Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

De crucifixi simulachro

CAPVT XI. De crucifixi simulachro.

AD hunc signandi nos cruce morem adiecta praeterea sunt Christi crucifixi simulachra, quae praeferuntur quoties fiunt supplicationes, quas processiones vulgo vocant, vna cum vexillis, quae sunt Christi triumphantis, & in coelum scandentis insignia, in quibus & ipsis Christus fere depingitur siue sculpitur cruci affixus. Praeferuntur autem haec adeo, vt indicetur nobis atque ante oculos nostros ponatur, in quo gloriari, in quo spem nostram habere nos defixam oportet. Per crucis enim vexillum fortior armatus dominus noster Iesus Christus morte mortem superauit, & effractis inferorum portis aditum in caelos piis omnibus patefecit. Absit igitur nobis gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Chrisu absit in alio quoquam fiduciam nostram collocare, quam in hac, quae saluus est & redemptio nostra Nam quae potest maior esse nobis gloriandi materia? quam quod rex ille regum & dominus dominantium, cui donatum est nomen, quod est super omne nomen, vt in nomine Iesu om ne genu flectatur, celestium, terrestrium, & infernorum quod ille Dei filius Deus ipse, relicto excelso folio regnisui celestis, dignatus est in hanc lachrymarum vallem de scendere, & eousque se deiicere, vt serui speciem in se susci peret, & quidem serui nocentis, cum ipsa esset innocentia: dignatus est ceu facinorosus aliquis capi, alligari, flagris caedi, conspui, probris innumeris affici dignatus est, quod vnum omnium & probrosissimum fuit & atrocissimum supplicii genus, morte crucis ad extremum condemnaridignatus autem est haec omnia tam dura perferre propter nos, qui serui, qui peccatores, qui inimici, qui impii eramus, oblitus suae dignitatis, neque nostrae memor indigni tatis, dignatus est adeo nos diligere, vt semet ipsum traderet pro nobis. Nunquid haec non est iustissima gloriandi causa? Serui cum ab heris laudantur, qui tamen eiusdem naturae, ex eodem luto conficti, iisdem sunt fortunae casibus obnoxii, placent sibi tamen vehementer hoc nomine: Nos non multo magis nobis placebimus, non multo magis de eo gloriabimur, quod ille dominus, qui solus est verus Deus, quem laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates, non est dedignatus nostra causa nostram carnem indutus, horrendos in ea sustinere cruciatus: Ad extre mum vero morte turpissima condemnatus, per crucis crudele supplicium vitam pro nobis profundere? Quis hoc amicus amici causa faceret? Quis pater propter vnigenitum filium tanta pateretur, quanta dominus pro seruis pati dignatus est? Quam autem aliam ob causam? nisi vt e seruis

liberos, ex inimicis dei, filios dei faceret: filios quidem dei patris, fratres autem suos, haeredes dei patris, cohaeredes autem suos. Nulla potest esse mundi tanta gloria, quae cum hac veminima in parte comparari queat. Est ergo quod gloriemur in cruce domini nostri Iesu Christi: est quod firmam praeterea spem & fiduciam collocemus. Quid enim non certo nobis de tam benefici tamque indulgentis, non dominised plus quam patris misericordia polliceri possumus & schemius? Quid ille non dabit petentibus, qui semet tradidit im mortem? Quid est quod negare queat rogatus, qui tot & tanta beneficia contulit vltro, non modo non rogatus, verumetiam grauissimis iniuriis multum prouocatus, Haec est itaque causa, quamobrem in supplicationibus siue processionibus crux praefertur, vt in illa gloriari nos, in illa spem nostram omnem defixam habere, illius fiducia nihil non a Deo petentes impetrare posse palam omnibus faciamus.

