On this page
Caput 14
Caput 14
Quae sit vis huius articuli, Credo sanctam Ecclesiam Catholicam
SED nunquid haec ita credere satis est? an alia praeterea requiruntur, quae nisi quis crediderit, saluus esse non possit? Est vnus articulus in symbolo cumprimis necessarius, quem qui credit, iam cun& credit ad salutem necessaria. Hic ille est, quo nos credere profitemur sanctam Ecclesiam Catholicam, quam ex nostris animabus constructam domum esse dicit Chrysostomus. Hanc qui credit, non hoc solum credit, esse Ec clesiam, quod credunt haeretici quoque & schismatici sed simul credit, extra illam, sicut olim extra arcam Noe, salutem non esse, credit vera esse omnia, quae in scripturis omnibus Canonicis ab illa receptis scripta continentur. credit illam spiritu sancto congregatam per eundem conseruari & gubernari: Quo duce cum regatur, credit simul eam errare non posse.
Quamobrem sanctissimam hanc parentem suam ea qua decet pietate veneratur, illi se permittit, illi credit, illam audit, illam secundum deum ipsum veretur, quae de diuinis rebus ipsa sentit, sentienda quae de humanis praescribit, facienda, quae prohibet, fugicenda esse sine vlla dubitatione censet: Huius articuli taneta vis est, vt si quis hebetioris ingenii caetera non possiassequi, verum hoc tantum cum Paulo profiteatur, se scire Iesum Christum, & hunc crucifixum, deinde se credere sanctam ecclesiam catholicam, vel hoc ad salutem illi sufficere queat. Neque enim qui doctrina, sed qui pietate caeteris praestat, is est regno coelorum propinquior. Ignorare pleraque melius est, sicut praeclare scripsit Tertullianus, ne quid, quod non debeas, noris, quia quod de beas, nosti. Fides tua, dicit Christus, te saluum fecit, non exercitatio scripturarum. Nihil scire, omnia scire est. Et tius aequalis Clemens presbyter Alexandrinus: Fides, inquit, non sapientum secundum mundum, sed eorum qui secundum Deum sunt sapientes est possessio. Illa autem etiam absque literis discitur: eius autem scriptum quod ad rudes ignarosque homines pertinet, & est diuinum, vocatum est charitas, quae est decretum spirituale. Lib. 3. Pelagogi. Cap.. Et eos sequutus Hilarius: Habet, inquit, non tam veniam, quam praemium ignorare quod credas, quia maximum fidei stipendium est sperare quae nescias. Ante quos etiam Irrenaeus: Melius est, inquit, nihil omnino scientem quempiam credere deo, & perseuerare in eius dilectione, quae hominem viuificat, nec aliud inquirere ad scientiam, nisi Iesum Christum filium dei, qui pro nobis crucifixus est, quam per quaestionum subtilitates & multiloquium in impietatem cadere. Et alio loco. Qui relinquunt praeconium ecclesiae, imperitiam sanctorum prebyterorum arguunt, non contemplantes, quanto pluris sit idiota religiosus, a blasphemo & impudente Sophista Non ergo qui quamplurima memoriter e scripturis, plerunque etiam Psitaci more non intellecta recitat, sed qui quae scripta sunt, opere complere studet, is est, de cuius salute sperandum est maxime, cum pictas diuina non attendat, quamta cognitione credatur, sed magis quanta deuotione quod creditur diligatur, sicut ab Hugone scriptum legimus. Quem sequutus Ioannes Gerson. In die, inquit, examinis nouissimi non interrogabimur, quantum fuerit intellectus noster acutus & eruditus, sed qualis fuerit affectus noster ad dominum Deum nostrum, hoc est, quam simplex, quam rectus, quam pius, humilis, & deuotus, quamque pontaneus & fidelis in Dei seruitio. Helior est fidelis ignorantia, dicit Augustinus, quam temeraria scientia Scientia enim inflat, charitas sedificat. Surgunt indoctidicit idem alio loco, & rapiunt coelum, & nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce vbi volutamur in carne & sanguine? Quapropter ei qui est ex minoribus, hoc est cu munus alios docendi non incumbit, posteaquam ea crediderit, quae de patre, quae de filio, quae de Spiritu sancto nudis verbis in symbolo sunt expressa, satis est, si de reliquis ea se credere profiteatur, quae credit sancta Ecclesia Catholica, etiamsi nullam de illis explicitam fidem habeat Atque hic est articulus, quo praecipue discernuntur a Catho licis haere rici & schismatici, qui se crederent sanctam Eccle siam Catholicam, nulla haeresis, nullum esset schisima. Cra diderunt omnia Nouatiani, quae in symbolo, quaeque in scripturis Canonicis continentur. Crediderunt Pelagiani, crediderunt Donatistae, crediderunt & alij multi haeretici: neque cum illis aut de scripturis vlla fuit Catholicis controuersia, sed quia sanctam Ecclesiam Catholicam non cre diderunt, unde tot haereses, tot schismata, tot sectae tam dissectae, nom prioribus modo saeculis, verum & hoc nostro conflatae sunt.
