On this page
Caput 4
Caput 4
De beneficio Redemptionis per crucem et mortem Christi factae
PRiusquam vero ad ea veniat, quae deinceps habentur in symbolo, de eo, quomodo passus est sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, & sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit: quoniam inter omnia Christi beneficia, crucis hoc & mortis eius, vnum omnium prae caeteris est insigne maxime. Neque enim nascendo, sed monendo pro nobis, nos a morte redemit, non in cunis iacendo, sed in cruce spiritum exhalando, pro peccatis nostris satisfaciens, nos coelesti patri suo reconciliauit: cruci peccatorum nostrorum chyrographum affigens, tulit ipsum de medio ac prorsus de rerum natura sustulit. Quoniam itaque salus haec est, & redemptio nostra, quoniam gloria nostra crux Christi est, triumphus noster crux Christi est, spes omnis, & fiducia nostra, sola cruest domini nostri Iesu Christi, ad tantum hoc crucis & motis beneficium commemorandum, sancta mater Ecclesia non vtcunque, verum diligenter praeparatis fidelibus suis, accedendium esse putauit. Atque illud inprimis aequum esse duxit, vt socii Christi passionum esse conaremur, si volumus esse socii consolationis, quam cum illo resurgentes & in coelum ascendentes accepturi sumus. Nam nisi commortui fuerimus, non conuiuemus: Nisi sustinuerimus, non conregnabimus. Compati necesse est, si quis conglorificari vult. Nam & Christum pati prius oportuit, atque ita intrare in gloriam suam. Ac recte quidem communicare Christi passionibus intelligitur, qui pro nomine illius quosuis cruciatus, denique mortem ipsam perferre, si res ita postulet, animo prompto semper est, & parato. Recte praeterea compati & commor ille dicitur, qui desiit a peccatis, vt iam non desideriis hominum, sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne viuat temporis.
Caeterum ad haec perficienda, impedimento plerunque caro est, maxime quae spiritui aduersatur, vt non quae volumus illa faciamus. Haec itaque domanda est abstinentia, quo facilius crucifigi possit cum suis vitiis & concupiscentiis. Nam sicut equis ferocientibus, & sessori minus iam obtemperantibus, pabulum subducitur, & pro auena foenum datur, ita carni mosae, ob succi & spintuum abundantiam spiritur rebellanti, subduci alimoniam, & eiusmodi suppeditari ciborum genus expedit, vnde quam minimum animo sesso ri suo recalcitret: vt castigato corpore, & in seruitutem redacto, vegetior ac liberatior animus diuinis laudibus insistat, diuinaeque voluntati se tanto facilius attemperet. Cum enim qui foris est noster homo corrumpitur, tum is qui intus est, renouatur de die in diem: quanto plus con ficitur quotidianis laboribus & ieiunus exterior nostri pars corpus, tanto interior nostri pars, & ea potior, animus, deficiente corpore graui suo aduersario, vegetior, ad valentior, & aptior efficitur ad haec, vt Deo vacare, & illius voluntati obsequundare queat. His itaque causis adducta mater Ecclesia, quo, quae nobis in mora plerunque sunt, carnis desideriis vacui, vacare melius tanti beneficii contemplationi possimus, quadraginta dierum ieiunium instituit. Neque id sine exemplo seruatoris nostri Christiqui & ipse quadraginta dies in deserto iciunasse legitur: vt obiter etiam illud in memoriam nobis reuocet, quomodo ille, cuius beneficio nobis contigit, vt explere fame, vt saturi esse queamus, nostra causa esurire dignatus est. Posteaquam vero ventum est ad finem quadragesi mae, ad hebdomadam illam, quam iure merito sanctam vocamus, quod in ea repraesentatur nobis Chris passionis mysterium, per quam abluti, sanctificati, iusticati sumus, tum vero maiore studio in eas res omnes incumbi voluit, quas ad frenanda desideria, atque ad aducitendum animum ab omni rerum terrenarum cura pertinere putauit.
Hinc ille mos quondam a plurimis, nunc vero a paucis, quorum ardentior est pietas, obseruatus: quem etiam sua aetate scribit obseruatum Epiphanius: quod lumi cubabatur, quod afflictiones tolerabantur, quod sica duntaxat edebantur, quod precationes, vigiliae, iennia seruabantur, atque omnes animarum salutes per sanctas afflictiones exquirebantur. Vacabatur ab omnibus saeculi negotiis, neque alia in re per totam illam hebdomadam, quam in contemplatione summi illius beneficii, quod nobis in ara crucis Dominus noster Iesus Christus, idem & Sacerdos & sacrificium, conferre dignatus est, mentes & cogitationes hominum defixae fuerunt: quo singulari & inaestimabili beneficio, quoniam peccatorum remissionem, fuso pro nobis Christi sanguine, consequuti sumus, tum vero sedulo facere omnes omnia iussit Ecclesia, quo tanti beneficii fructum consequi possent: quem quoniam addipisci non licet, nisi iis, qui peccata sua, quae tanus Christi cruciatibus causam dederunt, in amaritudine mentis suae recogitant, qui detestati ea, odium eorum concipiunt, ac iusto propterea dolore affecti, profusis lachrymis ea sacerdoti Dei ministro, cui ligandi soluendique potestas a Deo data est, enumerando recensent, eius ministerio, virtute vero ac merito passionis & mortis Christiab illis absolui, ac Deo patri, quem toties tam grauiter offenderunt, reconciliari, ea qua par est animorum submissione perunt, vt hoc quoque sub id tempus a fidelibus fieret instituit; quo commonefaceret illos, non nisi passionis & mortis Christi merito peccata remit. Hoc non contenta, simul statuit, vt huius peccatorum remissionis, & cum Deo patre reconciliationis pignus acciperent, quo tanto magis certi de ea reddi possent, ad viuum & viuificum Christi corpus & sanguinem sumendum, posteaquam peccata sua confessi, atque ab eorum nexu soluti essent, accederent: quo sicut ipse vna caro nobiscum, ita nos vicissim non modo caro vna, verum & spiritus vnus cum ipso efficimur, atque illius corpori coniungis mur.
