub nullo istorum trium modorum continetur quod patet inductione in quolibet eorum, quia dictio non principaliter sua accidentia nec transuptiue. Et ita non est in primo, nec in secundo equiuocatio ex consignificatione, nec est in tercio cum tercius quo ad equiuocationem fit solum in nominibus compositis. Equiuocatio autem ex consignificatione non solum est in nominibus compositis, set etiam in simplicibus.
Et dicendum quod principalis significatio ipsius dictionis opponitur duobus, quia opponitur consignificationi, et opponitur significationi transuptiue. Vnde cum opponitur huic remouet hanc, et cum opponitur illi remouet illam. Vnde sumitur hic principaliter plura significare secundum quod opponitur significationi transuptiue, et hoc modo non remouet consignificationem. Vnde appellatur hic principaliter significatio quicquid significatur per dictionem secundum communem usum, siue proprie quod idem est, ita quod causa proxima sit uoluntas. Vnde per hoc quod dico secundum communem usum remouetur secundus modus; per hoc autem quod uoluntas est causa illius significationis remouetur tercius modus. Vnde equiuocatio ex consignificatione continetur sub primo modo cum secundum communem usum accidentia represententur per dictionem a uoluntate, quia qui imponebat dictionem ad significandum talem rem, simul imponebat eam ad significandum in tali genere et in tali numero, ut hoc nomen lapis simul imponebatur ad significandum talem rem et sub talibus accidentibus.
Item queritur quare deceptio ex quibusdam accidentibus facit eqiuocationem, ut in hac dictione laborans, et deceptio ex quibusdam aliis accidentibus facit amphiboliam, ut deceptio ex diuersitate casus.
Solutio: quedam accidentia consequntur dictionem non absolute, set pro ut est ordinabilis cum alia dictione, sicut casus, quia casus accidit nomini in quantum agere uel pati egreditur a nomine, ut rectus, uel in quantum agere uel pati transit in nomen, ut obliqui. Et sic simpliciter casus accidit nomini in comparatione ad uerbum. Vnde est accidens respectiuum, est enim dispositio substantie respectu actus, et per talia accidentia ordinantur dictiones ad inuicem. Male enim dicitur hominis currit, quia non est in casus debitus, et deceptio ex talibus accidentibus est deceptio ex ordinatione dictionum, et sic est deceptio in oratione; et ita erit ibi amphibolia, et non equiuocatio. Set alia sunt accidentia absoluta que consequntur dictionem secundum se, ut tempus. Et per talia accidentia non ordinantur dictiones adinuicem, quia eque bene dicitur homo currit, homo cucurrit, homo curret, uideo hominem, uidi hominem, uidebo hominem. Vnde licet tempus uarietur, eadem manet super constructio nominis cum uerbo a parte ante et a parte post. Et ideo non construitur mediante tempore cum subposito, neque cum apposito. Vnde deceptio ex talibus accidentibus non est orationis, set dictionis, et ita est ibi equiuocatio, et non amphibolia. Dicendum ergo breuiter quod deceptio ex talibus accidentibus que sunt accidentia absoluta facit equiuocationem, set deceptio ex accidentibus que sunt respectiua facit amphiboliam.
Compositio, et diuisio, et accentus faciunt multiplex potentiale secundum Commentatorem, ut dictum est prius. Multiplex autem potentiale est cum eadem dictio, uel oratio secundum diuersas perfectiones diuersa significat. Verbi gratia, hoc uerbum pendere cum est secunde coniugationis, et cum est tercie coniugationis aliam et aliam habet perfectionem quia sic sunt duo uerba specie differentia. Quare necesse est ea habere diuersas perfectiones, est tamen idem uerbum secundum materiam, cum sit ex eisdem litteris et sillabis; et sic est ibi indemptitas materialis et diuersitas perfectionis, et secundum diuersitatem perfectionis est diuersitas significatorum.
Similiter in oratione est cum oratio composita alterius perfectionis est, et alterius cum est diuisa, ut hec oratio duo et tria sunt quinque cum est composita, tunc est cathegorica, et est de copulato subiecto. Cum autem est diuisa sic duo sunt V et tria sunt V, tunc est copulatiua. Palam autem est cathegorice propositionis et copulatiue diuersas esse perfectiones.
Et similiter in omni oratione secundum compositionem et dictionem est semper reperire diuersitatem aliquam a parte perfectionis, et propter hoc significatorum. Et quia in istis dictio uel oratio possibilis est ab una perfectione in alteram, et per hanc possibilitatem reperitur ibi diuersitas significatorum, ideo appellatur multiplex potentiale. In equiuocatione uero, et amphibolia quia dictio uel oratio existens semper sub eadem perfectione diuersa significat, ideo dicitur ibi esse multiplex actuale, quasi multiplex secundum eudem actum siue secundum eadem perfectionem. Perfectio enim actus appellatur.
Set contra predicta obicitur quia cum hec oratio panem comedere canem sit alia et alia secundum quod iste accusatiuus panem subponit huic uerbo comedere, et secundum quod idem accusatiuus apponit eidem uerbo, set non est alia et alia secundum materiam, quia est ex eisdem litteris, et sillabis, et dictionibus; ergo est eadem secundum materiam. Ergo cum simpliciter sit alia et alia tunc oportet quod sit alia et alia secundum speciem, et secundum hoc significat diuersa. Ergo hec oratio panem comedere canem existens eadem secundum materiam, et diuersa secundum diuersas perfectiones diuersa significat. Ergo est ibi multiplex potentiale, cum diffinitio multiplicis potentialis prius posita conueniat ei, et ita cum non sit ibi nisi amphibolia tunc amphibolia faciet multiplex potentiale, quod est contra predicta.
Et dicendum quod in hac oratione panem comedere canem non est multiplex potentiale, set actuale tantum cum sit semper eadem oratio secundum speciem ut iam patebit. Ad illud quod obicit quod est alia et alia secundum speciem cum sit eadem secundum materiam, quia est ex eisdem litteris, et sillabis, et ex eisdem dictionibus, dicendum quod multiplex est idemptitas et diuersitas in oratione, quia idemptitas est in oratione dupliciter, scilicet, idemptitas perfectionis, et idemptitas materialis. Et utraque istarum idemptitatum est in ista oratione homo currit, cum sit ibi una et eadem perfectam et sic idemptitas perfectionis, et sit ex eisdem litteris, et sillabis, et dictionibus habentibus semper eandem ordinationem materialem. Et sic est ibi idemptitas materialis.
Item diuersitas orationis est primo duplex. Vno enim modo secundum speciem, ut hec oratio duo et tria sunt V diuersa est species ab hac duo sunt V et tria sunt V. Alio modo est diuersitas materialis, et hec dupliciter, quia uel ex eo quod est ex aliis litteris, et sillabis, et dictionibus, ut Socrates currit, Plato disputat; uel eo quod est ex eisdem litteris, sillabis, et dictionibus, set aliter et aliter ordinatis. Et hec iterum dupliciter, quia uno modo est oratio ex eisdem dictionibus aliter et aliter ordinatis ad eandem perfectionem; alio autem modo est diuersitas orationis secundum materiam ex dictionibus aliter et aliter ordinatis ad perfectiones diuersas. Et hoc ultimo modo est alia et alia oratio secundum compositionem uel diuisionem. Modo autem penultimo est alia et alia oratio secundum amphiboliam. Verbi gratia, hec oratio panem comedere canem quocumque illorum accusatiuuorum subponente uel apponente semper est eadem secundum perfectionem, quia hec oratio perficitur ab inclinatione ibi existente licet sit infinita inclinatio; sicut enim indicatiua oratio perficitur a sua propria inclinatione, et imperatiua a sua propria inclinatione, similiter et hec oratio infinitiua suo modo perficitur ab inclinatione infinita, licet non sit simpliciter oratio perfecta. Vnde predicta oratio est eadem secundum speciem, et est alia et alia secundum materiam, pro ut unus illorum accusatiuuorum subponit, uel apponit, et similiter de reliquo. Et potest hoc manifestari per simile naturale, quia sicut iste homo qui modo est puer, et postea iuuenis, uel senex, semper est idem homo, corpulentia autem sua non est eadem semper, immo alia et alia, neque macies, quia aliquando est pinguis, aliquando macer. Est tamen idem homo semper, et sic transmutantur partes materiales in eo. Species autem hu mana semper est eadem in eo, et sic est in eo diuersitas materialis, et idemptitas in specie. Similiter in hac oratione panem comedere canem est diuersitas materialis modo predicto, idemptitas autem in specie.
Item si queratur utrum orationes secundum amphiboliam equaliter participent idemptitatem orationis, dicendum sicut patet ex predictis quod uno modo sic, alio modo non, quia duplex est idemptitas orationis, sicut iam patet ex predictis: una materialis, et alia secundum speciem. Loquendo autem de idemptitate secundum materiam, aliqua oratio amphibolica est semper eadem, ut hec liber Aristotelis, aliqua autem est alia et alia, sicut omnis oratio amphibolica ex eo quod aliquis casus potest subponere, uel apponere eidem uerbo. Loquendo autem de idemptate orationis secundum speciem, oratio amphibolica est equaliter eadem cum nullam habeat diuersitatem secundum speciem in suis partius, quia unaquque secundum se habet propriam perfectionem qua semper perficitur. Et ideo unaqueque oratio amphibolica est simpliciter eadem in se idemptitate secundum speciem.
Hiis habitis dicendum est de compositione iam specialiter. Set prius uidendum est quando oratio debet esse composita et quando diuisa.
Sciendum ergo quod oratio non potest esse composita nisi sit reperire in ea diuersum situm secundum quem partes possint diuersimode ordinari, et ideo cum dictiones ordinantur secundum situm magis debitum eis in oratione tunc oratio dicitur composita. Si uero diuidantur ab illo situ, et ponantur in situ minus debito, tunc est oratiol diuisa. Verbi gratia, hec oratio quicquid uiuit semper est potest esse composita uel diuisa. Cum enim hoc totum, scilicet, quicquid uiuit sit subiectum in ea et hoc uerbum est predicatum, tunc hoc uerbum est est principale in ea, et hoc uerbum uiuit cum implicetur ad subiectum non est uerbum principale in ea. probatio: uerbum est quod consignificat tempus, et est semper eorum que de altero dicuntur nota; ergo illud uerbum quod actu predicatur participat actu rationem uerbi simpliciter, et cum hoc uerbum uiuit non predicetur in actu set implicetur ad subiectum quod est contra naturam uerbi in quantum est uerbum tunc non participabit in actu rationem uerbi simpliciter, licet utrumque sit uerbum simpliciter secundum habitum, quia utrumque habet aptitudinem predicandi in se. Et sic utrumque est uerbum simpliciter habitu. Falso autem utrumque est uerbum in actu simpliciter, et sic alterum est principale et alterum non ut dictum est; ergo cum aduerbium habeat de sua natura determinare uerbum, tunc rectius determinabit uerbum principalius quam minus principale. Et sic ponitur in situ magis debita et propter hoc quando hec dictio semper determinat hoc uerbum est, tunc est oratio composita sic: quicquid uiuit, semper est. Et si diuidatur ab eo erit diuisa sic: quicquid uiuit semper, est. Et similiter intelligendum est de aliis secundum naturam dictionum ibi positarum.
Similiter est de hac oratione: ego posuite seruum entem liberum, quia cum signa in quantum sunt signa debeant habere conuenientiam, et differentiam rationem suorum signatorum, cum dictiones sint signa rerum, si res possunt ordinari differenter et signa uel dictiones. Similiter tunc cum ordinatio rerum erit conuenientior et signorum conuenientior, et cum ordinatio rerum est minus conueniens, et dictionum minus conueniens, et cum conuenientior status sit ipsi nature humane ex seruitute exire in libertatem, quam ex libertate inuenire in seruitutem conuenientius construitur hoc participium entem cum hoc nomine seruum quam cum hoc nomine liberum. Et sic est composita, et est sensus te entem seruum posui liberum, id est, ex te seruo feci liberum. Econuerso autem est diuersa, et est sensus te entem liberum posui seruum, id est, ex te libero feci seruum.
Nota etiam quod ubi est compositio, uel diuisio, uel accentus non est necesse quod oratio uno modo sit uera semper, et alia falsa, quia potest esse quod utroque sensu sit uera, uel utroque sensu sit falsa. Vt tango percussum manu: esto ita quod aliquis percussus fiunt manu, et ego manu tangam eum, tunc prima est duplex eo quod iste ablatiuus manu potest determinare hoc uerbum tango, uel participium percussum; et est uera utroque sensu. Hec autem est falsa utroque sensu: tango baculo percussum, manente eadem positione. Similiter est in equiuocatione. Hec enim oratio omnis canis est substantia tres sensus habet et in quolibet est uera; hec autem omnis canis est albedo in quolibet est falsa, et similiter est de amphibolia.
Ex hiis patet quod imperfecte dicunt dicentes orationem esse secundum compositionem quando est falsa in sensu compositionis, et secundum diuisionem quando est falsa in sensu diuisionis, quia non est hoc uerum in omnibus sicut dictum est. Set hoc est uerum quod si parallogismus fiunt factus secundum compositionem, diuidenti erit solutio, et si secundum diuisionem componenti erit solutio. Et hoc habetur ab Aristotele. Illud autem non.
Causa autem apparentie, siue principium motiuum compositionis, est unitas orationis secundum suam speciem ex compositione causata. Et dico quod causatur ex compositione, quia ex eo quod oratio est composita sic, uel diuisa sic, habet aliam et aliam speciem, et similiter aliam et aliam unitatem. Principium autem defectus compositionis est possibilitas diuersorum significatorum per eandem orationem, et hoc dico quia licet oratio sit composita et ita stet sub una specie in ipsa compositione, est tamen possibilis ad aliam speciem, siue ad aliam perfectionem qua potest haberi per diuisionem. Et per hoc est in eo possibilitas diuersorum significatorum. Et hoc totum patuit prius in hac oratione, scilicet, quicquid uiuit semper est. Vnde possibilitas orationis ad diuersas species que est a parte uocis ordinatur ad possibilitatem diuersorum significatorum que est a parte rei.
Quidam autem dicunt quod causa apparentie compositionis est ipsa composito, causa non existentie est diuisio ipsius orationis. Alii autem dicunt quod causa apparentie compositionis est ueritas orationis composite, causa autem non existentie est falsitas eiusdem orationis diuise, quia isti dicunt quod ueritas orationis composite mouet ad credendum ueritatem esse in eadem cum est diuisa, quia semper principium motiuum facit credere oppositum principio defectus.
