On this page
Caput 3
Caput 3
Quod Ecclesia, omnia quae ad fidem mediatoris pertinent, non modo scriptis et sermonibus, verum et certorum dierum observationibus et signis et imaginibus et habitu et gestu et variis caeremoniis, mentibus fidelium imprimere conata est. Ac primum de Anno in certa tempora distributo, deque beneficio Christi incarnationis
CAPVT TERTIVM. Quod Ecclesia, omnia quae ad fidem mediatoris pertinent, non modo scriptis & sermonibus, verum & certorum dierion obseruationibus, & signis, & imaginibus, & habitu, & gestu, & variis ceremoniis, mentibus fidelium imprimere conata est. Ac primum de Anno in certa tempora distributo, deque beneficio Christi incarnationis.
VErum videre licet admirabilem quandam curam, & solicitudinem sanctae matris Ecclesiae, quae non contenta vel scripto, vel verbo singula tradidisse, quae necessario credenda sunt ad salutem, diigenter vias & rationes omnes persecuta est, quibus ea quam maxime clara, & manifesta redderet omnibus.
Itaque totum anni tempus ita distribuit, certos vt dies institueret, quibus eorum, quae credere nos oportet, si modo salui esse volumus, ita admoneremur, nunquam vt elabi e memoria nostra possent.
Quoniam vero primum inter ea locum obtinet incarnatio Christi, non vtcunque ad celebrandam hu ius tanti benefici memoriam accedere liberos suos voluit, verum tribus, & amplius etiam hebdomadis, vt se praepararent instituit, ad mediatorem redemptoremque suum, eo quo par est honore, excipiendum. Quod quidem tempus vocauit Aduentum: in quo sanctorum patrum desiderium nobis repraesentat, qui sedentes in tenebris & in vmbra mortis, incredibili quodam animorum ardore, venturum in carne iustitiae solem, dominum nostrum Iesum Christum, expectantes, continuis & flebilibus modis clamabant, dicentes: Rorate coeli desuper, & nubes pluant iustum, aperiatur terra, & germinet Saluatorem. Quae verba & in primis vesperis primae Dominicae, & per totum Aduentum singulis diebus in Missa beatae virginis cantantur. Ad quam diluculo surgunt homines, tanquam vt gilantes, atque sui saluatoris aduentum expectantes. Qui vero maiore feruntur erga Christum charitate, carnem etiam suam per omne id tempus ieiunio macerant, quo domitis illius cupiditatibus, tanto magis expediti esse queant ad illum venientem excipiendum, debitoque honore prosequendum, quem tanto studio praestolati fuerunt, Cuius posteaquam diu multumque expectatus ille dies incarnationis, & natiuitatis aduenit, quanta est, per Deum immortalem, omnium laetitia? quam profusum gaudium, quam incredibilis exultatio? quod venerit tandem ille tantopere desideratus, qui dissolueret iugum nostrae captiuitatis, & nos a graui seruitute, qua diabolo mancipati fueramus, in libertatem assereret. Surgitur nocte media, qua natum nobis puerum hunc admirabilem, ex historia didicimus Euangelica: Curritur ab omnibus ad videndum, ad amplexandum, ad exosculandum nostrae salutis autorem. Illucescente vero sole, posteaquam solenni cum gaudio perfecta sunt in templo omnia, quae ad diem hunc tam festum iusta celebritate peragendum pertinere videntur, nequaquam iis finibus gaudium & exultatio piorum continetur: verum priuatis etiam cuiusque aedibus, non ab adultis modo, verum & a pueris, ac tantum non ab ipsis lactentibus atque infantibus, natus nobis puerulus, datus nobis filius, decantatur
Cursitatur per vicos & plateas, in singulis aedibus annuntiatur cum nubilo gaudium illud magnum, quod natus est nobis hodie Saluator, qui est Christus dominus, Quoniam vero summa tum apparuit liberalitas Dei patris, qui cum sit diues in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, misit filium suum factum ex muliere, qui mortem nostram moriendo destrueret, & vitam resurgendo repararet, inuitantur a locuple tioribus tenuiores, vt & ipsi qua possint communis omnium tam benigni patroni, vel patris potius liberalitatem imitentur, atque e suis copiis egentium subleuent inopiam. Hac ratione mater Ecclesia, quae in symbolo primo loco de Christo nato continentur, in pectoribus liberorum suorum defigenda curauit: vt ne facile excidere possent. Addidit iis etiam ea, quae non continentur in symbolo. Nam octauo die post, circuncisi: quatuor deinde diebus interiectis, a Magis adorati: quadragesimo die post natalem, in templo oblati pueri Iesu, memoriam recolit.