On this page
Caput 5
Caput 5
Quod in die Parasceves recte deploratur Christi passio
QVA quidem ex re, etsi gaudere nos aequum est & exultare, quod in cruce salutem nostram operatus est Christus, non sine causa tamen gaudium istud in aliud tempus differendum, sanctam vero heb domadam hanc omnem, praecipue vero diem Parasceues in morore luctu, lachrymis consumendam esse censuit, Ecclesia. Gloriari quidem nos oportet in cruce Domini nostri Iesu Christi, atque ingentem ex eo consolationem accipere, quod nos dignos iudicauerit, quos non corruptibi libus auro & argento, sed precioso sanguine suo redimeret:
Verum sunt quae nos impediunt, quominus, quo dieredemptionis hoc nostrae mysterium celebramus, gaudere & exultare queamus. Vetat enim hoc nostrae culpe corscientia. Nos enim sumus qui passioni, qui cruci, qui mon ti eius causam dedimus, nos illius plaga doloris, nos illius culpa sumus occisionis Nam ille, quae non rapuit, exouit. Traditus est propter delicta nostra: Vulneratus est propter iniquitates nostras: attritus est propter scelera nostra. Non ille sua, quae nulla habuit, sed nostra peccata pertulit in corpore suo super lignum. Merito itaque gemitus edimus, merito lachrymas fundimus propter peccata nostra, quae tam grauia fuerunt, vt nisi morte Christi expiari non potuerint. Tum autem ipse Christus noluisse videtur eo die nos gaudere, quo cruciatus hos nostra caussa pertulit, Sic enim dixit: Amen amen dico vobis, quia plorabitis & flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem con tristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Quin etiam exemplo probabili confirmat, huic tantae rei tristitiam conuenire. Mulier, inquit, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem peperit puerum, iam non meminit pressurae, propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Mulieri comparat Ecclesiam suam, quae quia Christum diligit, quem ex Deo patre genitum in nostram naturam suscepit, recte hoc die Parasceues moriente illo, & per mortem quasi per partum in vitam aeternam & in immortalitatis gloriam exeuntem, tristitiam habet, & dolet, vt in vtero habens, & clamat parturiens, Quoniam vero postquam resurrexit aeterno suo regno natus, gauisi sunt discipuli viso domino, sicut ipse dixerat. Iterum autem videbo vos, & gaudebit cor vestrum, & gaudium vestrum nemo tollet a vobis, perpulchre perfecta est mulieris, quae promissae fuerat, similitudo, quae postquam peperit, iam non meminit pressurae propter gaudum, quia natus est homo in mundum.
Quare non sunt audidi, qui Christi mortem lugubrem esse nolunt, & eam deplorari vertant. Nam & si pretiosam illam & gloriosam es se libenter confitemur, vt quae mortem, & mortis destruxit authorem, non continuo non est ipsa lugubris & fidelitus deflenda, pro quorum salute sponte Christus illam exhibuit: Alioqui periculum est, ne de nobis quoque per Prophetam suum Christus conqueri videatur: Sustinui qui simul contristaretur, & non fuit, & qui consolaretur, & non inueni. Cum praesertim per Zachariam praedictum sit, quod dolebunt super eum, sicut doleri solet in morte Primogeniti. Non gaudeamus itaque tum, quando mundus gaudebat, quando Christum Iudaei crucifigentes exultabant, & morienti insultabant: Non vociferemur cum insanis illis & odio furentibus, crucifige, crucifige illum: sed cum Maria matre Iesu, cuius tum animam doloris gladius pertransiuit, cumque sanctis Apostolis, quorum ingens luctus mentes. occupauerat, diem, quo Christi crucifixi fit memoria in fletu & planctu transigamus: gaudium vero nostrum in id vsque tempus differamus, quo ipsi quoque gauisi sunt discipuli viso Domino: Differamus laetitiam nostram in perendinum diem, quo Christus deuicta morte resurrexit propter iustificationem nostram. Tempus flendi, dicit Sapiens, & tempus ridendi, tempus plangendi, & tempus sal tandi: Prius flendum est, vt exultare postea liceat. Euntes ibant & flebant, dicit Propheta, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos. Beati flentes, ait Christus, quoniam ipsi ridebunt. Quando cantantur nobis lugubria, plangamus, vt cum tibiis cantatum fuerit, exultemus. Fleamus cum fler tibus Apostolis, & cum iisdem gaudentibus gaudeamus. neque cum perfidis ludis commune quicquam habeamus. Christo passo exultantibus, atque illi acerbe insultantibus Hunc morem iam inde ab ipsis Apostolorum temporibus semper obseruauit sancta mater Ecclesia, simul docens fi deles suos, quod per luctum peruenitur ad gaudium, quod per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum dei.