Quod autem isti male distinguant principia huius istius loci sophistici patet primo per hoc quod omnes fallacie in dictione differunt a fallaciis extra dictionem, per hoc quod fallacie in dictione habent principium motiuum a parte uocis, siue a parte signi, et habent principium defectus a parte rei; set fallacie extra dictionem utrumque horum principiorum habent a parte rei; ergo prima sententia istorum non potest stare, quia ponit utrumque istorum principiorum a parte uocis, siue in signo. Compositio enim uel diuisio ipsius orationis a parte uocis attenditur siue signi.
Item nichil mouet nisi ad simile simpliciter, uel in parte. Et ideo non est possibile unum contrariorum mouere ad alterum. Ergo neque compositio ad diuisionem, uel econuerso. Per primam autem harum rationum patet falsitas secunde positionis que ponit utrumque principium compositionis a parte rei, cum ueritas non sit in oratione nisi a parte rei.
Item in equiuocatione principium motiuum a parte unitatis dictionis sumitur, et principium defectus a parte rerum significatarum. Et eodem modo in amphibolia et similiter in accentu sicut postea patebit, et in figura dictionis. Oportet ergo quod in compositione similiter fiat, uel non erunt VI in dictione, cuius oppositum docuit Aristoteles probare inductione, et sillogismo. Oportet ergo ponere principium motiuum compositionis a parte uocis, et principium defectus a parte rei. Et ideo diximus quod principium motiuum compositionis est unitas orationis secundum suam speciem ex compositione causata. Principium uero defectus est possibilitas diuersorum significatarum per eandem orationem. Vnitas enim orationis composite mouet ad credendum significatum unum, sine possibilitate ad aliud significatum, et sic principium motiuum mouet ad oppositum principio defectus, sicut in ceteris locis sophisticis.
Compositionis autem duo modi possunt assignari, quos uidetur Aristoteles innuere in capitulo de compositione.
Primus modus prouenit ex eo quod aliquod dictum potest subpositione alicui uerbo per se, uel pro parte sui, ut hic: Sedentem ambulare est possibile. Et formatur sic paralogismus: quecumque ambulare est possibile contingit quod ipse ambulet; set sedentem ambulare est possibile; ergo contingit quod sedens ambulet. Minor est duplex, quia si hoc dictum sedentem ambulare per se subiciatur hoc predicato est possibile, sic est sensus unus, et est oratio falsa in illo sensu, quia tunc actus oppositi sibi inuicem coniunguntur, ambulare, scilicet, et sedere, quod falsum est sicut hec est falsa: sedens ambulat. Si autem illud dictum subponat predicto predicato pro parte sui, scilicet, pro subiecto ipsius dicti, tunc est sensus talis: sedens habet in se potentiam ad ambulandum, et in hoc sensu est minor uera. Et similiter hec est distinguenda: non scribentem scribere est possibile, et paralogismus similiter est formandus. Et sunt iste orationes et consimiles composite secundum quod totum dictum subponit per se, diuise autem cum subponit dictum pro parte sui, quia competentius atribuitur predicatum toti dicto quam parti eius, licet semper dictum subponat.
Vnde nichil est quod quidam obiciunt dicentes quod si est uerum predictum secundum modum quod possibilitas ad ambulandum aliquando atribuatur toti dicto, aliquando parti eius, scilicet, huic quod dico sedentem, ergo tunc accusatiuus iste subponit huic uerbo est sic: sedentem est possibile ambulare. Set hoc est inconueniens, quia oratio esset incongrua. Accusatiuus enim non potest subponere uerbo persone tercie. Ergo predicta distinctio nulla est.
Solutio autem plana est ex predictis, quia totum dictum semper subponit illi uerbo tercie persone, set aliquando pro se, et tunc redditur possibilitas toti dicto, aliquando pro parte sui, scilicet, pro subiecto dicti, et tunc redditur possibilitas subiecto ipsius dicti, scilicet, huic quod dico sedentem.
Alii distingunt his orationes dicentes quod per hoc participium sedentem uel scribentem importatur concomitantiam, ut uult Priscianus, quia participium inuentum est ut ferat concomitantiam sui ad uerbum, ut sedens lego. Et explicatur ista concomitantia per hanc dictionem dum uel cum, sicut dum sedeo lego, uel cum sedeo lego. Dicunt ergo quod predicte orationes sunt duplices quia concomitantia importata per praticipium potest significari respectu huius uerbi ambulare, et tunc est sensus istius sedentem ambulare est possibile, id est, dum sedeo me ambulare est possibile, quod falsum est; uel potest denotari illa concomitantia respectu predicati, et tunc est sensus istius sedentem possibile est ambulare, id est, dum sedet potentiam habet ad ambulandum postea, et hoc est uerum. Set ista distinctio in idem reddit cum priori, quia quando denotatur concomitantia respectu huius uerbi ambulare, tunc ponitur possibilitas supra totum dictum, et sic est falsa. Quando autem denotatur concomitantia respectu predicati tunc ponitur possibilitas supra subiectum dicti, et sic est uera.
Solent autem huius orationes appellari de re uel de dicto. Et dicuntur de dicto quando subponit dictum per se. Quando autem subponit dictum pro parte sui dicuntur de re, et appellant rem subiectum ipsius dicti. Subiectum autem dicti non est dictum, unde licet dictum sit res, tamen non est res secundum quod ipsi sumunt hic rem.
Secundus autem modus compositionis prouenit ex eo quod aliqua dictio in oratione posita potest esse determinatio diuersorum, ut hic: literas quas scis discere nunc est possibile, quia hoc aduerbium nunc potest determinare hoc uerbum discere. Et sic est falsa, quia literas quas scis non est possibile discere nunc, quia si adiscit aliquid, ignorat illud, ut enim uult Aristoteles: "quicumque adiscit ignorat". Vel potest determinare hoc predicatum est possibile, et sic est uera, quia literas quas scis adiscere iterum possibile est nunc. Potest enim earum obliuisci, et sic in presenti habet potentiam quod adiscat eas. Similiter est hic: quod unum solum potest ferre, plura potest ferre. Et formatur sic paralogismus: quod unum solum potest ferre, plura potest ferre; set quod non potest ferre plura, potest unum solum ferre; ergo quod non potest ferre plura, potest ferre plura. Maior est duplex, quia si hec dictio solum determinet hoc uerbum potest, falsa est, et est sensus quod unum solum potest et cetera, id est, quod unum potest ferre, et non potest ferre plura, potest plura ferre, quia si solum potest unum, ergo non potest plura. Si autem hec dictio solum determinet hoc uerbum ferre, uera est, et est sensus quod unum potest solum ferre, potest plura ferre, id est, quod habet potentiam ut ferat unum solum potest una ferre, quia quicumque potest plura ferre, habet etiam potentiam ut ferat unum solum, ut nauis que potest fere decem homines, potest ferre unum solum. Et sic illa habet potentiam ut ferat unum solum, et potest ferre plura. Vnde quod unum solum potest ferre plura potest ferre.
Qualiter in oratione sit multiplex potentiale siue fuerit composita siue diuisa. Et quando debeat dici oratio diuisa patuit ex predictis. Nunc autem restat dicere principia siue causas et modos diuisionis. Est enim principium motiuum siue causa apparentie diuisionis unitas orationis secundum suam speciem ex dictione causata, quia alteram habet speciem cum est diuisa, et alteram cum est composita. Principium uero defectus siue causa non existentie diuisionis est possibilitas diuersorum significatorum in substantia orationis diuise. Et hoc dico quia licet oratiol illo modo quo est diuisa habeat unum significatum, tamen substantia eius possibilis est ad compositionem, et sic ad alterum significatum.
Modi autem diuisionis sunt duo. Primus modus prouenit ex eo quod aliqua dictio potest coniungere terminos uel propositiones, et hoc dupliciter, scilicet, copulando uel disiungendo. Coniungere enim commune est ad copulare uel disiungere, sicut coniuncto communis est ad copulatiuam compositionem, et ad disiunctiuam, et ad alias coniunctiones. Est enim genus omnium earum, quare coniungere terminos, uel propositiones commune est ad utrumque, scilicet, coniungere eadem uel disiungere. Et ex hoc prouenit primus modus, ut quinque sunt duo et tria. Et formatur sic paralogismus: quecumque sunt duo et tria, sunt tria; set V sunt duo et tria; ergo, V sunt tria. Minor est duplex. Potest enim esse diuisa, et est sensus V sunt duo, et V sunt tria, et sic est copulatiua. Vel potest esse composita, et est sensus V sunt duo et tria ita quod sit de copulato predicato, et tunc est copulatio terminorum. Similiter maior est duplex. Et similiter hic: V sunt paria et imparia.
Disiungendo sic: omne animal est rationale uel irrationale; set non omne animal est rationale; ergo omne animal est irrationale. Maior est duplex, quia potest esse diuisa, et est sensus omne animal est rationale uel omne animal est irrationale, et sic est diuisa, et est disiunctio propositionum. Vel potest esse composita, et est sensus omne animal est rationale uel irratioale, et sic est de disiuncto predicato, et sic est disiunctio terminorum. Et sic dicuntur iste orationes composite quia coniunctio per prius est disiunctiua partium orationis, et per posterius orationis. Similiter in hiis: omne animal est sanum uel egrum; omnis linea est recta uel curua; omnis numerus est par uel impar; omnis substantia est corporea uel incorporea.
Secundus modus dictionis prouenit ex eo quod aliquod casuale, uel aliqua determinatio potest ordinari cum diuersis, ut hic: tu uides oculis percussum. Et fit paralogismus sic: quocumque tu uides hunc percussum, illo percussus est hic; set tu uides hunc oculo, uel oculis percussum; ergo oculo percussus est hic. Minor est duplex, quia istud casuale, siue iste ablatiuus oculis potest ordinari cum hoc uerbo uides, et tunc significat instrumentum uisionis, et est sensus tu oculis uides illum qui est percussus. Et tunc est composita, quia cum ille ablatiuus determinatio sit actus, et actus uerius sit in uerbo quam in participio, ideo per prius debet determinare uerbum, et per posterius participium. Vel potest ordinari cum hc participio percussum, et tunc significat instrumentum percussionis, et sic est diuisa, et est sensus tu uides illum qui percussus est oculis. Similiter in hiis: ego posui te seruum entem liberum; et quinquaginta uirorum C reliquit diuus Achilles; et tu scis tantum tres homines currere, posito quod VI currant, set tu non scias nisi de tribus. Set quicquid scitur est uerum; ergo tantum tres homines currere est uerum. Prima duplex, quia hoc aduerbium tantum potest determianre hoc uerbum scis, et sic est composita, et uera. Vel hoc uerbum currere, et sic est diuisa et falsa. Et tu es hodie natus. Probatio: tu es hodie; ergo natus uel non natus; set non es non natus; ergo tu es hodie natus. Prima duplex eo quod hoc aduerbium hodie potest determinare hoc uerbum est, et sic est composita et uera; uel hoc participium natus, et sic est diuisa et falsa.
Accentus est regula et lex ad eleuandum et deprimendum sillabam uniuscuiusque partium orationis. Qui etiam tripartito diuiditur: accuto; graui; circumflexo. Accutus namque accentus est qui accuit siue eleuat sillabam. Grauis uero qui deprimit sillabam et deponit. Circumflexus qui accuit sillabam et deprimit.
Accentus ut est principium decipiendi est multiplicitas eiusdem dictionis secundum substantiam causata secundum diuersitatem accentuum.
Causa uero apparentie accentus est unitas dictionis secundum accentum unum. Causa falsitatis accentus est diuersitas eorum significatorum per possibilitatem dictionis ab uno accentum in alterum.
Accentus autem duo sunt modi. Primus prouenit ex eo quod aliqua dictio eadem secundum substantiam potest regi diuerso accentu, ut hic: omnis populus est arbor; set gens est populus; ergo gens est arbor. Maior est duplex, quia hoc dictio populus aliud significat cum prima producitur, et aliud cum corrumpitur.
Similiter hic: omnis ara est in templo; stabulum porcorum est ara; ergo stabulum porcorum est in templo. Similiter: quicquid hamatur hamo capitur; uinum amatur; ergo uinum hamo capitur. Aliud significat hamat cum aspiratione, et aliud sine aspiratione, et aliter et aliter profertur. Similiter hic: iustos uiros oportet pendere; set iustos uiros non oportet pendere; ergo oportet iustos uiros pati idem et non pati idem.
Secundus modus prouenit ex eo quod aliquid potest esse dictio, uel oratio, ut hic: tu es quies; set quies est requies; ergo tu es requies. Prima est duplex, quia secundum quod dico quies potest esse dictio uel oratio, et secundum hoc significat diuersa. Similiter hic: Deus nichil fecit inuite; ergo uinum non fecit in uite. Prima est duplex, quia hoc quod dico inuite potest esse dictio, uel oratio et sic est uera, uel potest esse oratio et sic est falsa. Similiter conclusio. Et hic: metuo longas pereunte noctes Lidia dormis. Hoc quod dico metuo potest esse dictio uel oratio.
Set ex predictis emergunt dubitationes. Et primo qualiter sumatur hic accentus? Vtrum, scilicet, sumatur secundum diffinitionem accentus positam in principio huius tractatus de accentu, an sumatur accentus communiter ad omnem modum proferendi in dictione qui sunt productum, correptum, aspiratum, non aspiratum, accutum, graue, et huius.
Quod autem non accipiatur hic proprie set communiter, uidetur per hoc quod quidam paralogismi sumuntur a parte producti, uel correpti accentus, sicut in hoc uerbo pendere cum media producitur, uel corripitur, quidam sumitur a parte aspirationis quod satis patet. Ergo accentus non sumitur hic proprie, set communiter.
Quod autem non accipiatur communiter, set proprie uidetur per auctoritatem Aristotelis in secundo Elenchorum ponentis solutionem generalem ad omnis orationes secundum accentum dicendo: "quomodo autem soluendum palam est; non enim idem significat nomen grauiter et accute prolatum". Ergo sumitur hic proprie; ergo non communiter, cum graue et accutum sint differentie accentus proprie sumpti.
Item si accentus sumitur communiter, ergo pro ut hic sumitur esset commune ad tempus et spiritum. Ergo predicaretur de ipsis sicut predicatur de accuto et de graui.
