On this page
Caput 7
Caput 7
De ascensione Christi, deque extremo iudicio
SIcut autem quadraginta dies ante dominicam resurectionis in omni abstinentiae continentiaeque genere traducendos, ita deinceps iam quinquaginta diebus ieiunia censuit esse relaxanda, vt ad festum vsque Pentecostes non ieiunaretur a cibis, quod est moerentium, sed in Domino gauderetur. Illud etiam subiecit quasi sub oculos nostros, quomodo quadraginta dies cum suis discipulis versatus est, quibuscum etiam cibum interdum capere visus est, dominus noster Iesus Christus, quo magis fidem faceret suae resurrectionis: Postea videntibus illis elo natus, & in caelum assumptus est. Poterat quidem celerius in caelum ascendere, sed quoniam non quae sua, sed quae nostra sunt quaerere venerat (descenderat enim propter nos homines, & propter nostram salutem) quo magis claram testatamque cunctis resurrectionem suam redderet, atque omnem ex omnium animis de ea dubitationem tolleret, tantisper in terris commorari, ascensionisque suae gloriam in quadragesimum diem differre dignatus est. Nulla autem res aeque spem nostram erigit, atque gloriosa haec Christi ascensio. Nam passio illius charitatem in nobis accendit, quam cum ille summam ergo nos declarauerit (nam dilectionem hac maiorem habere potest nemo, quam vt ani mam suam ponat quis pro amicis suis, qua tamen maiorem habuit ille, qui posuit pro inimicis) fieri non potest, quin mutuo illius amore inflammemur, qui prior nos tantope re dilexit. Resurrectio vero Chrisu, non modo de diuinitate ipsius, verum & de nostrae carnis resurrectione fidem nostram confirmat & roborat: Si enim credimus, quod le sus mortuus est & resurrexit, ita & Deus eos qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo. Ascensio porro spem laeti ficat, quam firmam habemus & indubitatam, quo caput no strum praecessit, eo nos, qui sumus ipsius membra, sequituros: Cum praesertim promissum eius habeamus, qui fallere nescit, vbi fuerit ipse, ibi futurum & ministrum. Sed ita nos in spem erigit ascensio, ne prorsus tamen securo& oscitantes esse permittat. Nam eodem ipso die nobis in memoriam reuocatur, quomodo qui ascendit ad coelos, & sedet ad dextram patris, inde venturus sit iudicare viuos & mortuos. Cantatur enim in Misse introitu: Viri Galilei quid admiramini aspicientes in coelum? Hic Iesus qui assumptus est a vobis in caelum, ita veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. Vnde docemur, venturum cum in eadem forma hominis, in corpore glorificato, quod in caelum secum detulit, iudicare vinos & mortuos. Cantatur & illud ex Psalmo: Ascendit Deus in iubilo, & Dominus in voce tubae.
Atqui in eiusdem voce tubae nouissimae resurgent omnes incorrupti, sententiam iudicis audituri qui, quos a sinistris collocauerit; eos ad supplicium ignis aeterni condemnabit, quos autem a dextris posuerit, eos ire iubebit in regnum suum caeleste: Propterea & in prosa canitur illud: Iudex cum veneris iudicare seculum, da nobis quaesumus sempiternam requiem in sanctorum gloria, Sic ergo gaudio, quod ex ascensione Christi capimus, quae nos in spem erigit, futurum vt ipsi quoque simus vbi caput nostrum est, miscere voluit Ecclesia sollicitudinem quam simul nobis adfert expectatio terribilis illius iudicii, quo & hunc articulum, qui extremus est de Christone ignorare possemus: Cuius etiam commonefacit nos se cunda dominica Aduentus, Nam cum in prima nos amabilis illius admonuisset, quo venit, mansuetus, non vt perdereanimas hominum, sed vt saluaret, non vt iudicaret mundum, sed vt mundus per ipsum saluus fieret: In secunda dominica, meminit illius aduentus horrendi, quo qui diuitias bonitatis eius contemplerunt, quem recipere redem, ptorem noluerunt, eum seuerum & inexorabilem iudicem experientur. Atque ita non tam scribendo aut praedicando, quam oculis quasi rem subiiciendo, per certorum dierum obseruationes, absoluit omnia mater ecclesia, quae de Christo credere necessarium est ad salutem