Nam si crederetur sancta Ecclesia Catholica, non ab ea discederetur, neque sibi quisquam sumeret, vt suo potius priuato, quam illius Spiritu, scripturas interpretari vellet. Hanc igitur mordicus teneamus, quodque ab ipsis Apostolorum temporibus vnanimiter ab omnibus obseruatum esse summo Christianorum omnium consensu constiterit, de eo dubitare nefas esse putemus. Neque nos vlla ratione de eo deduci patiamur, etiamsi, quemadmodum ipse per se Christo quondam, ita per sua membra Sathanas millies millies nobis dicat. Scriptum est enim Non illi se transfiguranti in angelum lucis, atque ouium vestimentis induto, verum Ecclesiae credamus, quae nunquam sancti Spiritus magisterio destituitur, quem se missurum illi Christus promisit, qui suggereret illi, qui doceret illam omnem veritatem, qui cum illa maneret in aeternum. Suus quemque priuatus Spiritus fallere potest, cum scriptum sit Vae Prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum & nihil vident: Ecclesiae Spiritus nunquam fallere potest Illius itaque definitionibus pareamus: illius, non priuato nostro spiritu scripturas esse nobis interpretandas existimemus. De quibus nobis, qui per Dei gratiam Catholici lumus, qui cum Cypriano gloriari possumus, quod non nos ab illis, sed illi recesserunt a nobis, nulla est cum nouatoribus huius temporis controuersia, de intelligentia naeresis est, non de scriptura. Sensus, vt est apud Hilarium non sermo fit crimen. Neque in legendo, sicut scribit Hie ronymus, sed in intelligendo scripturae consistunt: non in superficie, sed in medulla, non in sermonum foliis, sed in radice rationis.
Quamobrem aequum non est, quod priuato suo iudicio rectum sentit aliquis, id totius vt Ecclesiae sensui & consensui anteponat, & quae sunt in oecum nicis conciliis recte constituta, ea in dubium reuocari velit. Quin ea nos mente potius esse praediti debemus, vt in iis, quae didicimus, permanendum nobis esse putemus: didicimus enim ab ea, quae firmamentum est & columna veritatis, Ecclesia, in illius interpretatione definitioneque nos acquiescere, neque fluctuare, atque omni doctrinae vento circumferri oportet. Quod Paulus Timotheum hortatus est, id sibi quisque notum dictum existimet, quicunque veri Dei verus cultor censeri vult, depositum vt custodia mus, ac deuitemus profanas vocum nouitates, quas vniuersitati, quas antiquitati, quas consensui sanctae Catholicae Ecclesiae contrarias esse constat: quae si reciperentur necesse foret, vt fides beatorum patrum, aut tota, aut certe magna ex parte violaretur: vt omnes omnium aetatum fideles, omnes sancti, omnes casti, continentes, virgines omnes clerici, Leuitae, Sacerdotes, tot confessorum millia tantus martyrum exercitus, tanta vrbium, tanta populorum celebritas & multitudo, tot Insulae, Prouinciae, Reges, Centes, Regna, Nationes, totus postremo iam penterrarum orbis, Christo capiti per Catholicam fidem incorporatus, tanto seculorum tractu ignorasse, errasse, blasphenasse, quid crederet nescisse, quodque dictu est abominabile, idola coluisse pronuntiaretur. Quod credere, quid aliud fuerit, quam cuacuare crucem Christi? quam abolere, obliterare, irritum reddere beneficium illud immensum passionis & mortis Christi? Quid enim? an non iure merito nobis quoque dicere liceret, quod Galatis quondam dixit Paulus, si seipsum tradidit Christus pro Ecclesia, neque tamen sanctificauit illam, neque sanguis illius eam ab operibus mortuis, praecipue vero ab idololatria emundauit, ergo gratis Christus est mortuus? Quis enim incarnationis, quis crucis, quis mortis illius fructus est? fi, cuius causa tulit haec omnia, sponsa ipsius Ecclesia, mater omnium fidelium, in idolorum cultu perstat nihilominus si versatur adhuc in ignorantiae tenebris? Vbi illa Christi promissa. Ego vobiscum sum vsque ad consummationem seculi? Rogabo patrem & alium Paracletum dabit vobis, vt maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis? Sed verum est, quod dicit veritas, falsum est, quod mentita est iniquitas sibi Non destituit corpus suum Ecclesiam, caput ipsius Christus, nec aut defuit illi, aut deest, aut deerit vnquam sanctus spiritus, qui viuificet illam, qui regat & gubernet, nullum vt in errorem aliquando labi potuerit, aut possit,