Dicendum quod accentus sumitur hic communiter ad omnem modum proferendi, set non communiter secundum predicationem, set communiter secundum consequentiam, quia hiis duobus modis dicitur commune, scilicet, predicando uel consequendo tantum, ita quod non predicando. Vt ad albedinem et nigredinem, et ad omnes medios colores consequitur superficies, quia proprium est superficiei primo loco colorari, et hoc intelligendum medium in corporibus compositis ex elementis, quia alia corpora, ut elementa et celum et stelle non sunt colorata. De quo modo non est curandum cum pertineat ad naturales, set tantum sumatur quod superficies sequitur ad unumquemque predictorum colorum, et de nullo eorum predicatur. Et sic est uno modo commune in consequendo, et non predicando. Alio autem modo in predicando ut superiora de inferioribus. Secundum hoc ergo dico quod accentus sumitur hic communiter, sumpto communi secundum consequentiam, quia ad uariationem siue diuersitatem temporis, sequitur diuersitas siue uariatio accentus, ut patet in hoc uerbo pendere secundum quod media producitur uel corripitur. Solutio patet sic ad aliud quod obicitur de auctoritate Aristotelis, quia licet nomen non idem significet grauiter uel accute prolatum, hoc non accidit differentie propter solam diuersitatem accentuum, set aliquando propter diuersitatem uel uariationem temporum secundum productum et correptum ad quam sequitur diuersitas accentuum. Ad illud quod obiciebat quod accentus predicaretur de tempore et de spiritu si esset commune patet solutio ex predictis quia equiuocat commune. Non enim accentus est hic commune secundum predicationem, set prout predictum est, et ita non predicatur de tempore nec de spiritu. Et spiritus appellatur hic secundum quam dictio uel sillaba dicitur aspirari, quia tempus prius accidit sillabe, et per sillabam dictioni, ut patet a PriscianusPrisciano, in tractatu de ortographia, ubi assignantur IIII accidentia sillabe: tempus, tenor, spiritus et numerus litterarum. Et tenor idem est quod accentus. Vnde omnia ista per prius sunt in sillaba, et per posterius in dictione. Et dico prius sicut incompletum et indistinctum ante completum et distinctum. Hec enim indeterminata et indistincta sunt secundum se in sillaba. In dictione autem siue in sillaba ipsa secundum quod est in dictione sunt determinata, et distincta.
Modus significandi in dictione est duplex quia unus est substantialis et alius accidentalis. Verbi gratia, qualitas nominis accipitur dupliciter, quia uno modo secundum quod est apta nata participari a pluribus uel apta nata non participari a pluribus, set ab uno solo, et sic est completiua siue perfectiua nominis, et sic est essentialis, et sic dicitur quod omne nomen significat substantiam cum qualitate essentialiter. Alio autem modo accipitur illa eadem qualitas prout est participabilis a pluribus secundum actum, uel est participabilis ab uno solo singulari secundum actum, et sic accidit nomini. Et idem est dicere quod qualitas nominis accipitur uno modo secundum habitum participandi a pluribus, uel ab uno solo, et sic est essentialis. Et alio secundum actum participandi a pluribus, uel ab uno solo, et sic est accidentalis.
Et nota quod utraque qualitas diuiditur per proprium et appellatiuum. Set proprium et appellatiuum pro ut dicunt aptitudinem participandi ab uno solo uel a pluribus, sic sunt partes qualitatis essentialis. Set secundum quod dicunt actum participandi ab uno solo uel a pluribus sic sunt partes qualitatis accidentalis. Et secundum quod sut partis qualitatis essentialis sic ponuntur in difinitione nominis a Priscianus Prisciano et a Donato. Secundum autem quod sunt partes qualitatis accidentalis, sic assignantur inter accidentia nominis. Verbi gratia, homo secundum quod dicit qualitatem aptam natam participari a pluribus, sic significat qualitatem essentialem; secundum autem quod homo iam est in hoc actu, et in illo, sic significat qualitatem accidentalem. Accidit enim homini esse actu in pluribus, set non accidit ei esse habitu, uel aptitudine in pluribus, immo est ei essentiale.
Si querat aliquis utrum illa qualitas hominis sit humanitas, dicendum quod non, quia humanitas est quodam nomen secundum se habens suam substantiam et suam qualitatem. Sic enim contingeret in infinitum quod est impossibile. Set per hoc nomen homo significatur substantia sua, et sua qualitas, et similiter qualitas Socratis secundum quod est apta nata participari ab uno solo sic est ei essentialis. Secundum quod aptitudo illa est in suo actu sic accidit.
Ex predictis patet quod modus significandi qui est quid, uno modo est essentialis, et alio accidentalis, scilicet, quod sumitur in aptitudine uel in actu, sicut dictum est. In nomine etiam est alius accidentalis modus significandi a parte accidentium secundum quod nomenn consignificat masculine uel feminine, et sic de aliis. Ergo in nomine duplex est modus significandi, unus substantialis et alius accidentalis. Similiter in uerbo quod agere et pati sumuntur dupliciter, scilicet, secundum habitum et sic sunt essentialia uerbo, uel secundum actum et sic accidunt ei. Verbi gratia, uidere, currere, sedere, ambulare, et sic de aliis sumuntur dupliciter secundum habitum, uel secundum actum. Secundum autem habitum sumuntur cum dicimus de dormiente quod uidet et de equo in stabulo quod bene currit, uel ambulat, uel uadit multum, uel de aliquo stante dicimus quod semper sedet uel dormit. Secundum uero actum sumitur cum iam aperit oculos uel uidet res extra, uel cum iam nimia uelocitate pertransit spacium. Similiter comburere dicimus de igne et ferro ignito, secundum habitum quando nichil leditur uel comburitur ab eis. Et dicimus quod comburunt: habent enim habitum comburendi. Et uniuersaliter quocienscumque de subiecto aliquo nichil agente predicamus uerbum significans modum actionis, semper habitum predicamus, et sumitur ibi agere in habitu, ut dicimus de cultello quod scindit etiam si nullus scindat cum eo. Quando autem de ipso subiecto predicamus aliquod uerbum eo quod ipsa actio iam unitur ei actualiter, tunc predicamus agere in actu. Et similiter in uerbis significantibus pati. Et ideo dicimus quod agere et pati sumuntur dupliciter, scilicet, habitu uel actu. Et sumpta secundum habitum sunt essentialia uerbo. Sumpta uero secundum actum sunt ei accidentia. Et sic in nomine et in uerbo duplex est modus significandi, scilicet, essentialis et accidentalis, et similiter in qualibet alia parte orationis. Et ideo in dictione simpliciter est iste modus duplex significandi.
Figura est que termino uel terminis continetur: termino ut circulus circunferentia; terminis uero, ut figure multilatere suis lateribus continentur; non enim circunferentia est circularis, set superficies que continetur a circunferentia. Nec etiam tres linee recte ad tria puncta ex utraque parte concurrentes sunt triangulis, set superficies que in illis tribus lineis continetur.
Set quia omnis figura est accidens eius cuius est figura, ideo si figura debetur dictioni proportionaliter, oportet quod sumatur a parte eorum que accidunt dictioni. Vnde dicimus quod figura dictionis est modus significandi in dictione accidentalis; propter hoc enim distinximus prius duplicem modus significandi.
Set quod figura sit accidens in dictione sicut figura in illis, hoc non est similitudo propria propter quam hec figura proportionaliter sumatur ab illa, set hec est similitudo communis istius ad illam secundum quod utraque est accidens, et non secundum quod utraque est figura, quia in quantum accidit conuenit cum quolibet alio accidente. Set similitudo propria secundum quam in dictione est figura, hec est, quia sicut figura in naturalibus et mathematicis terminat et continet illud cuius est, similiter in dictione modus significandi accidentalis terminat et continet dictionem. Non dico terminatione uocali sicut musa terminatur in a, set terminatione intelligibili. Hec enim figura non est terminatio uocalis ipsius dictionis, set in terminatione dictionis uocalis intelligitur, ut quod significat per modum quid, uel per modum quale, uel masculine, uel feminine, et sic de aliis.
Quod autem ad predictam figuram dictionis pertinet continere patet, quia quod ultimum est de re determinare et continere rem, ut patet in figura proprie sumpta que terminat et continet corpus cuius est, et est ultimum ipsius corporis. Vnde cum modus significandi accidentalis adueniat dictioni ultimo natura, quamuis non tempore. Ideo est ultimum a parte eorum que intelliguntur in dictione, et sic est sicut terminans et continens. Et propter hoc dicitur figura dictionis, et quo ad hoc est similitudo siue proportio huius figure ad illam.
Et nota quod non contingit decipi hanc figuram nisi figura unius dictionis siue modus significandi ipsius assimiletur figure alterius dictionis, uel modo significandi ipsius. Set similitudo ipsius figure duplex est in dictionibus. Vno modo secundum quod utraque illarum dictionum que assimilantur in figura habent eundem modum significandi, et secundum hanc similitudinem figure non contingit decipi quia nullus subest defectus. Vt quando utraque est feminini generis, uel utraque est masculini generis, uel utraque significat quid uel quale, et sic de aliis. Alio autem modo sumitur similitudo figure unius dictionis cum altera figura alterius dictionis, quando una dictio habet tantum unum modum significandi et propter conuenientiam aliquam quam habet cum alia dictione, uidetur habere modum significandi illius alterius cum sumitur sub illa alia ad medium, ut patebit in paralogismis. Et quia hoc modo dictio que sumitur sub medio habet proprium modum significandi alium a dictione posita ad medium, ideo non est ei similis simpliciter set dissimilis. Apparet autem similis ei quia sumitur sub ea, et hanc dissimilitudinem ostendit Aristoteles in illo capitulo Elenchorum, fallacia autem fit in hiis dicens: "difficile est diuidere que similiter et que diuerse dicuntur", id est, dissimiliter. Et sic in una et eadem dictione implicantur diuersi modi significandi. Set unius uere et alterius apparenter. Et propter hoc est ibi multiplex fantasticum, et per illam apparentiam subest ibi defectus. Et similitudo est diminuta et fantastica. Et hoc modo sumitur similitudo figure in hac fallacia, non primo modo.
Ex predictis patet iam quid multiplex fantasticum, et quod non simpliciter est multiplex, quia multiplicitas simpliciter est plurium rerum secundum placitum in eodem signo representatio. Et ideo multiplex actuale est simpliciter multiplex cum hec descriptio complete saluetur in eo, ut patet in equiuocatione et amphibolia. Potentiale autem multiplex non simpliciter est multiplex cum non sit signum idem propter diuersas dispositiones in quibus sumitur, ut prius patuit. Multiplex autem fantasticum est cum eadem dictio habet unum modum significandi uere et alterum apparenter oppositum. Vnde quod quam ad hoc quod est ibi unum signu simpliciter et implicat in se multa magis conuenit cum multiplici actuali quam cum potentiali. Set quantum ad hoc quod illa multitudo non est rerum, set modorum significandi minus conuenit cum multiplici actuali quam cum potentiali.
Habito quis modus significandi in dictione dicatur figura dictionis. Et quomodo sumatur transumptiue in dictione, et que sit similitudo transumptionis, et que similitudo figure unius dictionis ad figuram alterius faciat fallaciam, et quare multiplicitas dicatur fantastica, consequitur de causis, et de modis huius fallacie est dicendum.
Principium ergo motiuum figure dictionis est similitudo unius dictionis cum alia in modo significandi accidentali. Principium uero defectus est incompletio siue diminutio illius similitudinis.
Modi autem figure dictionis sunt tres, quia in dictione est quidam modus accidentalis significandi qui est principium congruitatis et incongruitatis, ut masculinum, femininum, uel neutrum. Et est alius modus significandi accidentalis qui debetur rei significate que, scilicet, res est principium ueritatis, uel falsitatis. Differt autem a primo, quia primus modus debetur rei existenti in dictione a parte principium congruitatis uel incongruitatis. Iste autem secundus modus debetur rei a parte principiorum ueritatis uel falsitatis, rei dico ut quid, quale, quantum, et sic de aliis. Tercius autem modus significandi in dictione est dictionis significantis rem singularem, ut hoc aliquid. Et secundum hos tres modos significandi, uel intelligendi in dictione sunt tres modi figure dictionis.
Primus modus est quando masculinum interpretatur femininum, uel econuerso, uel quando quod interest alterum horum, ut omnis substantia colorata albedine est alba; set uir est substantia colorata albedine; ergo uir est alba.
Et similiter hic: omnis aqua est humida; fluuius est aqua; ergo fluuius est humida. In hiis duobus interpretatur masculinum femininum eo quod fluuius masculini generis est, et propter conuenientiam quam significatur habere cum aqua in hoc quod est ibi modus sumendi unum sub altero apparet quod participat eundem modum significandi cum aqua et ita quod sit femininum generis. Et intellige quod non pono hanc apparentiam eo quod sit secundum ueritatem unum sub altero, set quia est ibi modus sumendi unum sub altero. Verbi gratia, hic est figura dictionis: omnis petra est alba; uir est petra; ergo uir est alba; tamen minor extremitas non est sub medio in ueritate, set est ibi modus sumendi sub medio, et quia sumitur unum sub altero, ideo apparet habere eundem modum significandi cum medio preter proprium. Et sic implicat in se modos significandi diuersos. Et sic patet secundum quam conuenientiam apparet esse similis figura, quia similiter intelligendum est in quolibet alio modo.
