Text List

On this page

Caput 13

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Quod falso quidam hoc aevo nostro calumniantur Ecclesiam de obscuratis Christi beneficiis, cum per ipsos potius obscurentur et omnis eorum memoria extinguatur

CAPVT XIII. Quod falso quidam hoc aeuo nostro calumniantur Ecclesiam de obscuratis Christi beneficiis, cum per ipsos potius obscurentur, & omnis eorum memoria extinguatur.

ET sunt interea filij desertores, qui ab omni pieta te alieni, ab omni veritate remoti, perfricta, quod aiunt, fronte, omni pudore prorsus absterso, marem suam audent insimulare, quod parum in iis quae ad salutem nostram pertinent, docendi, officio suo functa fuerit. Comminiscuntur homines audaces & impudentes, quod iam inde a quadringentis & amplius annis, ignotus orbi Christiano Dei & hominum mediator Christus, quod eius beneficia obscurata, quod Euangeliabsconsum, quod quiduis aliud potius, quam Christus in Ecclesia fuerit annunciatus:

Verum iis tandem triginta annis per ipsos mentibus hominum Euangelij noua lux affulserit. Quae est, si non haec est summa impudentia, atque vna omnium grauissima minimeque ferenda calumnia Legantur Theologorum libri, qui sunt his quadringentis annis conscripti, reperire licebit, quod non aliam plerique Theologiae materiam esse voluerint, quam reparationem hominis lapsi per Christum seruatorem. Notum est autem illud, quod a Petro Lombardo diligenter tractatur axioma, quod sine fide mediatoris Christi nullus mortalium vel ante legem, vel sub lege, vel sub tempore gratiae saluus factus sit, aut saluus aliquando fieri possit. In quo explicando ita versantur sancti doctores omnes, vt non aliunde salutem nostram pendere doceant, quam ex cruce & morte Christi, quam nisi quis expresse crediderit, maxime post peractum iam in cruce redemptionis myste rium, nisi spem omnem in ea defixam habuerit, eum ad vitam aeternam peruenire non posse, quum tamen implicita mediatoris huius fides ante Christum natum ad salutem suffecerit.

Neque vero scripta magis doctorum aetatis illius, impudens hoc eorum commentum refellunt, quam ea, quae non semel iam commemorata, iterum atque iterum repetenda sunt, quo magis planum omnibus fieri possit, quam falso haec a filiis desertoribus Ecclesiae impingantur. Quid enim, ita sapienter annus ab ipso Spiritusancto distributus, nullus vt sit propemodum articulus fidei, cui non summa cum celebritate recolendo dies aliquis sit dicatus? quid signa? quid simulachra? quid habitus? quid gestus Sacerdotum, praecipue sacris operantium? quid varij ritus & ceremoniae? quid omnia illa, quae geri cernimus in Ecclesia? quid sibi volunt? quid? nisi quod modo non edita voce clamant, quod sicut scriptis & sermonibus, ita dierum obseruationibus, signis, & omni ceremoniarum genere nihil aliud grandi cum fiducia praedicamus, nihil aliud scire nos iudicamus, quam Iesum Christum, & hunc crucifixum: quod in hoc solo, in solo passionis, crucis, & mortis eius merito spem omnem & fiduciam defigendam esse docemus. Hic est scopus, ad quem haec omnia referuntur: Ex quo liquido perspicueque cognosci potest, quod licet non omnes fortassis ex iis, qui per qua dringentos hos annos scripserunt, aurum, argentum, lapi des preciosos, verum alij lignum etiam & supulam aedificauerint, tamen fundamentum, super quod aedificauerunt, nemo posuerit aliud, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus, Dei & hominum mediator, qui factus est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam totius mundi. Quod si vnquam alias, hoc vel maxime tempore videtur mater Ecclesia verbis illis recte conqueri posse, quae leguntur in Canticis: Filii matris meae pugnauerunt contra me. Qui sunt enim illi, qui per grauem calumniam ab ea, quae Christi corpus est, quam plurimos auellere laborant? qui ignorati Christi, neque agniti Euangelii matrem Ecclesiam arguunt? qui non verentur etiam horrendum idololatriae crimen impingere? quinam alii? quam filii quondam eius, fratres non ita pridem nostri, recte vt de illis dici possit, inimici hominis domestici eius: & quod ab alio Propheta scriptum est: Homo pacis meae, qui edebat panes meos magnificauit super me supplantationem: quodque apud eundem in alio Psalmo reperitur: Si inimicus meus maledixisset mihi, su stinuissem vtique, & si is qui oderat me, super me maligna loquutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo, tu vero homo vnanimis, dux meus & notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulauimus cum consensu Ante triginta hos annos ambulauimus tum consensu in illa domo Dei, in qua non facit habitare Deus, nisi vnanimes. Fuit vna fides, vnum baptisma, terra fuit vnius labii, multitudinis credentium erat cor vnum & anima vna Ad quod faciendum iterum atque iterum repetendo atque obsecrando nos Paulus admonet: Idipsum dicebamus, idipsum sentiebamus, idem sapiebamus, vno ore homorificabamus omnes Deum & patrem Domini nostri Iesu Christi. Sed non potuit ferre Sathanas consensum hunc piorum, qui quum sit mendax & mendacipater, haec tam aperte falsa de matre Ecclesia confinxit, quod alia ratione se gregem domini dispergere posse non videbat.

