On this page
Caput 9
Caput 9
Quod dictum Apostoli, dies observatis et menses, nihil adversatur observationi dierum, quae fit in Ecclesia
CAPVT NONVM. Quod dictum Apostoli, dies obseruatis & menses, nihil aduersatur obseruationi dierum, quae fit in Ecclesia
NEque vero defuerunt, qui sanctae matris nostrae sanctum hoc institutum reprehenderent, quod lu daicas quasdam obseruationes amplexos esse fideles dicerent. Obiectum est etiam ante mille ducentos annos, quod nunc ab iis, qui pridem sopitas haereses suscitauerunt, obiici nobis audimus: Dies obseruatis, & menses, & tempora, & annos. Sed iis iam pridem & ab Epiphanio graeco, & ab Hieronymo latino ita responsum est, satis vt esse confutati videantur. Neque enim existimandum est, ignorasse matrem ecclesiam, vel nunc etiam gnorare, quod omnes dies aequales sint, quodque non diparasceues crucifigitur, neque die dominico resurgit Christus, quodque nullus dies atque adeo nulla sit hora, qua non recte passionis illius & resurrectionis, ac aliorum quorum cunque beneficiorum fiat recordatio.
Quamobrem receptus ec clesiae mos, quo singulis Christi beneficiis recolendis certos dies instituit, nihil habet cum Iudaeorum superstitione communo. Nam illis non est sas quouis tempore ieiunare, agnum immolare, Pentecosten agere, tabernacula figere: nobis vero quotidie ieiunare, quotidie agnum immaculatum & of ferre Deo patri, & oblatum manducare, quotidie licet simul omnia Christi beneficia repraesentare.
Quoniam vero seculi curis nimio plus plerique omnes immersi sumus, neque aut orationibus, aut gratiarum actionibus, deique beneficiis recolendis perinde vt oporteret, vacamus: quid faceret sitiens nostrae salutis mater ecclesia? permitteretne tantorum Christi beneficiorum interire menona? quae quanuis in eclesiis praedicantur e superiore loco, tamen verbi dei semen a spinis non raro suffocatur: Non potuerunt hoc ferre plena charitanis illius ergo nos viscera, cum praesertim salutem in eo nostram agi videret. Cum itaque cerneret, adduci non posse liberos suos, vt quotidie ieiunarent, quotidie orarent, quotidie Christi corporis & sanguinis communionem peruperent, ac in iugi beneficiorum eius meditatione versarentur: fecit illa deo & piorum omnium consensu approbante, fecit autem sancti spiritus docta magisterio, certos vt dies institueret, qui prae caeteris tantorum commemoratione beneficiorum essent insignes, quibus ad officium fideles reuocarentur, ac munere suo curis aliis vacui diligentius fungerentur: non aliud spectans hac dierum praescriptione, quam vt & admonerentur eorum, quae Deus pro sua ineftabili bonitate, tam plena manu conferre dignatus est, & sepositum tamen tempus aliquot haberent, quo diligentius eorum contemplationi vacare liceret. Sic illam, a Paulo edocta, comnibus omnia facta est, vt omnes lucrifaceret, & qui non possent adhuc solidum cibum capere, quod is perfectorum est, eos minime negligendos, verum tanquam paruum lis lac potum dandum esse putauit. Quo manifestius autem fiat omnibus, quod ecclesia nullum nouit dierum discrimen, vel ex tremendo sacrificio, quam missam vocamus, cuiuis id collligere licebit, in qua natiuitatis, passionis, mortis, resurrectionis, in caelum ascensionis, & spiritus sancti missionis beneficia, nullo non die simul omnia celebrantur per totum terrarum orbem, quam late patet Christiana religio, nulla prorsus varietate. Etsi enim verba mutari videmus, idque in iis tantum, quibus ad sacrificium hoc mentes praeparantur, cuius generis sunt Introitus, Collectae, Epistola, Graduale, Euangelium, Offerenda, Commu nio significationes tamen manent eaedem. Quae vero liturgiae potissima pars est, & in quouis tota consistit, Canon, Idem perpetuo legitur: vbi ad eundem semper modum praecipuorum Chrisi beneficiorum simul omnium fit ed memoratio, nihil vt ab Euangelio Missa differre videatur. quin ipsum potius Euangelium & breuis quaedam credendorum omnium non tam explicatio, quam quasi sub oculos subiecta, ac fidelium ad recolendum praecipue passionis illud immensum beneficium sit excitatio. Quod ita repraesentatur in hoc sacro, vt recte a Cypriano dictum sinpassionem esse Domini, sacrificium quod offerimus. Ex iis itaque, quae peraguntur in hoc sacro, facile cuiuis perspicuum esse potest, quod quotidie Christi natalem, quotidie parasceuen, quotidie pascha, quotidie in coelum ascensionem, quotidie pentecosten celebrat ecclesia. Sed quoniam haec non ita attenduntur ab omnibus, rudioribus praesertim, qui minores etiam vocantur, ad eorum quoque captum communis nostra mater ecclesia demittere se dignata est, certis diebus instituendis, quibus eorum attentionem excitaret. Quare nihil est, quod nobis Iudaismum quisquam obiiciat, qui non aliud hac dierum obseruatione, quam Christi beneficiorum conseruare memoriam, & ea rudibus etiam inculcare conamur, nemo vt sit, qui ignorantiam praetendere queat.