On this page
Caput 15
Caput 15
Scripturae ne magis, an Ecclesiae testimonio sit credendum
SED hic dicet aliquis, extenuarii Dei verbum, eius authoritati detrahi, maiestatemque diuinorum oraculorum obscurari, quum tantum Ecclesiae tribui tur. Vocatur in disceptionem hoc tempore, scriptu raene magis, an Ecclesiae testimonio sit credendum. Quae plane videtur inutilis esse contentio. Nam hoc quaerere quid aliud est, quam quaerere, magisne credendum sit Spirituisancto loquenti per os Ecclesiae, an eidem spirituisancto loquenti in scripturis per literas amanuensium suorum Prophetarum & Apostolorum? Omnis veritas a Spiritusancto est. Ille est enim, qui docet omnem veritatem Cum autem Ecclesia sit columna & firmamentum veritatis, aeque a Spiritu sancto illius atque scripturarum est veritas: quum praesertim qui docet illam omnem veritatem, vel ipsa veritate attestante, sit Spiritus sanctus. Quin tamen prior sit authoritas Ecclesiae quam scripturae, negari non potest. Multis ante saeculis, quam haec verba scripta fuerunt, dic Ecclesiae, qui non audierit Eccle siam, sit tibi tanquam ethnicus & publicanus, non fuit obscura Ecclesiae & natura, & authoritas, quae cum fuerit antiquior quam vniuersa non modo noui, verum & veteris Testamenti scriptura, creditum est illi sine omni scripturarum praesidio. Apud quoscunque fuit fides mediatoris, apud eos Ecclesiam fuisse, quatenus ab illa se non praeciderunt, dubium non est. Constat autem Addam, Abel Seth, Enoch, & caeteros deinceps Patriarchas ac Prophetas, fidem habuisse mediatoris, quem signis etiam, sacrifitiis, ceremoniis adumbrabant. Ex illo itaque tempore coepit Ecclesia, quae nunquam vna & eadem esse desiit, iuxta seriem successionis, continuata ab orbe condito vsque ad nos, vsque ad saeculi consummationem duratura. Scriptura vero multis fuit seculis posterior, quam ante Moysennullam fuisse palam est, inter quem & primum hominem creatum, annorum duo millia trecenti septuaginta tres intercessisse putantur. Nouae quoque legis scripturam, ea, quae Christum passum & mortuum est consequuta, praecessit, Ecclesia. Quin & inter alia visum est inter legem veterem & Euangelicam hoc interesse, quod illam in tabulis lapideis Moyses consignauit, hanc vero Christus in animis hominum, in visceribus, & in cordibus eorum, sicut ab Hieremia praedictum erat, inscripsit. Nemini obscurum est Christum nihil ipsum scripsisse, sed neque scribendum quiquam Apostolis praecepisse. Nam vt euntes docerent omnes gentes, vt praedicarent Euangelium omni creaturae, mandasse Christum legimus, vt autem scriberent, manda tum nullum inuenimus. Quin etiam haec ipsa vox Euangelium, traditionis est, non scripturae. Quid enim aliud significat Euangelium, quam laetum & bonum, optatumque nuntium? nimirum redemptionis nostrae, peccatorum remissionis, & obtentae salutis aeternae, quae passim annuntiabatur & praedicabatur omnibus, neque tamen vlla eade re scriptura extabat totis annis octo post Christi in colos ascensum. Qui cum inter cessissent, tum primum quae de Christo Matthaeus tradiderat, scripto mandasse legitur: Quam postea sequuti sunt Marcus, & Lucas, quorum
neuter Christum vidisse, sed Marcus ea, quae de Christo Petrus viua voce praedicauerit, scriptis consignasse, Lucas autem Euangelium suum ex ore Pauli scripsisse dicitur. Ioannes vero per annos sexagintaquinque a Christo mortuo Dei verbum, sicut Agustinus testis est, absque adminiculo scribendi vsque ad vltima Domitiani tempora prae dicauit. Ex quo satis liquet, quod prior est Ecclesia, prioest illius traditio, prius est Euangelium quam scriptura, Dixerat Christus: Amen dico vobis, vbicunque praedicatum fuerit hoc Euangelium in toto mundo, & quod fe cit haec, narrabitur in memoriam eius: at quo tempore dixerat haec Christus, describendo Euangelio ne cogitasse quidem videtur Matthaeus, aut quispiam Euangelistarum. Habuit nihilominus authoritatem suam illius temporis Ecclesia, non a scripto, sed a viuo Euangelio, hoc est, viua voce tradito & praedicato. Sed nos tamen libenter assentimur, eius temporis Ecclesiam, quae scripturam est sequuta, ab eadem scriptura suam authoritatem habuisse, & habere. Illa enim nos docet, quod instruatur a spiritu sancto, quod sit columna & firmamentum veritatis & quod etiam inferorum portae non praeualebunt aduersus eam. Illa nos docet, quod qui non audierit Ecclesiam, sit habendus tanquam ethnicus & publicanus. Sed videant interim, qui nomen Ecclesiae ferre non possunt, qui tantopere cupiunt authoritatem eius eleuatam, ne qua ratione con stitutam volunt scripturarum authoritatem, ea in contrarium illis recidat, atque magis ad euertendam, quam ad stabiliendam illam pertinere videatur. Quantum enim de Ecclesiae fide imminuerint, tantum de ipsorum Euangeliorum authoritate detractum iri dubium non est. Nam vnde illi scire possunt Euangelij scripturam hanc esse Matthaei, aut Marci, aut Lucae, aut Ioannis? certe non aliunde nisi ex Ecclesiae testimonio: cui si non sua tribuetur authoritas, nulla erit eorum, quae scripta sunt ab Euan gelistis, authoritas. Illa enim nos docuit, vera esse quatuor Euangelia: Nam hoc scriptura nulla probatur, sed sola Ecclesiae traditione: cui tantum tribuit Augustinus. vt non dubitanter diceret: Euangelio non crederem, nisi me commoueret authoritas Ecclesiae. Haec est enim, quae nos inter scripturas iudicare, quae canonicam a non canonica discernere docuit. Marcus Christum non vidit vidit Nicodemus: Ecclesiae tamen authoritate commoti, atque ab illa edocti, recipimus Marci, reiicimus Euangelium Nicodemi.
Quid igitur aliud agitur extenuanda Ecclesiae authoritate? quam quod Maiestas diuinorum oraculorum obscuratur, quodque authoritas omnis illis detrahitur? Sed libet hac de re Ioannis de Gerson viri cum docti tum pij sententiam adscribere. Scripsit is libellum cumprimis lectu dignum, de examinatione doctrinarum, in eo tractans materiam hanc, sic loquitur Quamuis ab initio militantis Ecclesiae, quae componebatur ex Apostolis & immediatis successoribus nouiter & certitudinaliter a Christo docti, de multis, quae non sunt scripta, plus esset credendum authoritati talis Ecclesiae, quam Euangelio cuicunque, priusquam esset ab ea receptum vel authorizatum: Nihilominus post approbationem & authorizationem quatuor Euangeliorum per dictam Ecclesiam, plus esset credendum Euangelio, quam alteri cuicunque humanae authoritati. Non dicitur quam totius Ecclesiae, quoniam illa est authoritas Dei & Euangelij, nec potest errare in fide, lege stante