On this page
Caput 6
Caput 6
De gaudio Dominicae resurrectionis
QVamobrem ad iucundam illam resurrectionis solennitatem prius nos peruenire noluit, quam essemus conuersi ad dominum in toto corde no stro, in ieiunio, & fletu, & planctu. Etiam carnalibus hac in parte prouisum esse cupiebat, qui cum non facile possint mentis oculos ad ea videnda, quae sunt spiritus attollere, nisi vi maiore corporaliter accidentium causarum excitentur, causas, quibus id perfici posset, peruestigauit.
Quare ieiunium quadraginta dierum, quod pro decimis anni totius offertur Deo, sic disposuit, vt ante sacratissimam Paschatis noctem nullo modo rumperetur a piis Ita fit, dum per abstinentiam corpus atteritur, nec aliunde laxatio nisi ab hac Paschali nocte speratur, vt haec beata nox etiam a carnalibus tanto maiore cum expectatione & gaudio excipiatur, & antequam veniat, sic omnes quadra gesimae dies, qui sunt interiecti, tanquam diurna viatoris itinera, magno cum desiderio ad constitutum locum pro perantis, quotidie pene diligenter computentur.
Hac ratione dulcis omnibus haec solennitas, chara om nibus, desiderabilis cunctis efficitur: Sicut lux in tenebris ambulantibus, sicut fons de petra salientis aquae, sitientibus, sicut quod fixit Deus tabernaculum peregrinantibus Hic igitur tempus iam est laetitiae, hic exultamus omnes gaudio, memoria nobiscum repetentes, quantum pro no bis Christus pretium persoluerit, per quod peccatorum nostrorum remissionem consequuti, & a durissima captiuitate redempti sumus. Quo magis autem absolutum sit gaudium nostrum, passioni & morti Christi resurrectionem quoque semper adiungimus, quae nostrae causa est iustifitationis. Nam sicut traditus est Christus propter delicta nostra, ita resurrexit propter iustificationem nostram. Vnde colligere licet, quod qui iustificationem nihil aliud esse volunt, quam peccatorum remissionem, & cum Deo patre reconciliationem, ii toto (quod aiunt) caelo errant. Neque enim in hac sola re consistit iustificatio, si vetus homo noster exuatur, necesse est insuper indui nouum, qui secundum Deum creatus est in sanctitate & iustitia veritatis. Non satis est veterem Adam eiccisse, nouum etiam Adam praeterea Chnstum complecti necesse est. Non tantum peccaro moriendum, sed viuendum est etiam Deo in Christo Iesu. Non sufficit a peccato liberari, seruos etiam oportet fieri iustitiae, non commori saltem, hoc est defungi pecca tis, verum & resurgere cum Christo opus est. Illud itaque merito Christi passionis nobis obtigit, quod summus motui peccaris, quod vetus homo crucifixus est, vt destruatur corpus peccati, vt vltra non seruiamus peccato.
Verum hoc satis non est: Necesse est praeterea, vt quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita & nos fide accensi, simul cum eo resurgentes, in nouitate vitae ambu lemus, parati omnia & facere & pati pro ea fide, quam ipse tradidit, quam in symbolo postea comprehenderunt Apo stoli. Quod certi simus, tametsi propter eam fidem corpus nostrum occisum fuerit, nihilominus facturum Deum, vt suis promissis inaneat, vtque excitet nos, sicut excitauit Christum in vitam aeternam. Atque hoc est quod vocat Pau lus iustificari, post adeptam peccatorum remissionem in eiusmodi vitae nouitate ambulare. Crucifixus itaque Christus est, vt in cruce veteris hominis occasum ostenderet. Resurrexit autem, vt in vita sua vitae nostrae nouitatem demonstraret. Duplicatur itaque gaudium hoc die nostrum, quod non solum abolita sunt peccata nostra per mortem Christi, verumetiam illius resurrectio documento nobis est & exemplo, quomodo mortui per illum pristinis culpis mox vna cum illo & per illum in nouam vitam resuscitati, deinceps iustitiae viuamus, quam illius beneficio consequuti sumus. Haec itaque duo sancta mater ecclesia prae caeteris inculcanda suis fidelibus, nec fere ab inuicem separanda esse duxit, tanquam ad salutem apprime necessaria. Nam quum & illud credere necessarium sit ad salutem, Christum & verum hominem, & verum Deum fuisse: verum hominem declarat passio & mors: neque enim potuit pati & mori nisi homo: verum Deum declarat resurrectio: neque enim potuit sua ipsius virtute a montuis resurgere, nisi Deus.
Quamobrem non satis habuit in die Parasceues mortis, in die Paschae resurrectionis Christi memoriam celebrasse, quin per totum annum vertentem vtri usque nobis memoriam singulis hebdomadis renouet. Nam quod a Christianis feria quarta & sexta iciunatur, illam ratio nem reddi scribit August. quod consyderato Euangelio, ipsa quarta sabbati, quam vulgo quartam feriam vocant, consilium reperiuntur ad occidendum Dominum fecisse Iudei, die autem vno interiecto, cuius vespere Dominus pascha cum discipulis manducauit, qui finis fuit eius diei, quam vocamus quintam sabbati, deinde traditus est ea nocte, quae iam ad sextam subbati, feriam sextam vulgo vocant, qui dies passionis eius manifestus est, pertinebat. Tertius autem dies post resurrectioni dicatus est, qui propterea dominicus etiam vocatur, quod in eo Dominus a mortuis resurgens, vere se Deum & Dominum esse declarauit. Quare non solo die Paschatis, verum singulis dominicis diebus promissionem peragi videmus, qua repraesentatur Apostolorum processio, qui iuxta Christi praeceptum iuerunt in Gali laeam, vt ibi viderent Dominum a mortuis resurgentem. & Hierosolymam inde postea redierunt. Sic ergo duos anticulos hos docuit nos Ecclesia, vnum de passo, crucifixomortuo, & sepulto Christo, alterum de eo, quomodo ter tia die resurrexit, qui quo magis infigerentur memoriae nostrae singulis hebdomadis eorum commemorationem sextis fernis, & diebus dominicis renouari voluit.