Et nota quod propter hoc quod similitudo figure dictionis sit propter modum sumendi sub medio, ideo uerius omnes paralogismi figure dictionis sunt contra illationem, set differant quia qui sunt secundum primum modum perimunt naturam illationis secundum ueritatem et secundum aparentiam quia ponunt incongruitatem quia soloecismum. Et ideo in eo quod uidentur concludere nec ueritas, neque falsitas, neque multiplicitas, et ideo non est ibi habitudo aliqua, nec uera, nec apparens premissarum ad id quod uidetur concludi. Non existente enim quod prius est, nec existit quod consequenter est. Vnde nec sunt sillogismi, nec paralogismi proprie in primo modo figure dictionis, set orationes incongrue. Nec est hoc contra illud quod prediximus, scilicet, ibi esse principium motiuum, et principium defectus. Et ita apparentia aliqua, quia illa apparentia ibi ipsis premissis erat. Quod modo dictionis est in eo quod uidetur conclusio. In aliis autem modis remanet ueritas, uel falsitas, et sic remanent ibi habitudines, et si non uere, tamen apparentes, quia posterius ponit prius. Veritas enim et falsitas posteriora sunt habitudinibus, quare ueritate et falsitate posita, ponuntur habitudines uere, uel apparentes. In hac autem oratione – omnis homem est albus; femina est homo; ergo femina est albus –, interpretatur femininum masculinum econuerso quam in predictis propter modum sumendi sub medio, sicut dictum est. In isto autem - omnis substantia animata sensibilis est colorata; animal est sensibilis; ergo animal est colorata - neutrum alterum illorum. Si autem formetur sic paralogismus: musa et poeta similiter terminantur; set musa est femininum generis; ergo et poeta., consequens est ibi, et non figura dictionis, quia dictiones non sumuntur per modum signi, uel instrumenti, set per modum rei, quia dicuntur dictiones sumi per modum signi uel instrumenti quando per ipsas loquimur de rebus, sic enim sunt signum rerum et instrumentis loquendi. Quando autem non loquimur per ipsas de rebus, set loquimur de ipsis secundum se, tunc sumuntur ut res, et ideo est deceptio in re, quare non in dictione. Si autem formetur sic: qualiscumque est musa talis est poeta; set musa est feminini generis; ergo et poeta, ut loquimur de rebus per ipsas dictiones sic stant in ratione signi, et instrumenti. Non tamen ibi est figura dictionis, quia cum qualiscumque sit distributiuum qualitatis et qualitas non possit plus extendi quam ad qualitatem que est res significata, ut albedo, scientia, color et similia. Et ad qualitatem que est modus significandi, ut masculinum, femininum, et similia, res enim significata per hoc nomen albedo est qualitas que est res. Et similiter per hoc nomen color, femininum autem genus in hoc nomine albedo est qualitas que est modus significandi uel intelligendi. Et similiter masculinum genus in hoc nomine color, et tunc oportet quod qualiscumque distribuat pro utraque uel pro neutrum, uel tantum pro una uel tantum pro altera, quia in pluribus modis non potest esse. Et si dicat quod pro neutrum, hoc fatuum est cum sit distributiuum qualitatis. Et non sit alius modus qualitatis ab hiis duobus modis. Si dicat quod pro utraque, ergo bene sumit sub medio, et optimus est sillogismus cum assumat alteram, set maior est falsa, quia hoc modo sensus huius esset: quacumque qualitatem habet hec res et illa, et sub quocumque modo significandi intelligitur hec res et illa, et utraque pars illius copulative est falsa, et sic maior est falsa. Si autem dicit quod distribuat tantum pro qualitate que est modus significandi, tunc iterum bene stant sub medio, et bonus est sillogismus cum assumat quendam modum significandi particularem, set maior iterum est falsa. Est enim sensus: sub quocumque modo significandi intelligitur musa et poeta, et ita cum bonus sit sillogismus non est figura dictionis ibi. Si autem dicat quod distribuat tantum pro qualitate que est res significata, tunc erunt IIII termini cum assumat alteram qualitatem sicut hic: omnis homo albus currit; ethiops est niger; ergo ethiops currit. Et ita nichil sumit sub medio nec uere nec apparente, quare non est ibi figura dictionis.
Secundus modus figure dictionis fit quando mutamus unum modum dictionis significantis uniuersale in alterum modum dictionis significantis uniuersale. Et hoc tripliciter. Primo secundum quod modus generaliter reperitur in quolibet predicamento, ut quid mutatur in proprium modum unius predicamenti, ut in quale, uel in quantum, uel ad aliquid. Ille enim modus qui dicitur quid reperitur in quolibet predicamento cum quodlibet genus et quelibet species predicetur in quid de suis inferioribus. Quale uero dicit proprium modum qualitatis, et quantum quantitatis, et aliquid relationis. Et formatur sic paralogismus: quidquid heri uidisti, hodie uides; album heri uidisti; ergo album hodie uides. Album enim de se dicit quale, et cum sumatur ut per se stans sub medio dicente quid, propter istum modum sumendi sub eo apparet significare quid, et ita album plicat in se diuersos modos significandi, alterum uere, et alterum apparenti, et propter hoc mutatur quid in quale.
Secundo autem mutatur unus modus dictionis significantis uniuersale in modum alterum dictionis significantis uniuersale quando modus proprius unius predicamenti mutatur in modum proprium alterius, ut quantum in quale, ut: quantumcumque emisti, comedisti; set crudum emisti; ergo crudum comedisti. Crudum enim quale dicit, et quia sumitur ut sub quanto apparet habere modum quanti. Et sic habet in se modum unum uere, et alterum apparentem, et per hanc apparentem similitudinem et non ueram mutatur quantum in quale.
Tercio autem fit iste modus quando proprius modus unius dictionis predicamenti mutatur in alterum modum eiusdem predicamenti, ut quantum in quot, ut: quantoscumque digitos habuisti, habes; set decem habuisti; ergo decem habes. Nouenarius enim, et denarius dicunt quantitatem discretam per modum illum qui est quid, cum sint species numeri, et species dicat quid. Set nouem et similiter decem que sumuntur denominatiue ab illis dicunt quantitatem discretam, et per modum discrete quantitatis. Quantuscumque enim dicit per modum quantitatis continue, et sic cum sumatur unum sub altero mutatur quantum in quot. Et sic iste secundus modus subdiuiditur per tres, et solet appellari commutatio predicamenti, set non eo quod res unius predicamenti mutetur in rem alterius predicamenti, set modus in modum ut dictum est. Vnde hic – quicquid heri uidisti, hodie uides; albedinem heri uidisti; ergo albedinem hodie uides. – non est figura dictionis, quia sicut quicquid dicit quid communiter in quolibet predicamento, et in substantiam, similiter albedo dicit quid. Set si assumeret album, fieret figura dictionis propter modos diuersos, ut dictum est.
Tercius modus figure dictionis fit quando quale quid interpretatur hoc aliquid, id est, quando modus communis mutatur in modum singularem, uel econuerso, extenso nomine communis ad commune simpliciter, ut est homo, uel animal, et ad commune ex adiunctionem alterius, ut Coriscus musicus. In hoc enim termino singulari adiunctum est commune, scilicet, musicus, et fit talis paralogismus secundum Aristotelem, scilicet: Coriscus est tercius ab homine; set ipse est homo; ergo ipse est tercius a se. Nam homo ut ait Aristoteles et omne commune non hoc aliquid, set quale quid significat, uel ad aliquid, et sic de aliis modis communium. Set Coriscus hoc aliquid significat, id est, rem discretam et singulariter significatam que non potest esse in pluribus. Commune autem potest, unde Coriscus simpliciter habet modum indiuiduationis, siue singularitatis, et quia sumitur sub habere apparet in se habere modum qui est quale quid, sicut homo. Et sic apparenter implicat in se plures modos. Homo autem econuerso simpliciter est quale quid, cum sit commune simpliciter id enim quale non est nisi aptitudo existendi in pluribus, set quia homo est in hoc singulari et in illo qui sunt hoc aliquid uidetur similiter quod homo sit hoc aliquid. Et sic homo plicat in se plures modos, unum uere, scilicet, qui est quale quid, et alterum apparenter, scilicet, qui hoc aliquid. Et similiter quodlibet aliud commune quod est genus uel species habet duos modos. Vnde cum dico Coriscus est tercius ab homine, hec non est uera nisi quia homo est quale quid. Si enim homo esset hoc aliquid sicut Socrates, aut alia indiuidua tunc de nullo indiuiduo predicaretur, sicut nec Coriscus de Socrate, uel Platone, quare ista – Coriscus est tercius ab homine – non est uera nisi quia homo est quale quid. set cum dico ipse Coriscus est homo, sub eo quod est quale quid, accipio hoc aliquid, et ita muto quale quid in hoc aliquid, concludendo ergo Coriscus est tercius a se. Omnes enim paralogismi figure dictionis contra illationem sunt ut dictum est. Set si homo esset hoc aliquid, tunc bene sequeretur Coriscus est tercius ab homine; set ipse Coriscus est homo; ergo ipse est tercius a se. Set minor esset falsa, sicut hic: Coriscus est tercius a Platone, posito quod sint tres; set Coriscus est Plato; ergo Coriscus est tercius a se bene sequitur, set minor est falsa.
Alium paralogismum innuit Aristoteles talem: Coriscus est alter a Corisco musico; set Coriscus musicus est Coriscus; ergo Coriscus est alter a Corisco. Nam hoc, scilicet Coriscus, significat hoc aliquid; illud autem, scilicet, Coriscus musicus, significat quale quid. Vnde cum significatur alteritas Corisci ad Coriscum musicum secundum quod significatur ibi qualitas, scilicet, musicum, et non ad Coriscum qui est hoc aliquid, ideo concludendo alteritatem de Corisco mutat quale quid in hoc aliquid, et ideo non uidet illatio.
Et nota quod in primo paralogismo appellatur quale quid quod est genus, uel species. Nam genus, uel species secundum quod est commune habet naturam qualis. Secundum uero quod predicatur in quid, significat quid, et ita est quale quid cum sit commune, et predicatur in quid. In secundo autem paralogismo hoc quod est Coriscus musicus appellat Aristoteles quale quid, et sic musicum quod est qualitas dicit quale. Subiectum illius qualitatis, ut Coriscus est, appellat Aristoteles quid, sic Coriscus musicus est quale quid. Sic ergo nota qualiter Aristoteles extendat quale quid ad hec duo qui in predicamento substantie solum genera et species dicit quale quid. Vnde ibi sumit proprie quale quid, hic autem extenso nomine. Similiter hic interpretatur quale quid hoc aliquid: animal est Socrates; animal est Plato; et sic de singulis; ergo animal est omnis homo. Cum animal sit quale quid, et secundum quod significat idem cum Socrate, apparet habere modum eius quod est hoc aliquid. Et ita quando concludit sic – ergo animal est omnis homo – mutat modum qui erat uere in animali, scilicet, quale quid in modum qui erat ibi apparenter, scilicet, hoc aliquid, et ideo non sequitur. Set si ille modus apparens esset ibi secundum ueritatem bene sequeretur quia tunc animal esset ibi simpliciter hoc aliquid, sicut hic: Socrates est Socrates; Socrates est Plato; Socrates est Cicero; et sic de singulis; ergo est omnis homo bene sequitur. Falsitas enim propositionum non impedit argumentum. Et solent appellare istum paralogismum et consimiles a pluribus determinatis subpositionibus ad unam determinatam subpositionem, quia animal in premissis et conclusione determinatam habet subpositionem. Set istud nichil est quia procedere a determinata subpositione ad determinatam nullam facit fallaciam nisi defectus alius concomitetur hoc, ut: animal album currit; animal album mouetur; ergo animal album mouetur et currit. In premissis autem determinatam habet subpositionem animal, et in conclusione determinatam.
Similiter ubicumque ipsi dicunt processum fieri a simplici ad personalem aut istud non facit fallaciam figure dictionis, aut oportet quod interpretetur ibi quale quid hoc aliquid, ut: homo est species; iste homo est homo; ergo iste homo est species. Cum homo significet quale quid, et iste homo significet hoc aliquid, sicut satis patet ex predictis. Et hic: omnis homo est animal; ergo omnis homo est hoc animal. Et similiter hic: omne corpus animatum preter animal est insensibile; ergo preter hoc animal. In utraque enim animal significat qualequid, set hoc animal significat hoc aliquid. Et sic interpretatur quale quid hoc aliquid.
Et nota quod diuersa genera prout simpliciter sunt in eadem dictione sunt principia fallendi secundum equiuocationem, ut: sacerdos celebrat; mulier est sacerdos; ergo mulier celebrat.. Set diuersa genera non solum prout sunt in diuersis dictionibus, set secundum quod sunt in diuersis dictionibus sic quod una eorum habet genus suum sibi proprium et habet genus alterius apparenter sunt principia fallendi secundum figuram dictionis quo ad primum modum, ut prius patuit.
De fallaciis extra dictionem
Fallacia extra dictionem dicitur cuius causa apparentie et causa non existentie est in re. Et per hoc differt a fallaciis in dictione. Fallacia autem in dictione est cuius causa apparenciae est in dictione, et causa falsitas in re.
Fallacie autem extra dictionem sunt septem, quarum: prima est accidens; secunda est secundum quid et simpliciter; tercia est ignorantia elenchi; quarta est peticio principii; quinta est consequens; sexta uero est non causa ut causa; septima secundum plures interrogationes ut una.
De accidente igitur primo dicendum est. Ponitur autem ab Aristotele talis ratio accidentis: "accidens fit quando similiter quidlibet assignatum fuerit rei subiecte et accidenti inesse". Vt: homo est species; Socrates est homo; ergo Socrates est species. Hic enim homo est res subiecta, et Socrates accidit ei, et species assignatur inesse utrique, et etiam similiter quia utrique assignatur ut accidens suo subiecto.
Et nota quod ubicumque est sophisma accidentis exigitur duplex accidens: unum quod accidit rei subiecte, et aliud quod assignatur rei subiecte et accidenti eius inesse. Et utrumque significatur in predicta ratione communi paralogismorum accidentis.
Si ergo aliquis querat quomodo sumatur hic accidens, dicendum quod questio ista multiplex est propter illud duplex accidens quod semper exigitur ad paralogismos secundum accidens. Et ideo dicendum quod si querat de illo accidente quod assignatur inesse utrique tunc illud accidens non erit prout sumitur a Porphirio unum de quinque predicabilibus, nec secundum quod sumitur ab Aristotele unum de IIII predicatis in Topicis. Nec est illud accidens quod ex opposito diuiditur contra substantiam, cum dicimus: quicquid est aut est substantia, aut accidens, aut creator substantie, aut accidentis. Set illud accidens est idem quod non necessarium in consequendo, quia non necessarium dicitur dupliciter, scilicet, uno modo in predicando uel subponendo, cum dicitur Socrates est homo, uel animal est substantia, secundum quod superius uno modo accidit inferiori, et alio modo econuerso, sicut inferius accidit superiori. Et non sumitur hoc modo hic non necessarium. Alio autem modo sumitur non necessarium in consequendo ut diximus et sic sumitur hic accidens quod assignatur inesse utrique.
Vnde accidens hoc modo opponitur ei quod est ex necessitate accidere. Set non dico ex necesitate accidere prout necessitas inferendi causatur ex qualitate et quantitate et ordine propositionum, quod enim huic necessitati opponitur inutilis coniugatio appellatur in Prioribus. Set dico ex necessitate accidere prout necessitas inferendi causatur uel ab habitudinibus localibus, ut in dyalecticis, uel a causa, uel ab effectu, ut in demonstratiuis. Et hinc necessitati inferendi opponitur accidens quod assignatur inesse utrique, quia sic dicitur dupliciter ex necessitate accidere. Vnde accidens hoc modo idem est quod non necessarium in consequendo contra istam necessitatem inferendi quam diximus.
