Text List

On this page

Caput 17

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Quod scriptura nihil est certius, quodque certus ex ea sensus elici possit

CAPVT XVII. Quod scriptura nihil est certius, quodque certus ex ea sensus elici possit.

QVod vero certi aliquid e scripturis elici non possit, hoc nemo dixit vnquam Christianus: quin illud etiam indubitatum habet ecclesia, nihil es se scriptura certius. Est enim diuinitus inspirata, neque voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati loquuti sunt sancti Dehomines.

Quamobrem adeo firmiter habuit persuasum semper Ecclesia, nihil scriptura neque verius esse neque certius, vt & quae auribus audiuntur, & quae oculis videntur, & quae manibus contrectantur, ea non aeque certa iudicet, atque illa, quae in scripturis continentur. Hinc est, quod in venerabili Eucharistiae Sacramento non oculis fidelium quisquam, non gustui, non tactui credit, sed credit verbo dei dicentis: Hoc est corpus meum. Dicat Zuinglius, dicat Occolampadius, dicat Caluinus, hoc significat corpus meum, aut haec est figura corporis mei, non credit Ecclesia, nisi Christo in Euangelio dicenti, hoc est corpus meum. Tanta est apud illam scripturae certitudo. Coelum & terram transitura citius crediderit, quam vt vel haec, vel alia quaeuis illius verba pessum ire queant.

Sed quin e scriptura, quae ipsa vera est & certa, falsus elici sensus queat, quis est qui ire inficias audeat? quum de iis ipsis tribus verbis hoc ipsum factum esse infelici hoc aeuo nostro videamus. Nam quum planam, apertam, & omnibus expositam scripturam esse vesint, sicut certe in iis verbis vel ipsa luce clarior est, modo captiuet aliquis intellectum suum in obsequium Christitamen inter ipsos etiam Zuinglianos decem sectas de tribus iis verbis natas esse, testatur nostri temporis Haerescon architectus. Non quod certum sensum ex eis pridem Ecclesia non elicuerit, sed quod non defuerint, quibus non placerent nisi singulares intellectus. Sic a Cyrillo quoque scriptum legimus, quod omnes haeretici de scriptura diuinitus inspirata sui colligunt erroris occasiones, ea quo a Spiritusancto recte dicta sunt, sua malitia corrumpentes & super sua capita flammam inextinguibilem haurientes. Sic ex aliis Christi verbis, pater maior est me, certum sensum elicuit Ecclesia; quae, quatenus exinaniuit semetipsum Christus, formam serui accipiens in similitudinem homini factus, & habitu inuentus vt homo, maiorem eo patrem fuisse confitetur: quatenus autem in forma Dei est, Deus ipse & Dei filius, aequalem eum esse patri asseuerat: verum Ario non satisfecit hic Ecclesiae sensus, singularem suum intellectum attulit, ac per omnia patrem esse filio maiorem asseuerauit.

Si quis explicare conatus esset qua parte inferior, qua parte filius esset aequalis patri, tanquam humanas traditiones afferentem prorsus eum respuebat, neque audiendum esse putabat: non alio semper, quam ad scripturas prouocabat, subinde & ipse vociferans, verbum domini verbum domini. Euangelium, Euangelium. Ostendi sibi ab Athanasio postulabat, vbi scripta vox haec homousios in Euangelio reperiretur, quod extra scripturas nihil esse recipiendum diceret. Sic Eutiches in Chalcedonensi concilio solas se scripturas scrutari profitebatur, tanquam firmiores patrum expositionibus, Et quaerebat: In qua scriptura iacent duae naturae? A quo vicissim quaesitum est, quae scriptura diceret Homousion. Cumque ille diceret, Ego a sanctis scripturis non didici de duabus naturis, dixit Mamas vicissim. Neque de Homousio a sanctis patribus, qui scripturas & pie intellexerunt, & fideliter ex posuerunt. Non ergo nulla est in scripturis certitudo, sed verum est, quod ab Hilario dictum est: Forma fidei certa est, sed quantum ad haereticos, omnis sensus incertus est Certus est ergo scripturarum sensus in Ecclesia, sed in priuati hominis intellectu tanto minor est certitudo, quanto suae magis innitens prudentiae, suum admirans ingenium, atque ideo semet ipsum segregans, non ecclesiae, sed suum spiritum sequitur, dum singularem aliquem intellectum antea in ecclesia non auditum adferre conatur. Quod saciunt homines audaces, sibi placentes, qui sectas non metuunt introducere, dum nihil eis placet quod receptum, & quod est ecclesiae iudicio comprobatum. Non itaque nutat verbum dei in ecclesia, neque nihil e scripturis elici certi potest, sed quod de Paulinis epistolis dicit Petrus, esse in eis, quaedam intellectu difficilia, quae indocti & instabiles deprauant, sicut & caeteras scripturas, ad suam ipsorum perditionem, hoc de caeteris quoque scripturis recte dici post manifestum est. Neque propterea dubitationis aculeus animis fidelium infigitur, quod e scripturis protulit sententias Arrius quas ipse iudicauit inexpugnabiles, cum tamen ecclesiae authoritate sint expugnatae: sed ex eo potius discitur, in scripturis interpretandis non debere quenquam ingenio suo fidere, non debere suum priuatum & singularem, sed ecclesiae sensum & consensum sequi

PrevBack to TopNext