Neque vero praeferri tantum crucem instituit ecclesia, verum & in medio templi cuiusque, in eminentiori loco, vt ab omnibus conspici possit, Christi crucifixi statuam erexit, quo sicut in serpentem aeneum, quem in deserto Me ses exaltauit, qui morsi a serpentibus intuebantur, sanabantur, sic qui vellent a morsibus peccatorum sanari, quos intulit serpens diabolus, in eum intuerentur, qui pro nobis in erucae pendens mori dignatus est, certa cum spe remissionis peccatorum illius merito consequendae. Ac non in templis modo, verum in viis etiam & compitis Christi crucifixi signum istud erigendum putauit. Fuit hoc priscis illis temporibus apud nonnullos in more positum. priusquam ad agnitionem veri Dei peruenissent, vt Mercurii statuas in viis collocarent, quod hunc Deum itineri bus praeesse persuasum haberent. Posteaquam vero depulsis errorum tenebris, Euangelii noua lux affulsit, deiectae sunt statuae Mercuriales, qui viarum indices fuerant, & earum in locum erectae sunt statuae Christi crucifixi, vt ne viatores quidem aliud agentes, tanti beneficii possent obliuisci. Qui simul etiam obiter admono bantur, quandoquidem aduenae sumus omnes & peregrini. neque manentem hic habemus ciuitatem, sed futuram inquirimus coelestem illam Hierusalem: quam ingredi viam oportet ad eam anhelantibus. Via enim nostra Christus est, is qui dixit: Ego sum via, veritas, & vita. Huius vestigiis incedamus necesse est, si volumus ad caelestem patriam peruenire, ad quam nisi per crucem aditus non patet, ipso etiam Iesu Christo attestante, qui dixit: Qui non accipit crucem suam, & sequitur me, non est me dignus. Sic igitur & ingredientium & egredientium templum, & in viam se dantium oculis, Christi crucifixi simulachrum obiectum semper esse voluit Ecclesia: Multo maxime vero eorum qui ex huius vitae diuersorio aeternam illam in domum migraturi prae caeteris consolationis plurimum indigent, quo suae redemptionis pretium agnoscerent, ac tanto aequiore animo corpus mortis huius relinquerent, indubitata spe, se coelestis patris haeredes futuros, cui per Christum cruci affixum abunde pro peccatis omnibus est satisfactum. Quod in iis maiore etiam cura obseruari voluit, qui propter scelus aliquod patratum ad extremum supplicium ducerentur: Quorum quo magis perterritas esse con scientias oportet, hoc maiore studio sollicito de salute eo rum mater Ecclesia, succurrendum eis esse duxit, ne magnitudine flagitiorum deterriti, consequendae veniae spenabiicerent. Eius itaque factum est institutione, vt cum ad supplicii locum sontes ducerentur, sacerdos eos comitaretur. Christi crucifixi signum praeferret, plectendorum oculis illud ingereret, atque in cruce domini nostri Iesu Christ. spem suam omnem eos collocare iuberet, de qua cantat, Ecclesia. O crux aue, spes vnica: Crux enim est meritum nostrum, crux est refugium nostrum, crux est vita, salus, & resurrectio nostra.

Quamobrem hortatur sacerdos ad mortis supplicium condemnatos, quandoquidem sua non possunt, vt Christi crucifixi merita ad Deum patrem alle gent. Quid est enim omne meritum cuiuscunque hominis, nisi miseratio domini?

Quamobrem ne se credereninopes esse meritorum, quamdiu miserationum ille dominus non defuerit, cuius si multae sunt misericordiae, multa etiam esse merita sua considerent: quae non aliunde quam ex sola Dei pendent misericordia. Illius ergo satisfaction inniterentur, illius passionem, crucem, & mortem Deo patri ante oculos proponerent, cuius vel vna gutta sanguinis ad abluenda totius orbis peccata cumulate satisfecit. Propterea damnatus est ille, vt liberaret damnatos: propterea doluit, vt sanaret infirmos: propterea timuit, vt securos faceret: propterea deputatus est inter latrones, quorum alter assumptus, alter est reprobatus, vt exemplum & forma daretur, indissolubilis manens in posteros, qua nec in vltimis Dei clementia penitentes excludit, nec vlla hora sera est, cui compunctio districta occurrit, nec eos, qui vitae suae quocunque temporis articulo veri sunt iudices, iterum iudicari, Neque enim bis in idipsum Deus iudicat, cum & Paulus dicat: Quod si nos ipsos iudicaremus. non vtaque iudicaremur. Impoenitentes itaque Deus iudicat & damnat, pa nitentes vero quia suscipit, a seipsis iudicatos, absoluit: Neque iudicio, quod humanae poenitentiae seueritas protulit, aliquid iustitia coelestis apponit, Iudicati sunt Aegyptij, cum redeuntibus super se maris fluctibus inuoluerentur: Iudicati Sodomitae, cum subuersis vrbibus eorum sulfureis flammis cremarentur: Sed si in eisdem subuersionibus gemerent poenitentes, temporali poenae non succederet aeterna: sed esset illis pro remedio supplicium, & pro absolutione tormentum, neque corde contritos aeternum contereret & aggrauaret iudicium. Sic in cruce latro confitens non tantum indulgentiam meruit, sed etiam Christi familiaris effectus, praemissus est in paradisum, & regni factus est particeps. Ad hunc modum etiam eos, quorum omnis vita in omni flagitiorum genere volutata est, noluit mater Ecclesia de peccatis suis desperare, sed concepto de illis iusto dolore, ad Chrisu crucis remedium confugere, atque inde salutem expectare iussit: nullum vt genus hominum fuerit, cui non maxime cum alia omnia, tum hoc praesertim crucis & mortis Christi beneficium sit manifestare conata.

PrevBack to TopNext