Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Quomodo praecipue Christi passionis beneficia variis modis Ecclesia rudibus inculcare conata est, ac pronum de signo Crucis

CAPVT DECIMVM. Quomodo praecipue Christi passionis beneficia variis modis Ecclesia rudibus inculcare conata est, ac pronum de signo Crucis

NEque vero finibus iis circumscripta fuit anxie de salute nostra matris ecclesiae cura & sollicitudo: non contenta fuit scriptis consignasse, verbis praedicasse, certis diebus instituendis inculcas se, quae de Christo credenda sunt, maxime vero, quae summa credendorum est omnium, ineffabile Christi passionis mysterium: etiam signis id repraesentare voluit oculis fide lium, vt nemo tam esset rudis, quin illud cognoscere posset. Hinc est ille cruce signandi mos, qui ab ipsis etiam Apostolorum temporibus initium sumpsisse videtur, quibus qui fuit magis vicinus Tertullianus: Ad omnem, inquit, progressum atque promotum, ad omnem aditum & exitum, ad vestitum & calceatum, ad lauacra, ad mensas, ad lumina, ad cubilia, ad sedilia, quaecunque nos conuersatio exercet, frontem crucis signacula terimus. Quoties terror aliquis aut periculum imminet, toties hoc signo vtimur. neque nobis alio confugiendum esse putamus, quam ad cru cem, domini nostri Iesu Christi, per quam ille cum deuico rit huius mundi principem ac tenebrarum harum, in ea cer tissimum esse nobis praesidium constitutum miter credimus. Ipsa enim, vt est apud Chrysostomum, Diaboli plaga, daemonum frenum, & chamus est contrariarum virtuum.

Itaque fugiunt hoc signum daemones timentes baculum, quo plagam acceperunt. Quod suo quoque periculo didicit aliquando, quamuis a Christiana fide iam defecisset, Iulianus imperator, posteaquam specum quandam ingressus ad hoc signum confugerat. Per hoc signum per ficiuntur omnia, quae pertinent ad salutem nostram. Cum regeneramur, Christi crux adest, cum sacratissimo cibo reficimur, cum sacros ordines suscipimus, in omnibus deniqui sacramentis maximus est crucis vsus. Hoc signo benedicitur & sanctificatur omnis creatura, indicium vt sit, quod non aliunde, quam a cruce domini nostri Iesu Christi sacrificatio sit: qui per eam factus ipse pro nobis maledictum, nos a legis maledicto redemit. Compendium autem fidei nostra totius, in ipsa nos cruce signandi ratione videre licet. Signum crucis tribus digitis exprimendum esse docet Inno centius, ad significandum trinitatis mysterium. Quod etiam non tacuisse videtur Propheta, cum dixit: Quis appendit tribus digitis molem terrae? Ducitur autem primum a vertice capitis sue frontis vsque ad vmbilicum, vt indice tur, de summo coelo egressum in viscera matris descendisse dei filium, atque ex purissimis illius sanguinibus carnem nostram suscepisse: Deinde a sinistro brachio ad dextrum. vbi causa simul incarnationis exprimitur. Nam propterea descendit de coelo in terram, propterea reliquit domum suam, dimisit haereditatem suam, dedit dilectam animam suam in manus inimicorum suorum, vt nos qui eramus a sinistris inter hoedos collocandi, transferret ad dextram inter oues suas, vbi vocem illam desideratam audire nobiliceret: Venite benedicti patris mei, possidere paratum vobis regnum a constitutione mundi. Ecce quanta fidei nostrae mysteria, vnica signandi nos cruce forma, nos mater ecclesia docuit, vt si nihil praeterea sciret rudis homo, qui satis assequi caetera non posset, vel hoc propemodum ad salutem illi sufficere queat. Hic incarnatio, hic passio Christihic causa passionis, hic simul extremum illud iudicium vnica significatione crucis exprimitur.

PrevBack to TopNext