Verum quid in eo ipso loco subiungit scriptura deiis, qui consensum hunc piorum & vnanimitatem rum punt? Veniat, inquit, mors super illos, & descendant in infernum viuentes. Legimus hoc euenisse Chore, Dathan, & Abiron, qui schismatis authores facti, quoniam seorsim a Moyse sacrificare volebant, viui descenderunt in infernum, operti humo.

Verum & iis, qui nostro hoc aeuo segregauerunt semetipsos, idem propemodum hoc accidere videmus. Etsi enim terra illis non dehiscit, tamen, quod est in prouerbio, viui videntesque pereunt. Neque enim illi non intelligunt vana esse, de quibus Ecclesiam insimulant, sed studio contentionis eo progrediuntur, vt videntes non videant, audientes non audiant, neque intelligant. Quin quod nobis impingunt, id, in reprobum dati sensum, ipsi faciunt. Quaecunque enim Spiritus sancto per os Ecclesiae suae statuere visum est, ad illustrandam mediatoris Christi fidem, & ad eius beneficia omnibus inculcanda, haec isti prorsus euertere sunt conati. Nam obseruationem dierum, quae non ex Iudaica superstitio ne inducta est, verum vt quorum mentes terrenis adhuc desideriis implicantur, & seculi curis impediuntur, vel ex interuallo tamen ad diuinorum beneficiorum contemplationem respirent, ieiuniorumque tempora, praecipue sextae feriae, quando Christi passionis admonemur, & illi nos quasi compatii velle declaramus, risu & cachinnis om nia prosequuntur.

Porro simulachra crucifixi, quae terrori sunt daemonibus, ne quid esset, quod eorum oculos offenderet, quibus quum non vnum se salis modium comedisse gloriantur, non e viis & compitis modo, verum etiam e templis ipsis eiecerunt, vt ne qua tanti beneficij memoria superesset. Benedictionum vsum, quae per signum crucis fiunt, quo nos per crucem a maledicto liberatos palam facimus, habent ludibrio, neque ferre possunt, vt per verbum Dei signo crucis vlla creatura sanctificetur. Pensum quoque precum, quas horas canonicas vocant, sustulerunt, & quae res in terris est vna omnium sacratissima, maxime venerandum illud sacrificium, quod missam vocamus, vbi summa cum pietate simul omnia Christi beneficia recoluntur, & sub aspectum eorum, qui inter sunt, fidelium subiiciuntur, diabolo suggerente, quod ipsi aperte profitentur & prae se ferunt, abrogarunt, neque metuunt idololatriam pronuntiare, si quis ei sacrificio, quod in ara crucis pro nobis Christus obtulit, cuius in Missa memona quaedam sit & repraesentatio, remissionem peccatorum acceptam ferat, ac vt fructum illius ad se redundare faciat, Deum patrem per ipsum, qui pro nobis factus est sacrificium, filium deprecetur. Adeo quicquid ad crucem pertinet, id eorum oculi ferre non possunt. Neque mirum, quum non aliud sit scutum, in quo maligni sagit. tas extinguere liceat, praeter signum crucis a quo quum semel victi sint per eum, qui pro nobis in cruce pependit, horrent illud daemones, & co viso statim in fugam conuertuntur, quorum instinctu fieri ab istis haec omnia, vt euacuetur crux Christi, manifestius est, quam vt dubitari queat. Hic homo Christianus expendat ipse, atque inter se tacitus conferat, quae tot saeculis ab Ecclesia facta sunt, vt non scriptis & sermonibus modo, verum etiam dierum obseruationibus, signis, imaginibus, gestu, habitu, varioque ritu & caeremoniis, Christi beneficia quamlibet etiam rudium pectoribus imprimerentur, atque ea quae credere necesse est ad salutem, quasi praemansus ori cibus insererentur. Quae contra facta sint hoc infelici euo nostro ad illa omnia subuertenda, & eorum memoriam ex animis hominum prorsus euellendam, non modo falsa esse intelliget, quae tam impudenter in de Ecclesia commenti sunt, verum in eos ipsos multo verius retorqueri posse cognoscet. Sed nos querimoniam hanc missam faciamus, & eo, vnde deflexit oratio, redeamus. Hoc igitur constitutum iam sit, quod a matre nostra Ecclesia docti sumus, vnum esse mediatorem Dei & hominum, hominem Iesum Christum, extra cuius fidem, neque fuerit adhuc salutem quisquam consequutus, neque consequetur deinceps vnquam. Nam sicut qui praecesserunt Christi passionem, non nisi per illius futurae, ita qui sequuti sunt, non nisi per illius praeteritae fidem salui factiunt, & fient. Huc pertinent omnia illa, quae in symbolo continentur, breuibus per nos, iuxta dierum anni verten S obseruationem commemorata.

PrevBack to TopNext