Si autem querat de illo accidente quod accidit rei subiecte, dico quod est extraneum, uel diuersum in respectu ad aliquod tercium. Vnde homo secundum quod stat sub hoc predicamento species omnia inferiora accidunt ei, et omnia superiora similiter. Vnde ex utraque parte est accidens siquid illorum accipiatur. Vt: homo est species; homo est substantia; ergo substantia est species. Vel homo est species; Socrates est homo; ergo Socrates est species. Et sic tam superius quam inferius accidit homini in respectu ad aliquod tercium.
Nota etiam quod quidam dixerunt quod accidens quod exigitur ad hanc fallaciam erat medium in parte idem et in parte diuersum cum extremis. Set isti dupliciter errabant, uno modo quia in quolibet sillogismo oportet medium esse in parte idem et in parte diuersum cum utraque extremitate. Errabant etiam quia subponebant unum modum accidentis exigi ad hanc fallaciam quod falsum est, cum sicut diximus ad ipsam semper duplex accidens exigatur.
Nota etiam quod duplex idemptitas medii exigitur in quolibet bono sillogismo. Vna est idemptitats que patitur secum diuersitatem, et hec ipsius medii ad extrema, ut diximus. Alia est idemptitas ipsius medii in se secundum quod in premissis est medium iteratum, uel secundum quod stat in ratione medii iterati quia secundum quod iteratur medium in premissis debet simpliciter esse idem. Et contra hanc idemptitatem in medio peccat hec fallacia.
Visa ratione communi paralogismorum accidentis, et quod duplex accidens exigitur semper ad paralogismos accidentis, et qualiter sumantur illi duo modi accidentis, et qualiter non, et quod duplex idemptitas exigitur in quolibet sillogismo; nunc dicendum est de causis et modis accidentis.
Principium igitur motiuum accidentis est idemptitas medii secundum partem prout iteratur in premissis. Et dico prout iteratur in premissis ut non intelligatur de illa idemptitate secundum partem que est ipsius ad extrema, set in se ut iteratum est.
Principium autem defectus est diuersitas medii iterati secundum rationem. Verbi gratia: homo est species; Socrates est homo; ergo Socrates est species.. Hic est accidens, quia medium, scilicet, homo, est idem secundum substantiam in premissis prout iteratur. Non autem est idem secundum rationem, quia homo subicitur in maiori pro ipso communi secundum se, et non prout est in Socrate, siue secundum comparationem quam habet ad inferiora. Set in minori propositione predicatur de Socrate secundum istam comparationem et non secundum illam. Et sic est idem in substantia et diuersum in ratione prout iteratur. Cum autem dico – omnis homo currit; Socrates est homo; ergo Socrates currit –, hic est bonus sillogismus, quia currere predicatur de homine secundum comparationem quam habet homo ad sua inferiora. Et sic non sumitur medium in rationibus diuersis sicut cum subicitur speciei.
Siquis obiciat quod cum medium sumatur secundum diuersas comparationes accidentales, ergo medium erit accidens in hac fallacia, dicendum quod non sequitur, quia licet medium sumatur in diuersis comparationibus accidentalibus hoc non est quia ipsum accidat aliis, set quia alia accidunt ipsi, sicut homini accidit esse speciem, et etiam accidit esse Socratem.
Modi autem huius fallacie distinguntur a parte accidentis quod accidit rei subiecte, quia accidens quod accidit rei subiecte aliquando est antecedens, aliquando est consequens, aliquando conuertibile, quia quod uno modo accidat inferius superiori. Hoc dicit Aristoteles quando dat generationem paralogismorum accidentis quod homini accidit Socrates; et in secundo Topicorum quod triangulo accidit equilaterus qui est species trianguli, sicut yzocheles. Equilaterus enim est triangulus habens tria latera equalia; yzocheles autem est triangulus habens tantum duo latera equalia. Quadratus uero omnia in equalia habet. Alio autem modo superius accidit inferiori. Vnde Aristoteles in capitulo de reductione fallaciarum ad ignorantiam elenchi dicit quod accidit triangulo esse figuram, et in principio ueteris Methaphisice dicit quod homo accidit Socrati.
Tercio autem modo sumitur accidens secundum quod conuertibile accidit suo conuertibili, ut postea patebit. Et sic dico quod aliquando accidit superius inferiori, aliquando conuertibile conuertibili. Similiter intellige de antecedente et consequente, et conuertibili, siue fiunt predicabilia siue non, quia tam in predicabilibus quam in non predicabilibus accidit hec fallacia.
Primus ergo modus accidentis fit quando antecedens accidit ei cui antecedit, ut: homo est species; Socrates est homo; ergo Socrates est species. Vel animal est asinus; homo est animal; ergo homo est asinus. Vel animal currit; homo est animal; ergo homo currit. Vel omnis triangulus habet tres angulos equales duobus rectis; set yzocheles est triangulus; ergo yzocheles habet tres angulos equales duobus rectis. Vel omne metallum est naturale; set omnis statua fusilis est metallum; ergo omnis statua fusilis est naturalis. Vel: omnis lapis et lignum est naturale; set domus est ex lapidibus et lignis; ergo domus est naturalis.
In primo autem paralogismo Socrates qui antecedit ad hominem accidit ei. Et species assignatur inesse utrique. In secundo homo accidit animali et assignatur asinus utrique inesse, uel conuenire. Et similiter esse si animal predicaretur de utroque ita quod fieret paralogismus in secunda figura, ut: asinus est animal; homo est animal; ergo homo est asinus.. Similiter in alio homo accidit animali, et currere assignatur inesse utrique. In quarto autem yzocheles accidit triangulo et habere tres assignatur utrique inesse.
Et nota quod in isto paralogismo siue dyalecticus siue demonstrator ostendat habere tres et cetera de yzocheles ut de subiecto adequato, uel conuertibili semper est sophisma accidentis. Set ut uterque illorum ostendat habere tres de yzochele, ut de subiecto particulari per medium conueniens, ut iste er medium dialectium, ille per medium demonstratiuum erit semper bonus sillogismus quo ad utrumque, quia quo ad istum bonus est sillogismus dyalecticus, quo ad demonstratorem erit demonstratio particularis bona.
Et nota quod si triangulus accipiatur in quantum est predicabilis de yzochele sic est medium dialecticum. Si autem accipietur triangulus in quantum habet in se causam proximam illius passionis que est habere tres, et ut fiat medium ut probetur eadem passio de yzochele, ut de subiecto particulari sic est medium demonstratiuum, et est secundum hoc demonstratio particularis. Vnde idem sumptum secundum diuersas rationes potest esse medium dialecticum, et medium demonstratiuum. Vnde nichil dicunt dicentes in predicto paralogismo esse sophisma accidentis quo ad demonstratorem, et bonum sillogismum quo ad dialecticum, quia licet sumatur triangulus prout habet in se proximam causam et immediatam illius passionis dum eadem passio probetur de yzochele ut de proprio subiecto, semper est sophisma accidentis. Et constat quod medium sic sumptum non est dialecticum. Vnde intelligendum est sicut diximus.
Similiter statua fusilis accidit metallo et domus lignis et lapidibus, prout medium stat sub hoc predicamento esse naturale, uel esse a natura. Vnde in omnibus hiis antecedens accidit consequenti, set in duobus ultimis proprie antecedens et consequens non sumuntur secundum predicationem. Metallum enim proprie non predicatur de statua fusili, nec lapides et ligna de domo. Si obiciat quod hic est accidens – omne animal currit; omnis homo est animal; ergo omnis homo currit – cum homo accidat animali, et currere assignetur utrique inesse, dicendum quod nullum est ibi accidens, cum animal subiciatur cursui discrete et signate pro quolibet inferiorum. Et similiter predicatur in minori animal de homine per comparationem ad omnia contenta sub homine. Et sic medium est idem secundum subiectum, et sumitur secundum comparationem eandem, et sic sumitur medium uniformiter et non diformiter.
Secundus autem modus accidentis fit quando consequens accidit antecedenti, ut: homo est species; homo est substantia; ergo substantia est species. Et: omnis triangulus habet tres et cetera; set omnis triangulus est figura; ergo omnis figura habet tres et cetera.. Vel: medicus sanat Socratem; Socrates est homo; ergo medicus sanat hominem. Socrates est monacus; Socrates est albus; ergo Socrates est monacus albus. Cognosco Coriscum; Coriscus est ueniens; ergo, cognosco uenientem. Omnis domus est artificialis; set omnis domus est ex lapidibus et lignis; ergo lapides et ligna sunt artificialia.
In primo enim substantia accidit homini, et species assignatur inesse utrique ut subiecto suo primo, et sic similiter. Et ideo est sophisma accidentis. In secunda autem figura accidit triangulo secundum quod habere tres et cum assignatur utrique inesse ut subiecto proprio adequato et sic similiter.
In alio autem homo accidit Socrati. Omnis enim motus et omnis operationes circa singularia sunt. Vnde medicus non sanat hominem nisi secundum accidens, set Socratem uel Platonem.
In alio autem esse monachum accidit Socrati, et album assignatur inesse utrique. Monachum autem accidens est commune, et sic habet rationem consequentis. Et sic consequens accidit antecedenti. Similiter ueniens accidit Coriscco, et cognosci a me assignatur inesse utrique. In ultimo autem lapides et ligna accidunt domui secundum quod domus stat sub hoc predicato esse artificiale, uel esse ab arte. Lapides enim et ligna non sunt artificialia, nec ab arte, immo sunt a natura, set quadratura uel dolatura eorum est ab arte. Vnde accidunt domui respectu illius predicati. Et sic est in omnibus predictis, in isto secundo modo consequens accidit antecedenti.
Tercius autem modus accidentis fit quando conuertibile accidit suo conuertibili, ut: homo est species; ergo risibile est species. Homo enim subicitur speciei secundum suam essentiam, et non ratione qua est risibile, et sic risibile accidit homini respectu huius predicati.
Item: risibile est proprium; ergo homo est proprium. Nam homo accidit risibili, quia risibile ita est subiectum huius intentionis proprium quod non ratione hominis, et sic homo accidit risibili, et sic conuertibile accidit conuertibili. Similiter hic: pater est superpositione; ergo et filius, quia prout pater stat sub illo predicato filius accidit ei. Et sic pater est res subiecta, et filius est accidens rei subiecte, et esse in superpositione est accidens quod assignatur inesse utrique, et est non necessarium prout filius consequebatur ad patrem et sic est non necessarium in consequendo. Et similiter hic: id quod est pater est natura prius filio; ergo pater est natura prius filio. In hoc enim subiectum paternitatis est res subiecta, scilicet, id quod est pater, et pater est accidens rei subiecte, et esse natura prius filio assignatur inesse utrique.
Et nota quod differt hec conuertibilitas a predictis quia pater conuertitur cum eo quod est pater, siue cum subiecto paternitatis, sicut relatio cum proprio subiecto in quo habet esse uel fieri comparando ipsum ad aliud. Risibile autem cum homine non sic set sicut propria passio cum proprio subiecto. Pater autem, et filius neutro predictorum modorum, set sicut correlatiuorum cum altero. Plures enim et diuerse sunt cause conuertibilitatis.
Et nota quod ubicumque est figura dictionis ibi est semper accidens, et non econuerso, set per diuersa principia, et per diuersas rationes se concomitantes, quia sicut uidere duas habet comparationes diuersas, siue duos respectus diuersos se concomitantes. Videre enim comparatur ad oculum et est ipsius ut organi; et comparatur ad colorem et est ipsius ut obiecti. Et isti duo respectus concomitantur semper se in eodem actu uidendi, licet sint diuersi. Similiter est ubi est figura dictionis quia modus significandi comparatur ad dictionem et est ipsius ut instrumenti, uel signi, et comparatur ad rem significatam, et est ipsius ut obiecti, uel significati, et etiam ut ut subiecti. Et intelligo hoc de modo significandi quo ad omnes modos figure dictionis, siue quo ad omnes species eius, scilicet, quod ille modum habet hos duos diuersos respectus. Vnde dico quod si ille modus significandi fuerit principium motiuum prout est in suo signo quod est dictio, sic est deceptio in dictione, et sic est figura dictionis. Set ut modus significandi sumatur secundum alteram comparationem, scilicet, secundum quod comparatur ad rem, et est ipsius ut subiecti, et sic hoc modo principium motiuum sic est deceptio extra dictionem, et sic est accidens. Vnde ubicumque est figura dictionis ibi semper accidens, et non econuerso quia ratio rei non dependet a ratione dictionis, set ratio dictionis dependet a ratione rei cum dictio sit signum rei et ad rem finaliter ordinetur. A fine autem est perfectio et complementum in hiis que sunt ad finem, et non econuerso, quare secundum ratione rei non potest esse ratio dictionis.
Nota etiam quod ubicumque est sophisma accidentis dico medium siue illud de quod uere dicitur quod assignatur inesse utrique esse rem subiectam. Et minorem extremitatem siue illud quod est a parte minoris extremitatis esse accidens rei subiecte siue sit subicibile, uel predicabile de medio siue non, et maiorem extremitatem siue quod est a parte maioris extremitatis dico esse quod assignatur inesse utrique et hic accidens alterum quod est non necessarium in consequendo. Nec est contrarium quod dicit Aristoteles in secundo Elenchorum quod quinque illud quod inese accidenti dicunt de re subiecta. Et sic uidetur quod non solum per rem subiectam ostendimus aliquid sophistice de re subiecta. Dico enim quod paralogismorum accidentis alii concludunt tantum unam partem contradictionis sicut patet in predictis, alli autem concludunt utrumque partem contradictionis. Et hoc implicite, uel explicite, ut: cognosco Coriscum; ignoro uenientem; ergo cognosco et ignoro. Ita conclusio habet contradictionem implicitam, et unam partem accipit a parte rei subiecte, aliam uero a parte accidentis. Cum autem dico: cognosco Coriscum; non cognosco uenientem; ergo eundem cognosco et non cognosco, ibi est contradictio explicite, et in istis qui habent utrumque partem contradictionem est quod dicit Aristoteles. Vnde ipse dicit ibidem quod in quibusdam uidetur et dicunt sic, in quibusdam autem non. In aliis autem qui concludunt unam partem contradictionis ostenditur semper per rem subiectam aliquid conuenire accidenti siue sumantur termini secundum predicationem, siue natura.
