On this page
Caput 8
Caput 8
De Spiritu Sancto, deque Trinitate
SEd nec eum articulum praetereundum putauit, quo nos in spiritum quoque sanctum credere profitemur. Nam & is quemadmodum dudum promissus Apostolis, tandem sit missus quinquagesimo die postquam Christus resurrexit, festiua solennitate, magnaque cunctorum hilaritate repraesentat. Tunc indicans illud impletum esse, quod a Propheta dictum est de Christo. Ascendens in altum, captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus.
Quoniam vero & illud credere necessarium est ei, qui saluus esse velit, tres personas vnum esse Deum, sanctis sunae quoque Trinitati festum diem dicauit: quo non solum admoneri populus eius rei, verum etiam e superiori loco doceri posset. Recte autem octauo die post, quam spiritus sanctus esset missus recolitur, festum hoc instituit, Nam antequam datus esset spiritus sanctus, confessio Trinitatis celebrata non est, quod sine dono sancti spiritus, fi des illius haberi non potest: Quanuis sanctos Patriarchas & Prophetas spiritu sancto afflatos, non omnino latuisse mysterium hoc Trinitatis, e multis scripturae locis manifestum est. Quo magis autem illud imprimeretur mentibus hominum, ita vt elabi facile non possit, instituit fideles eo clesia iam inde a pueris, simul vt essent e somno expergefacti, vt surgentes e lecto, se cruce signarent, ac verba haec proferrent: In nomine patris, & filii, & spiritus sanctis quod ipsum similiter facerent cubitum euntes. Cum dicerent in nomine, non autem in nominibus, admonerentur vnius Dei, qui quanuis trinus in personis, vnus tamen est in substantia: simul & eius rei commonefierent, quod salutem nostram, quae crucis beneficio nobis obtigit, tota Trinitas est operata. Nam inseparabilia sunt opera Trinitatis. Pater filio, sicut ipse filius testatur, calicem passionis dedit, & ipse filius animae suae in potestate sua propinauit, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meanoblatus est enim quia ipse voluit: Et spiritus sanctus illi propinari fecit, Apostolo teste, qui dicit: quod Christus per spintum sanctum semet ipsum obtulit immaculatum Deo Haec est fides Catholica, quam vt paulo ante diximus, no scribendo neque praedicando modo, verumetiam annum ver tentem ita distribuendo, dies vt certi constituerentur, qui bus quasi ordine singuli articuli eorum praecipuus, quae de Christo cognoscenda sunt, non tam auribus, quam oculis fidelium exponerentur, sitiens nostrae salutis mater ecclesia, nos fideliter docere semper est conata, quod in eo salutem nostram agi sciret,