Quoniam vero & in sacramento hoc, & quoties memoria dominicae passionis recolitur, sicut saepe iam an tea commemorauimus, reconciliationis illius admonemur in cruce peractae, qua nos, qui inimici eramus, per mortem suam Deo patri Christus reconciliauit, sas non esse putauit mater Ecclesia, qui reconciliationis huius memoriam agerent, vt ii simultates aliquas gererent, ac odiis inter se mutuis flagrarent.
Quamobrem & illud instituit vt in hac praecipue sancta hebdomada, priusquam ad sumendum salutarem illum cibum fideles accederent, qui Sacramentum est pietatis, mysterium pacis, signum vnitatis, vinculum charitatis, confiterentur alterutrum peccata sua, simul veniam peterent darentque vicissim. Quod qui secus facerent, quique implacabile odium erga proximum retinerent, ii grauius etiam quam ipsi Iudaei flagitium designarent, rursus crucingentes sibimet ipsis filium Dei, & ostentui habentes, vt merito a sacris arcendi, quin etiam e piorum coetu homines impii neque digni, qui Christia norum appellatione gaudeant, exterminandi sint. Et quoniam duplex est poenitentia, priuata vna, publica altera sicut suo loco fusius dicetur, illam quidem quocunque difieri permittit Ecclesia, hanc autem alteram solennem, non existimauit, nisi feria quinta sanctae hebdomadae, peragi portere. Est quidem ita, quod omni tempore fungi debent Episcopi legatione ad reconciliandos peccatores, de qua loquens Apostolus, cum dixisset, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum: & posuit in nobis verbum reconciliationis: protinus adiunxit: Pro Christo ergo legatione fungimur. tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo: visum est tamen vt isto potissimum die legationis hoc munere fungerentur, quo summus pontifex noster Iesus Christus astitit vultui Dei pro nobis in multitudine misericordiae suae, & semel Sacerdotii secundum ordinem Melchisedech officio perfunctus, cum sacrificium incruentum corporis & sanguinis sui sub panis & vini speciebus in vltima illa coena Deo patri obtulisset, ac eiusdem corporis & sanguinis Sacramentum sub ijsdem speciebus post factam oblationem suis discipu lis tradidisset, paulo post iterum Sacerdos ipse secundum ordinem Aaron, vt huic Sacerdotio finem imponeret, posteaquam nouum illud instituerat, sacrificium pro nobis cruentum factus est, semetipsum tradens oblationem & hostiam Deo in odorem suauitatis; capi se, ligari, conipui, flagellari, variis probris affici, ac post multos grauissimos cruciatus sibi illatos, tandem se in crucem agi passus, atque ibi pro nobis iustus pro iniustus mori dignatus est. Quam autem ob causam ligata est misericordia? nisi vt miseros peccatores a nexu peccatorum suorum sol ueret poenitentes. Quam ob causam vita mori pro impiis, & mortis aeternae reis dignata est? nisi vt, sicut iam toties dictum est, propitium nobis & placatum patrem suum redderet, apud quem propitiator nobis factus est Christus in sanguine suo? Quamuis igitur a diuitiis bonitatis Dei nullum tempus vacat, hoc tamen tempus ad reconciliandos grauioribus flagitiis obrutos, visum est maxime accommodum, quo semotis aliis cuns omnibus, ac postpositis quibuscunque saeculi cogitationibus, soli propitiationis per Christum in cruce factae contemplationi vacatur, quo remissionis peccatorum nobis per mor tis illius meritum obtentae memoria refricatur: nulli vt iam quamlibet grauibus presso criminibus dubitare fas sit, quin qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, is nunquam fit commissurus, quin simul cum illo sit nobis donaturus omnia, sit concessurus veniam & indulgentiam peccatorum nostrorum omnium: quum praesertim ob hoc ipsum eum tradiderit. Quandoquidem per Prophetam testatur, quod not ob aliam causam, nisi propter scelus populi sui percusserit, eum. Hinc perspicuum cuiuis esse potest, quod non satis habuit Ecclesia commonefecisse nos, passi, crucifixi, mortui Christi, sed simul indicare voluit, quem essemus fructum ex hac illius passione & morte consequun, nimirum peccatorum remissionem, & cum Deo patre coelesti reconciliationem.