Posset etiam solui et credo quod melius licet illud uerum sit dicendo, scilicet, quod neque in istis est dictio cum in quolibet tali paralogismo sit uirtus duorum paralogismorum. Vnde etiam oportet intelligere terciam propositionem in premissis sic: cognosco Coriscum; ignoro uenientem; et Coriscus est ueniens; ergo eundem cognosco et ignoro. Et sumuntur sic: Cognosco Coriscum; Coriscus est ille qui uenit; ergo cognosco illum qui uenit. Item: ignoro uenientem; et ueniens est ille qui uenit; ergo ignoro illum qui uenit; ergo cognosco et ignoro eundem. In primo enim per Coriscum qui est res subiecta ostenditur ille qui uenit esse in cognitione mea que scilicet cognitio est ad maiorem extremitatem, et accidit Corisco secundum quod Coriscus subicitur ei qui uenit. In secundo autem paralogismo per uenientem que est res subiecta ostenditur ille qui uenit esse ignoratum a me, et sic ueniens est res subiecta, et est medium; et ille qui uenit est minor extremitas; et ignoro est minor extremitas, et est accidens uenienti secundum quod ueniens stat sub illo predicato. Et sic patet uniuersaliter quid debet assignari res subiecta, et quid accidens rei subiecte, et quid accidens quod assignatur inesse utrique.
Sequitur de fallacia secundum quid et simpliciter. Primo igitur nota quod secundum quid dicitur dupliciter, quia uno modo diminuit quid secundum suum totum, ut albus pedem diminuit album simpliciter, et homo mortuus hominem. Et per tale secundum quid fit fallacia secundum quid et simpliciter. Alio autem modo secundum quid non diminuit suum totum, set simpliciter ponit ipsum, et inferri ut crispus caput, ergo crispus, uel simus nasum, ergo simum. Et hoc est in qualibet et in quolibet accidente denominatiue suum totum per partem, ut crispitudo que per capudere denominat hominem, et simitas et aquilitas soli naso insunt, et per hoc dicitur homo simus uel aquilus, et cecitas in oculis, et scientia et uirtus tantum in anima sunt, ut in subiecto, et per hoc dicitur homo sciens, uel habens uirtutes et sic de aliis consimilibus quecumque denominant totum per partem. Alie autem forme omnes et accidentia quecumque sunt forme et accidentia ipsius totius ita quod non partis tantum, hic itaque omnia non possunt denominare totum nisi simpliciter insint, et in talibus incidit fallacia secundum quid et simpliciter, quia determinatio que est in talibus secundum partem uel secundum alium respectum diminuit ipsum simpliciter, et tale secundum quid sumitur hic. Non autem illud aliud quod non diminuit.
Causa autem motiua huius fallacie est idemptitas in parte ipsius secundum quid diminuentis ad ipsum simpliciter dictum. Causa uero non existentie est diuersitas eorumdem. Fit autem hic fallacia tot modis, quot modis contingit addere alicui determinationem diminuentem ipsum.
Primo secundum partem in modo diminuentem, ut: est homo mortuus; ergo est homo. Non sequitur quia mortuum diminuit rationem hominis. Et: chimera est opinabilis; ergo chimera est. Opinabile enim dimiuit esse. Et: animal pictum, uel oculus pictus; ergo animal, uel oculus. Pictum enim diminuit rationem horum. Aristoteles autem sic format paralogismos istos: quod non est, est opinabile ut chimera; ergo quod non est, est. Similiter tu potes formare omnes alios, ut: quod non est homo, est homo mortuus; ergo, quod non est homo, est homo. Et: quod non est animal, est animal pictum; ergo quod non est animal, est animal.
Tercio in hiis que sunt ad aliquid, ut: diuitie non sunt bone insipienti, uel non recte tenenti; ergo diuicie non sunt bone. Licet enim non sint bone comparate ad aliquid tamen in se bone sunt. Et: ouum potentialiter est animal; ergo ouum est animal. Non uidet. Omnis est potentia ad aliquid est quia ad actum quo perficitur.
Quinto secundum quando, ut: iste ieiunat in Quadragesima; ergo isto ieiunat. Et: expedit medicari alicui quando egrotat; ergo expedit medicari.
Et sciendum quod ubicumque est secundum quid et simpliciter intelligitur uel est duplex contradictio: una in conclusione que est uera contradictio, et altera in premissis que est contradictio diminuta. Respondens enim dicit quod Ethiops non est albus, et opponens dicit quod Ethiops est albus dentes, et sic non contradicit ei nisi secundum quid. Et ex hac contradictione secundum quid infert ueram contradictionem, sic: ergo Ethiops est albus, et non est albus. Et ideo peccat secundum quid et simpliciter, quia uera contradictio non sequitur ex contradictione secundum quid, et similiter in omnibus aliis. Et ideo dat Aristoteles uniuersalem solutione ad omnes paralogismos huius fallacie, scilicet, considerare conclusionem ad contradictionem, id est, considerare contradictionem conclusionis que est recta ad contradictionem in premissis que est contradictio secundum quid et ideo una non sequitur ex altera.
Et nota quid eadem fallacia ab ipso secundum quid ad ipsum simpliciter, et ab ipso simpliciter negatiue sumpto ad ipsum secundum quid negatiuum quantum est a parte terminorum, ut: non est homo; ergo non est homo mortuus; et non est albus; ergo non est albus dentem, quia principium motiuum idem manet et defectus idem, non enim mouet ipsum quid, neque ipsum simpliciter, set conuenientia in parte unius ad alterum.
Nota etiam quod illa in quibus uidentur contraria equaliter inesse secundum partes diuersas non debes denominare ab altero contrariorum, ut si scuti medietas est alba, et medietas est nigra, non debes dicere scutum est album, uel nigrum, set partim sic, et partim sic. Non ualet hoc argumentum: non est color nisi albedo, uel nigredo, uel medius color; ergo nichil est coloratum nisi album, uel nigrum, uel medio colore coloratum, quia eorum que colorantur quedam colorantur uno colore, quedam uero pluribus, et illud argumentum tenet solum in hiis que colorantur uno colore. Et ideo nullum est argumentum cum non teneat uniuersaliter. Vnde licet scutum illud non sit medio colore coloratum. Non tamen sequitur quod sit album uel nigrum. Set sic esset bonum argumentum: nichil est color nisi albedo, uel nigredo, uel medius color; ergo nichil est coloratum nisi album, uel nigrum, uel medio colore coloratum, uel partim nigrum partim album, partim medio colore coloratum, uel mediis coloribus uel partim nigrum partim medio colore coloribus coloratum. Et similiter est in omnibus formis contrariis habentibus medium, et in habentibus secundum partes diuisas, ut album, nigrum. Similiter calidum frigidum, durum molle, et quecumque alia que secundum diuersas partes insunt eidem toti.
Elenchus est sillogismus contradictionis unius et eiusdem, non nominis solum, set rei et nominis, non sinonimi, set eiusdem, ex hiis que data sunt de necessitate, non connumerato quod erat in principio, set secundum idem et ad idem, et similiter, et in eodem tempore. In hac enim diffinitione elenchi duo sunt, scilicet, sillogismus et contradictio. Elenchus enim nichil aliud est nisi sillogismus cuius conclusio contradicit conclusioni alterius sillogismi. Et tunc elenchus est duo sillogismi sibi inuicem contradicentes, uel etiam cuius conclusio contradicit alicui propositioni prius sumpte, quia et tunc elenchus est sillogismus unus cum contradictione, et sic elenchus semper est sillogismus cum contradictione. Vnde in predicta ratione elenchi quedam ponuntur ratione sillogismi, quedam autem ratione contradictionis, quedam uero ratione utriusque.
Ratione quidem sillogismi ponuntur hec: ex hiis que data sunt de necessitate; non consumato eo quod erat in principio; per quod remouetur petitio eius quod est in principio ut postea patebit. Ratione autem contradictionis ponuntur hec, scilicet, unius et eiusdem, id est, unius subiecti, et eiusdem predicati, nisi enim esset idem subiectum et idem predicatum non esset contradictio, ut: Ethiops est niger; Ethiops non est niger dentes non est idem predicatum. Hic autem – nullus homo mortuus currit; aliquis homo currit – non est idem subiectum. Et similiter ista, scilicet, secundum idem et ad idem, et similiter, et in eodem tempore, ponuntur ibi ratione contradictionis. Et contra has particulas peccat hec fallacia que dicitur ignorantia elenchi secundum quod est una de XIII ex opposito se habens ad alias, quia alio modo ignorantia elenchi peccat contra omnis particulas in diffinitione elenchi positas. Et hoc modo ad omnes ipsam fallacie reducuntur, ut postea patebit. Ratione autem utriusque ponuntur hec, scilicet, non nominis solum, set rei et nominis, non sinonimi set eiusdem, quia tam in sillogismo quam in contradictione exigitur quod nomen sit unum, et res una. Vnde hic non est contradictio: Marcus currit; Tullius non currit, quia non ponitur idem nomen, set sinonimum. Nec hic: omnis canis est latrabile; quidam canis non est latrabile, quia non est res una. In hac autem – omnis gladius scindit; quodam instrumentum est ensis; ergo quodam instrumentum scindit – non est sillogismus, quia ad medium non reperitur idem nomen, set sinonimum.
Ignorantia dicitur multipliciter. Quedam enim est ignorantia negationis, et hoc modo puer iacens in cunis habet ignorantiam omnium scientiarum. Et dicitur hec ignorantia negationis quia nichil ponit; qui enim hanc habet nichil nouit.
Alia autem est que dicitur ignorantia dispositionis, et hec est cum iam de re aliquis nouit aliquid non tamen nouit rem prout est. Et hec iterum dicitur dupliciter, quia quedam dicitur simpliciter, et est illla que est circa principia, uel premissas propositiones; alia uero dicitur composita, siue plures, et hec est circa conclusiones. Et sic distinguit Aristoteles ignorantiam in primo Posteriorum cum agit de falsigrapho sillogismo. Set intellige ulterius quod utraque istarum, scilicet, simplex ignorantia, et illa que est composita siue plures est adhuc duplex, quia ignorantia dispositionis simpliciter potest esse uno modo circa ipsa principia, siue premissas propositiones aprehendendo eas modo contrario, ut accipiendo eas falsas; alio autem modo potest hec ignorantia esse simplex circa premissas propositiones cognoscendo aliquid de ipsis recte, non tamen cognoscendo totam substantiam et uirtutem ipsarum. Et ideo similiter ignorantia composita siue plures est siue duplex circa conclusiones, ut aprehendantur modo contrario, scilicet, in falsitate uel imperfecte cognoscantur.
Viso quid sit elenchus et quot modis dicatur ignorantia, sciendum quod ignorantia elenchi sumitur hic non negationis, set dispositionis, et iterum non ignorantia dispositionis que plures est siue composita. Set sumitur illa que est simplex, cum sumatur hic ignorantia elenchi ratione perfectionis elenchi, et sui complementi que quidem perfectio fit per proprias determinationes contradictionis, ut per has, scilicet, ad idem et secundum idem et secundum idem et similiter, et in eodem tempore. Preterea quod hic sumatur ignorantia dispositionis, ut est simplex patet per hoc quod est principium arguendi. Et sic comparatur ut principium ad conclusionem, et ita per hanc simplicem ignorantiam causatur postea composita siue plures, cum decipitur per eam respondens sophistice arguendo.
Causa apparentie huius fallacie est conuenientia duorum secundum quid sumptorum ad duo sumpta simpliciter. Causa uero falsitatis est diuersitas eorumdem. Modi autem huius fallacie sunt IIII.
Quartus est contra hanc particulam, scilicet, in eodem tempore, ut: manus mea est clausa in uno tempore et non est clausa in alio; ergo est clausa et non clausa.
Et nota quod licet in hac fallacia sit una uera contradictio in conclusione, et sit altera contradictio in premissis que est apparens sicut dicebatur in fallacia secundum quid et simpliciter, tamen hec fallacia differt ab illa, quia hec habet contradictionem apparentem in premissis que habet defectum in utraque parte, ut patet in paralogismis huius fallacie. Set fallacia secundum quid et simpliciter habet contradictionem apparentem que peccat tantum in altera parte contradictionis et per hoc etiam differt solo istius a solutione illius, quia ad utramque docet Aristoteles soluere considerando conclusionem ad contradictionem, id est, considerando contradictionem ueram conclusionis ad contradictionem apparentem que est in premissis. Set hic ad apparentem propter diminutionem utriusque partis, ibi uero ad apparentem propter diminutionem alterius tantum.
Siquis obiciat quod quid et simpliciter debet esse pars huius fallacie quia ibi fit processus ab uno secundum quid sumpto ad unum simpliciter, hic autem fit processus a duobus secundum quid sumptis ad duo simpliciter et sic non debent esse due fallacie, cum pars non faciat numerum cum suo toto. Dicendum quod neutrum est pars alterius immo sunt due fallacie ex opposito diuise, quia quid et ipsum simpliciter non sunt fallacie secundum quid et simpliciter, set habitudo unius ad alterum sicut species et genus non sunt locus, set habitudo unius ad alterum.
Vnde licet homo non faciat numerum cum animali, cum sit pars eius tamen habitudines faciunt numerum inter se. Vna enim harum habitudinum est locus a genere, alia est locus a specie.
De petitione siquidem eius quod erat in principio secundum ueritatem determinatur in libro Posteriorum secundo, secundum oppinionem uero in octauo Topicorum, et hoc modo secundo intendimus hic de petitione eius quod est in principio.
Sciendum ergo quod petere id quod est in principio prout hic sumitur est quando conclusio que debet probari petitur in premissis, cum ergo idem sub eodem nomine non possit se ipso probari quia semper probans diuersum est ab eo quod debet probari, set idem et sub eodem nomine non est diuersum, nec uidetur diuersum, ergo idem et sub eodem nomine non potest se ipso probari, quia non potest esse inferens, et illatum secundum artem, ut: homo currit; ergo homo currit. Ergo in talibus esse non potest petitio eius quod erat in principio, set talis argumentatio ridiculosa est, et non cadit in artem, et est ibi petitio principii.
Aliud est enim petere principium, et aliud petere id quod est in principio, quia petere principium est quando idem petitur sub eodem nomine, ut: homo currit; ergo homo currit, et hic nullam facit fallaciam, quia non continetur sub aliqua specie argumentationis secundum ueritatem, neque secundum apparentiam.
