On this page
Caput 12
Caput 12
Quomodo sacerdotes et episcopos ad contemplandum perpetuo crucis et mortis Christi beneficium excitare mater Ecclesia conata est
CAPVT DVODECIMVM Quomodo sacerdotes & episcopos ad contemplandum perpetuo crucis & mortis Christi beneficium excitare mater Ecclesia conata est.
QVod quoniam populo frequenter inculcare, proprium sacerdotum est munus, hos vero non alia in re dies noctesque, quam in eius assidua meditatione versari voluit, ex eo natae sunt preces, quas vocant horas canonicas, vt septies in die laudem Deo dicerent sacerdotes, quo sic implerent illud, quod ab Apo stolo scriptum est: Sine intermissione orate: simul illius immensa Christi beneficii recordarentur, per vulgo notos omnibus rithmos. Patris sapientia, veritas diuina: quid matutina: quid prima: quid tertia: quid sexta: quid nonaquid vespertina: quid hora completorii de Christo factum sit, per singula suppliciorum genera, cum grati animi significatione recolentes: omne vt vitae suae tempus in hac vna cogitatione traducere sacerdotes voluerit.
Porro quoties misse peragunt sanctum sacrificium, tum vero, sicut antementio facta est, quicquid est in Euangelio, quod scire omnium interest ad salutem, id non verbis explicant modo verum & habitu, & gestu, & signis, & ceremoniis sub aspe ctum populi subiiciunt: illud prae caeteris inenarrabile passi, crucifixi, mortui Christi beneficium, non auribus magis, quam oculis hominum inculcantes. Inde signa cru cis tam crebra, cum singulae cruces singula tormentorum genera designant, quae propter nos nocentes, innocem agnus ille, cuius sanguine redempti sumus, perferre dignatus est. Iam ad quorum officium pertinet non modo sacrificium offerre pro populo, verumetiam sacrificantibus praeesse, & eos gubernare, atque vniuerso gregii attendere, cuius generis sunt Episcopi, nequaquam satis illis esse iudicauit, vel cum sacris operarentur, vel cum praecum suarum pensum absoluerent, Christi crucis meminisse, quin punctum temporis nullum prope praetermitti voluit, prae cipue quoties domo prodeundum eis foret, quo crucis beneficium non recolerent: Hinc ille mos, quod pendentem de collo crucem gestant Episcopi, non ob id modo ne parum aliquando sint memores beneficij per crucem accepti, verumetiam vt admonerentur, quo crucifixi vestigiis incedant, vt sicut illo vere bonus pastor posuit animam suam pro quibus suis, ita & ipsi a bono pastore pastores ouium eius constituti, ne dubitarent, si res ita ferret, exemplo domini sui ponere animas suas pro ouibus suis, & quamlibet acerba supplicia, in ipsius praesidio fiducia collocata, sustinere. Hoc enim est, quod a suis exigit Christus, cum tollere crucem suam iubet, qui sequi se vult. Quinetiam quo se cunctis crucis esse ministros declarent, quum alias, tum praecipue quoties primum in suae direceseos ciuitates ingrediuntur, cruce siggnant obuios quosque, maioreque solennitare quadam, idque magis cum sacris operantur, signo crucis benedicunt hominibus: simul illud in memoriam eis reuocantes, quod per crucem peccatorum remissio nobis obtenta est, neque fructus huius tanti beneficii nisi per crucis memoriam perque fiduciam in illa collocatam ad nos redundare queat.
Caeterum Archiepiscopo vltra crucem de collo pendentem praefertur etiam ceux, quoties in publicum prodit, quo nunquam non ante oculos ipsius versetur, vt quemadmodum princeps est episcoporum, ita se principem esse debere meminerit ad quaeuis adeunda pericula pro fide & Ecclesia Christi, proque salute concrediti sibi gregis conseruanda, quin & ad mortem ipsam, si qua id necessitas postulet, oppetendam. Potuitne amplius aliquid fa cere mater Ecclesia, quam quod fecit, ad mediatoris fidem illustrandam, & quam maxime propagandam, atque ad redemptionis nostrae mysterium non auribus modo, verum & oculis fidelium ingerendum? Quod tanto studio fecisse videtur, vt si qui ratione aut memoria comprehendere non possent, vel oculis aspicere, ac modo non manibus eis contrectare liceret: adeo se demisit ad captum omnium, vt ne quem laterent ea, sine quorum fide saluus esse nemo potest. Non illa scriptis modo, non viua voce tantum e superiore templi loco, verum & certis diebus instituendis, & signis, & imaginibus, & habitu, & gestu, & variis ceremoniis, & quascunque vias & rationes ad eam rem accommodatas diuini numinis afflatu excogitare potuit, omnibus iis in mentibus fidelium imprimere conata est, cum alia omnia quae in symbolo continentur, quae breuis est credendorum collectio, tum praecipue mediatorem Dei & hominum Iesum Christum, & hunc crucifixum: vt ex illo penderent omnes, in illo protam, quod aiunt, & puppim suae salutis collocarent.