Text List

On this page

Caput 16

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Quod Evangelio credimus non tanquam hominis testimonio, sed tanquam intus loquentis Dei voci

CAPVT XVI. Quod Euangelio credimus non tanquam hominis testimonio, sed tanquam intus loquentis Dei voci

SED hic iterum dicet aliquis: Ergo tu me iubes Euangelio credere tanquam hominis testimonio, & non tanquam intus loquentis Dei voci: vis vt accipiam Dei verbum ex humana traditione, & non ex infusa desuper fide?

Atqui contrarium me docet Paulus, cum dicit: Gratia saluati estis per fidem, & hoc non ex vo bis, Dei enim donum est. Sed & Christus ad Petrum: Betus es, inquit, Simon Bar Iona, quia caro & sanguis non reuelauit tibi, sed pater meus, qui in coelis est. Iterum Pau lus gloriatur, quod non ab homine acceperit Euangelium, sed ex reuelatione Iesu Christi. Nos vero libenter concedimus accipienda esse Euangelia, vt verba Dei intus docentis & reuelantis, neque credendum illis esse, nisi propter Dei vocem intus loquentis. Sed illud interea scire oportet, ne quis erret, quod Deus multifariam multisque modis loquutus est olim patribus, ac nunc etiam loquitur filiis. Loquutus est per Prophetas, quemadmodum vnus ex illis testatur dicens: Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis: loquutus est per angelos, sicut in Genesi, apud Zachariam, & in Euangelio videre licet loquutus est per filium suum incarnatum: loquutus est per Apostolos: loquutus est & loquitur etiam nunc per spiritum sanctum in ecclesia, cui dixit Christus. Non vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vo bis. Quando igitur scripturam hanc esse reuelatam a deo, nos adductos Ecclesiae authoritate credere profitemur, hoc affirmare videmur, quod spiritus sanctus, qui docet ecclesiam, qui loquitur per os eius, docet nos, quod scriptum est a Matthaeo, non esse vocem hominis, verum intus loquentis dei: Contra, quod scriptum est a Nicodemo, non dei, sed hominis vocem esse. Atque ita omnis authoritas & scripturarum & ecclesiae, non est aliunde, nisi a spi ritu sancto, a quo etiam est veritas omnis par vt sit autho ritas vtriusque. Scriptura sortitur authoritatem ab Ecclesia, quatenus ab illa planum fit omnibus, hanc & non aliam esse scripturam canonicam. Rursus, Ecclesia accipit authoritatem a scriptura, quatenus illa testificatur, quod sug gerit illi spiritus sanctus, quod docet illam omnem verita tem, quod nunquam illam destituet, sed manebit cum illa in aeternum, quod portae inferi non praeualebunt aduersus eam: Quo nomine vocat etiam eam columnam & firmamentum veritatis: & qui non audient illam, eum habere vult pro ethnico & publicano

PrevBack to TopNext