Causa apparentie petitionis eius quod est in principio est apparens diuersitas conclusionis a premissis. Causa uero falsitatis est idemptitas eorumdem.
Primo quando diffinitum petitur in diffinitione, uel econuerso, ut si dubitetur utrum homo currat et sumatur hic: animal rationale mortale currit; ergo homo currit. Hic nulla est probatio, quia cum horum alterum dubitetur, necesse est dubitari reliqum, et ita si sumat unum tunc alterum petit in illo.
Tercius modus econuerso quando uniuersale petitur in particulari, ut si debeat probari quod omnium oppositorum eadem est disciplina et sumatur hec: omnium contrariorum eadem est disciplina; omnium priuatiue oppositorum eadem est disciplina; et sic de aliis; ergo omnium oppositorum eadem est disciplina.
Quintus modus est quando correlatiuum petitur in altero, ut si debeat probari quod Socrates sit pater Platonis, et sumatur hec: Plato est filius Socratis; ergo Socrates est pater Platonis. Hic petitur quod debet probari.
Et sciendum quod fallacia ista non impedit sillogismum inferentem, set probantem. Nam sillogismorum alius est inferens tantum, alius est inferens et probans.
Item sciendum quod duplex est uia cognoscendi, una a prioribus secundum intellectum ad posteriora secundum intellectum, et hec uia dicitur intellectiua; alia est uia cognoscendi a prioribus secundum sensum, ad posteriora secundum sensum, et hec uia dicitur sensitiua. Dicuntur autem priora secundum intellectum ea que sunt priora natura; priora autem dicuntur secundum sensum que magis sunt sensibilia. Dico ergo quod in quolibet predictorum paralogismorum uno modo est locus dialecticus et alio modo est locus sophisticus, quia si quod natum est probari in una uia probetur per prius in eadem uia bonum est argumentum, et est ibi locus dialecticus, set autem quod natum est probari in aliqua illarum uiarum probetur per prius in alia, et hoc erit per posterius in eadem, tunc est sophisticus, et petitur id quod est in principio. Et hoc facile est uidere consideranti in quolibet predictorum paralogismorum.
Consequentiarum alia est simplex, alia composita. Simplex, ut: si homo est, animal est uel si est adulter, est coptus uel errabundus de nocte, et sic de aliis circumstantiis. Composita uero est que est secundum oppositiones, et hec est in contrariis uel in contradictoriis, ut est in secundo Topicorum. Et ista consequentia que est composita, siue secundum oppositiones habet duas species, quia quedam est in ipso et alia econtrario.
Consequentia autem in ipso est quando ex opposito antecedentis sequitur oppositum consequentis, ut: si iustitia est, et si iniustitia est, uicium est. Hic enim ex opposito antecedentis, scilicet, iniustitia, sequitur oppositum consequentis, scilicet, uicium. Consequentia enim in ipso est fere in omnibus contrariis. Consequentia autem econtrario est quando ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis, ut: si homo est animal, ergo si non est animal, est non homo. Hic enim ex opposito consequentis, scilicet, non animal, sequitur oppositum antecedentis, scilicet, non homo. In contradictoriis autem non potest esse nisi consequentia econtrario.
Item simplicis consequentie due sunt species. Quedam enim est ratione habitudinum localium, ut: si homo est, animal est. Hic enim est habitudo a specie. Alia autem est ratione circunstantiarum que atenduntur in rethoricis. Et sicut consequentia sumitur communiter ad omnes istas consequentias, ita et consequens sumitur communiter pro ut dicitur unus locus sophisticus esse secundum consequens, scilicet, et non secundum antecedens, quia consequens fit ibi principium inferendi, secundum quod consequens ponitur in antecedente, set ab inferente, et non ab illato denominatur locus sophisticus, sicut dialecticus.
Principium autem moutiuum consequentis est conuenientia recte consequentie ad suam conuersam. Principium autem defectus est falsitas conuerse, et hanc duplicem causam tangit Aristoteles dicens "eo quod putant consequentiam conuerti". Per hoc enim quod dicit consequentiam tangit rectam consequentiam que est principium motiuum ad credendum suam conuersam. Per hoc autem quod dicit conuerti, tangit causam eius conuersam, et hec est falsa consequentia que est principium defectus. Modos autem consequentis innuit Aristoteles tres.
Primus est cum conuertitur consequentia facta secundum locales habitudines, ut: si est homo, est animal; ergo si est animal, est homo et est a positione consequentis, unde est ibi consequens. Similiter hic: Si non est animal non est homo; ergo si non est homo non est animal, et similiter est a positione consequentis. Similiter hic: si est mel, est rubeum; ergo si est rubeum est mel; set fel est rubeum; ergo fel est mel. Similiter hic: Si pluit terra est madida; ergo si terra est madida pluit. In omnibus enim predictis putant consequentiam conuerti que non conuertitur. Et ideo peccat secundum consequens.
Secundus autem modus est quando putant conuerti consequentiam propter circunstantias aliquas inherentes persone sicut accidit in rethoricis, ut: si est adulter, est comptus uel errabundus de nocte; et sic de aliis circunstantiis; ergo si est comptus uel errabundus de nocte et caetera, est adulter. Hic est consequens quia si est adulter habet aliquam de circunstantiis adulteri, set non econuerso, sicut si est homo est coloratus et non econuerso. Similiter hic: si furatus est non lucratus est illud, neque accepit acomodatum; ergo si non lucratus est neque accepit acomodatum furatus est illud. Non sequitur. Putant enim consequentia conuerti que non conuertitur.
Tertius autem modus consequentis fit quando putant conuerti consequentiam secundum oppositiones factam, ut: si est factum habet principium; ergo si non est factum non habet principium; set mundus non est factus, id est, generatus; ergo mundus non habet principium; ergo mundus est infinitus duratione; ergo mundus est ab eterno. Melissus enim peccabat secundum consequens. In prima illatione recta enim est illa consequentia si est factum habet principium, quia quicquid generatur habet principium, quoniam ex nichilo non fit aliquid; ergo si fit aliquid fit ex aliquo; ergo si est factum habet principium. Set non sequitur si non est factum non habet principium. Arguit enim a destructione antecedentis, et ponit consequentiam in ipso in contradictorie oppositionis, cum in eis semper sit ponenda consequentia econtrario, ut: si est factum, habet principium; ergo si non habet principium non est factum. Tunc bene sequitur. Similiter hic est consequens: si est homo est animal; ergo si non est homo non est animal a destructione antecedentis. Vnde est ibi consequentia in ipso in contradictoriis quod non licet.
Ex predictis patet quod ubicumque est consequens semper est duplex consequentia. Et hoc patet per hoc quod ubicumque Aristoteles loquitur de consequente semper format orationes in duplici consequentia, ut: si hoc est, illud est, et cum illud est putant hoc esse.
Item de substantia cuiuslibet paralogismi est principium motiuum, et principium defectus tam in falaciis in dictione quam extra dictionem. Ergo si in fallacia consequentis recta consequentia est principium motiuum, et fallacia consequentia est principium defectus, necesse est ubicumque est paralogismus consequentis esse duplicem consequentiam.
Item ad idem. Impossibile est consequentiam aliquam conuerti nisi sint ibi due consequentie, quia si conuertitur consequentia, est ibi consequentia que conuertitur. Ergo necesse est esse duplicem consequentiam ubicumque est consequens, si recta est causa quam assignat Aristoteles.
Item istud euidenter probatur per solutionem quam ponit Aristoteles in secundo Elenchorum ad paralogismos consequentis. Dicit enim esse ibi duplicem consequentiam: unam cum ad particulare sequitur uniuersale, ut: si est homo, est animal. Et hanc dicebamus prius simplicem; aliam autem dicit esse secundum oppositiones, quam nos uocamus compositam, et hec est diuisio consequentie quam posuimus in principio. Set tam in hac quam in illa soluit ostendendo unam consequentiam non conuerti in alia. Ergo si eius solutio est uniuersalis necesse est ubicumque est consequens duplicem esse consequentiam, scilicet, illam que conuertitur et illam in quam conuertitur. Et hec omnia concedimus. Vnde in talibus – animal currit; ergo homo currit uel homo currit; ergo Socrates currit – et in consimilibus omnibus non est sophisma consequentis, set accidentis sicut patuit prius in orationibus accidentis.
Duplex est sillogismus, scilicet, ostensiuus et ad impossibile. Ostensiuus est qui habet unam solam conclusionem. Sillogismus autem ad impossibile est quando sillogistice ducitur ad aliquod impossibile, et propter hoc interimitur aliqua premissarum que est causa illius impossibilis. Vnde iste sillogismus semper habet duas conclusiones, ut si queratur estne homo asinus, quo concesso, contra: nullus asinus est animal rationale mortale; set homo est asinus; ergo nullus homo est animal rationale mortale; set hoc est impossibile; non ergo homo est asinus. Et iste sillogismus est in quarto prime.
Sciendum autem quod non causa ut causa semper fit in sillogismus ad impossibile. Fallacia autem secundum non causam ut causam fit cum non causa ponitur ut causa propter quam apparet sequi impossibile, et illud quod apparet esse causa postea interimitur. Vt si queratur estne Brunellus homo, quo concesso contra: nullus asinus est animal rationale mortale; homo est asinus, et Brunelus est homo; ergo homo non est animal rationale mortale; set hoc est impossibile; non ergo Brunellus est homo. In hac enim argumentatione est non causa ut causa quia interimitur hoc quod apparet esse causa impossibilis, et non est, scilicet, Brunellus est homo. Sine ipsa enim ex aliis sequitur impossibile, et erit sillogismus in quarto prime ut dictum est prius.
Causa apparentie est conuenientia eius quod apparet esse causa et non est cum eo quod est causa propter conueniantiam aliquam in aliquo termino significante eadem rem. Et per hoc patet quod premisse propositiones eo quod comunicat in aliquo termino sunt causa conclusionis. Vnde propositio que nichil facit ad conclusionem inferendam sic est non causa si comunicet in aliquo tercio cum aliqua premissarum apparet esse causa conclusionis. Et sic non causa sumitur ut causa, quare conuenientia non esse ad id quod est causa in aliquo tercio est principium motiuum in hac fallacia.
Causa uero falsitatis siue principium defectus est diuersitas propositionis que est non causa ad causam ipsius conclusionis. Ponit autem Aristoteles exemplum huius fallacie sunt ne anima et uita idem quo concesso, contra: mors et uita sunt contraria; generatio et corruptio sunt contraria; set mors est corruptio; ergo uita est generatio, quare uiuere generari. Hoc autem impossibile, quia qui uiuit non generatur set generatus est; non ergo anima et uita sunt idem. In hac ultima conclusione est peccatum secundum non causam ut causam. Sine ista enim ex aliis sequitur impossibile. Vnde non debet interimere istam, scilicet, anima et uita sunt idem, set hanc mors et uita sunt contraria. In omnibus enim istis quod non est causa apparet esse causa, quia comunicat in terminis cum aliis propositionibus ex quibus est impossibile.
Ex predictis patet quod ista fallacia non accidit in sillogismo ostensiuo. Vnde hic – omnis homo currit; Socrates est homo et sol est in Cancro; ergo Socrates currit. – non est non causa ut causa, quia hec propositio Sol est in Cancro est non causa, et non potest esse causa.
Et nota quod hec est duplex: mors et uita sunt contraria. Tamen utroque sensu est fallacia. Mors enim uno modo est motus per quem disoluitur anima a corpore, et hoc modo mors et uita non sunt contraria cum sint simul in eodem; quamdiu enim iste motus siue ista disolutio est, ad huc uiut homo, et uiuet quo usque terminata sit ista disolutio. Vnde necesse est quod mors et uita hoc modo sint in eodem simul, quare hoc modo impossibile est quod sint contraria. Alio autem modo sumitur mors non pro ipso motu separationis, set pro termino ipsius separationis, siue disolutionis in quo anima non separatur a corpore, set iam separatam est, et nec isto modo mors est contraria uite, set priuatiue opposita, irregressibili ordine circa idem, sicut uisus et cecitas circa oculum, et sic utroque modo predicta propositio falsa est.
Item hec est duplex – mors est corruptio – quia si sumatur mors pro primo modo, uera est, cum enim disoluitur anima a corpore corrumpitur homo. Si autem mors sumatur secundo modo, falsa est, quia sic mors non est corruptio, set est terminus corruptionis, et sic patet quod propositiones sunt interimende in premissis, et quomodo distinguende.
A E nuntiatio, propositio, interrogatio, et conclusio sunt idem in substantia. Differunt autem propriis rationibus. Verbi gratia, hec oratio omnis homo currit secundum quod significat res esse uel non esse dicitur enuntiatio; eadem autem oratio secundum quod ponitur in premissis ad aliquid probandum, propositio est. Illa autem eadem oratio secundum quod additur ei modus interrogandi interrogatio est, ut currit ne omnis homo. Set secundum quod eadem oratio per aliud probatur conclusio est.
Et quantum ad has intentiones proprias sic potest diffiniri: enuntiatio est oratio indicatiua secundum quod significat res esse, uel non esse. Propositio est oratio indicatiua alterius probatiua. Interrogatio est oratio indicatiua sub modi interrogandi sumpta. Conclusio est oratio indicatiua medio uel mediis aprobata. Set quia enuntiatio diuiditur per unam et per plures, et similiter propositio una et interrogatio, ideo sciendum quod alia est unitas a qua dicitur enuntiatio una, uel propositio, et alia est unitas a qua dicitur interrogatio una. Ad euidentiam cuius nota quod plures sunt modi unitatis simpliciter a qua dicitur propositio una et enuntiatio, quia est quodam unum simpliciter quod est ex pluribus per plura nomina significans, ut in diffinitione sicut in hac: animal rationale mortale. Hic enim sunt plura ex quibus est unum, et est aliud unum simplex quod est unum et sub uno nomine. Et hoc subdiuiditur per V partes, quia huius unius quodam est quod est unum proportione, et illud quod est dictum secundum prius et posterius, ut ens de omnibus entibus, et sanum de omnibus sanis, et bonum de omnibus bonis, ut patet in primo Ethicorum.
Quintus et ultimus est unum accidente, et unum accidente dico unum accidens, sicut unum genere, unum genus, et unum specie, unam speciem.
Dico ergo quod unitas comuniter sumpta ad omnes istos modos unitatis facit enuntiationem unam, et propositionem unam cum subicitur aliqua istarum unitatum et predicatur aliqua earum ut in hiis exemplis: lapis est animal rationale mortale; homo est animal rationale mortale. Lapis est ens; lapis est animal; homo est animal; asinus est homo; Socrates est homo; Socrates est Socrates; Socrates est Plato; homo est risibile; homo est albus. Si autem non fuerit ibi aliqua predictarum unitatum, non erit enuntiatio una, set plures, et tunc predicantur plura de uno, uel unum de pluribus, uel plura de pluribus ex quibus non est unum. Set unitas a qua dicitur interrogatio una non est ista que predicta est, set est unitas modi interrogandi addita supra illam unitatem que facit propositionem unam, ut est ne homo animal. Hic aliqua predictarum unitatum subicitur, quia unitas specialis, et aliqua predicatur quia unitas generatis, et supra has unitates additur unitas modi interrogandi. Set hec unitas que est modi interrogandi non est unitas simpliciter set secundum quid. Vnitas autem illa a qua est propositio una et a qua est enuntiatio una est unitas simpliciter. Et sic patet quando est una interrogatio.
Interrogatio autem plures est quando interrogatione manet unitas modi interrogandi, et deficit unitas que facit propositionem unam que erat unitas simpliciter. Et quia manet ibi unitas modi interrogandi, ideo dicitur interrogatio, et quia deficit unitas altera que erat unitas simpliciter, ideo dicitur plures. Et ideo bene coniunguntur hec duo insimul, scilicet, interrogatio plures, licet appareat disonantia inter adiectiuum et substantiuum.
Viso qualiter conuenient et qualiter differunt enuntiatio, proposito, interrogatio, et conclusio, et quot modis unum dicitur simpliciter, et quando est enuntiatio una uel plures et propositio, et interrogatio, et propter quid bene dicitur interrogatio plures, consequenter dicendum est de causis et modis secundum interrogationem plures ut unam.
Causa uero apparentie, siue principium motiuum huius fallacie est unitas modi interrogandi. Causa uero falsitatis est defectus siue priuatio unitatis propositionis unius. Vnitas enim secundum quid precedit unitatem simpliciter, et sic celat defectum et facit apparere quod non est.
Primus quidem est quando in singulari numero plura subiciuntur, uel predicantur, ut est ne hic et hic homo demonstrato Socrate et Brunello. Si sic, ergo Brunellus est homo; si autem non, ergo Socrates non est homo. Non enim bene respondet cum dedit responsionem unam ad interrogationem plures; set debuit respondere: uerum est pro uno, falsum est pro alio.
Secundus modus prouenit quando plura subiciuntur uel predicantur in plurali numero, ut sunt ne ista bona demonstrato uno bono et alio malo. Si bona ergo malum est bonum; si non, ergo bonum non est bonum. Debuit enim respondere: bonum est bonum, et malum non est bonum.
Si autem aliquis concedat simili modo diffinitiones dari in plurali, sicut in singulari, ut cecum est aptum natum uidere et non uidens, et ceca sunt apta nata uidere et non uidentia non efugiet redargutionem; demonstrato enim uno ceco et altero uidente inferatur sic: ista sunt apta nata uidere et non uidentia; ergo sunt ceca. Et ita ambo erunt ceca. Si dicat quod sunt uidentia, ergo ambo sunt uidentia, ergo cecus uidet. Non enim dicet quod alterum est uidens, et alterum non uidens, set unam dabit responsionem, eo quod prius concessit quod similiter dicebatur diffinitio in singulari et in plurali. Et ideo una sola datur responsio.
De reductione omnium fallaciarum
Fieri quidem solet duplex distinctio ignorantie elenchi secundum quod est una est specialis de tresdecim fallaciis, et secundum quod est generalis ad quam omnes tresdecim fallacie reducuntur. Vno modo distinguntur sic, quia ignorantia elenchi dicitur specialis secundum quod ignorantia elenchi causatur ab ignorantia harum differentiarum, scilicet, ad illud et secundum idem, et similiter, et in eodem tempore. Et sic ignorantia elenchi est contra formam completiuam elenchi, quia iste differentie sunt completiue contradictionis, et sic elenchi, cum contradictio sit completiua elenchi. Secundum autem quod ignorantia elenchi causatur comuniter ab ignorantia omnium differentiarum in diffinitione elenchi positarum ita est generalis, et sic ad ipsam omnis fallacie reducuntur.
Alio autem modo distinguntur sic quod ignorantia elenchi semper est contra omnes differentias elenchi, set differt sic quia uno modo est secundum se, et alio modo est ex consequenti, et primo modo est unum principium fallendi ex opposito diuisum contra alias. Secundo autem modo est generalis ad omnes. Et dicitur aliquis ignorare elenchum ex consequenti quando eo quod est nomem unum credit esse rem unam, cum non sit res una, et quia credit rem unam, ideo ex consequenti credit terminum unum esse, et ex consequenti medium unum, et per consequens sillogismum unum. Et per hoc ultimus elenchum unum, et sic ignorantia elenchi est ex consequenti.
Alio autem modo ignoratur elenchus secundum se, et partes eius ex consequenti, quando primo creditur esse elenchus cum non sit, et quia credit esse elenchum ideo credit ibi esse omnes differentias elenchi, et sic ignoratur elenchus primo, et partes siue differentie eius omnes ex consequenti. Et sic est specialis, sicut contingit uno modo uenire a diffinientibus, ut a genere e differentiis in diffinitum, et alio modo econuerso a diffinito in diffinientia.
Generalis enim reductio est in eo quod omnes sunt immodificati. Set duplex est immodificatio quia duplex est suum oppositum, scilicet, modificatio; sicut duplex est necessitas sillogismorum, quia est quedam necessitas sillogismi causata a quantitate, et qualitate, et ordine propositionum, et terminorum sillogismi. Et similiter modificatio secundum quod modi sllogismorum determinantur in prioribus, et immodificatio opposita huic modificationi debet determinari in libro Priorum et appellatur inutilis coniugatio. Alia autem est necessitas sillogismi que causatur in sillogismo speciali. Et hec iterum necessitas est duplex, quia quedam causatur a localibus habitudinibus sicut in sillogismo dialectico, et alia causatur ex comparatione cause ad effectum sicut in sillogismo demonstratiuo. Et similiter modificatio que debetur sillogismo speciali est duplex, set hec modificatio non est nisi necessitas inferendi per locales habitudines quo ad sillogismum dialecticum, uel per comparationem cause ad effectum quo ad sillogismum demonstratiuum. Et immodificatio opposita modificationi causate per locales habitudines debetur libro Elenchorum, quia alia immodificacio que est per comparationem cause ad effectum, uel econuerso debetur libro Posteriorum, eo quod est falsigraphi sillogismi. Vnde cum dicit Aristoteles quod omnes sunt immodificati intelligendum est de immodificatione que est contra modificationem causatam per locales habitudines, et non de alia.
Specialis autem reductio est ostendere qualiter per unumquemque locum sophisticum ignorantur differentie comunes sillogismi et contradictionis, uel differentie proprie utriusque. Et hoc elenchus uterius ignoratur, quia sicut differentiam adueniens generi constituit speciem, ita contradictio adueniens sillogismo constituit elenchum, et ideo contradictio est complectiua sillogismi. Vnde quelibet differentia elenchi aut est comunis sillogismo et contradictionis, aut propria huius, uel propria illius. Et ideo per ignorantiam earum habetur ignorantia elenchi.
Reducit autem Aristoteles primo apparentes sillogismos et elenchos ad ignorantiam elenchi dicens: "equiuocatio, et oratio, e similis figuratio in eo quod duplex". Duplex enim ponit defectum in termino et in sillogismo, et in contradictione, et in elencho. Qualiter autem sit duplex in figura dictionis dictum est. De equiuocatione et de amphibolia patet cuilibet. Compositio autem, et diuisio, et accentus reducuntur in eo quod eadem non est oratio, uel nomen differens. Oportebat enim eandem esse orationem quemadmodum et rem si debeat elenchus, uel sillogismus fieri.
Consequenter autem reducit apparentes sillogismos et elenchos ad ignorantiam elenchi dicens: "qui uero sunt secundum accidens diffinito sillogismo manifesti sunt". Ponunt enim defectum huius particulare, scilicet, ex necessitate accidere, que ponitur in diffinitione sillogismi, et ita patet defectus accidentis. Secundum hanc enim fallaciam artifices et oratio scientes ab insciis arguuntur. Secundum accidens enim faciunt sillogismos contra sapientes. Qui autem secundum quid et simpliciter sunt, reducuntur quoniam non de eodem affirmatio, uel negatio, ut: Ethiops est albus dentes; Ethiops non est albus.
Deinde reducit eos que sunt secundum ignorantiam elenchi prout est specialis dicens: "manifestissimi autem omnium sunt qui prius dicti sunt secundum elenchi ignorantiam quare nuncupati sunt sic".
Consequenter reducit dicens: "illi paralogismi qui fiunt in eo quod sumitur quod erat in principio, et non causa ut causa ponitur, manifesti sunt per difinitionem." Oportet enim conclusionem accidere ex necessitate eo quod hec sunt, quod non erat in non causis. Et rursum non numerato hoc quod erat in principio quod habent qui sunt secundum petitionem eius quod est in principio.
Postea autem reducit eos qui sunt secundum consequens dicens: "qui uero sunt secundum consequens reducuntur sicuti et qui sunt secundum accidens, quia consequens pars est accidentis, et ita reducto accidente, reducitur consequens". Quod autem consequens pars sit accidentis patet ex hiis que diximus de antecedente, quia sicut ibi dictum est uno modo antecedens accidit consequenti, et alio modo consequens accidit antecedenti, et tercio modo unum conuertibilium reliquo, quare accidens comune est ei quod antecedit, et ei quod consequitur, et ei quod conuertitur. Necesse est ergo quod consequens, siue id quod consequitur partem esse accidentis, cum accidens comune fit ad hec tria.
Set nota quod unus locus non est pars alterius. Non enim potest dici quod locus sophisticus secundum consequens sit pars subiectiua integralis loci sophistici secundum accidens. Vnde intellige quod consequens est pars accidentis a parte terminorum in quibus habent fieri, non autem a parte ipsarum habitudinum sophisticarum, siue locorum sophisticorum sicut locus a specie non est pars loci a genere, set ea quorum hee habitudines sic se habent quod unum est pars alterius. Et sic consequens est pars subiectiua accidentis a parte eorum in quibus fiunt, et non a parte ipsarum habitudinum sophisticarum. Et hoc est quod probat Aristoteles, scilicet, quod consequens est pars accidentis cum dicit: "nam consequens accidit". Similiter enim uerum est quod antecedens accidit, et similiter conuertibile accidit, sicut dictum est in tractatu de accidente.
Habet autem consequens aliam reductionem propriam secundum se preter hanc. Ponit eum defectum circa hanc differentiam sillogismi, scilicet, positis, quod patet quia maius non ponit minus, ut animal hominem. Et ita consequens non ponit antecedens cum sit maius, set econuerso. Vnde cum hec differentia positis dicat ordinem premissarum ad conclusionem secundum habitudines locales, quia contra sillogismum per habitudines locales sunt loci sophistici determinati in Elenchis. Set ubi est consequens non est ordo premissarum ad conclusionem secundum aliquas habitudines locales, quare ubi est consequens non est hec differentia positis. Et sic reducitur consequens secundum se per hanc differentiam positis cum ponat defectum circa eam.
Et nota ut sepe tactum est quod duplex est positio in sillogismo. Est enim una positio per quantitatem, et qualitatem, et ordinem propositionum et terminorum, et sic sumitur hec differentia positis in libro Priorum. Alia autem est positio in sillogismo que est per habitudines locales, et talis positio est in sillogismo dialectico. Et contra talem positionem est locus sophisticus secundum consequens.
Qui uero in eo quod plures interrogationes unam faciunt reducuntur in eo quod ponunt defectum circa unitatem propositionis. Nam propositio est unum de uno, quia eadem est diffinitio unius solius et simpliciter rei, ut hominis et unius tantum hominis, et sic de aliis. Si ergo una tantum propositio est que unum de uno significat, et simpliciter est propositio que unum de uno significat, et est locus a partibus sufficienter enuntiatis.
Terminatis autem reductionem generali primo, et postea speciali secundum differentias elenchi, et contradictionis, consequenter determinat Aristoteles qui loci sophistici reducuntur a parte contradictionis, et qui a parte sillogismi dicens: "ergo qui sunt secundum dictionem reducuntur quoniam est apparens contradictio quod erat proprium elenchi; alii autem reducuntur secundum sillogismi diffinitionem".
On this page
De equiuocationis diffinitione
De prima specie equiuocationis
De tribus speciebus equiuocationis
Sequitur de fallacia amphibolie
De amphibolie diffinitione et diuisione
De modis communibus equiuocatione et amphibolie
Sequitur de fallacia compositionis
De primo modo fallacie compositionis
De secundo modo fallacie compositionis
De primo modo fallacie diuisionis
De secundo modo fallacie diuisionis
De primo modo fallacie accentus
De secundo modo fallacie accentus
Sequitur de fallacia figure dictionis
De modo significandi in dictione
De causis et modis figure dictionis
De primo modo fallacie figure dictionis
De secundo modo fallacie figure dictionis
De tercio modo fallacie figure dictionis
Sequitur de fallacia secundum quid
De horum terminorum diffinitione
De causis et modis fallacie secundum quid
De primo modo fallacie secundum quid
De secundo modo fallacie secundum quid
De tercio modo fallacie secundum quid
De quarto modo fallacie secundum quid
De quinto modo fallacie secundum quid
Sequitur de ignorantia elenchi
De causis et modis fallacie elenchi
De primo modo fallacie elenchi
De secundo modo fallacie elenchi
De tercio modo fallacie elenchi
De quarto modo fallacie elenchi
Sequitur de fallacia petitionis
De causis et modis fallacie petitionis
De primo modo fallacie petitionis
De secundo modo fallacie petitionis
De tercio modo fallacie petitionis
De quarto modo fallacie petitionis
De quinto modo fallacie petitionis
Sequitur de fallacia consequentis
De causis et modis fallacie consequentis
De primo modo fallacie consequentis
De secundo modo fallacie consequentis
De tercio modo fallacie consequentis
Sequitur de fallacia eius quod est non causa ut causa
De fallacia secundum non causam ut causam
De causis fallacie secundum non causam ut causam
De fallacia secundum plures interrogationes ut unam
De enuntiatione, propositione, interrogatione et conclusione
De causis et modis fallacie secundum plures interrogationes ut unam
De secundo modo huius fallacie