On this page
Caput 18
Caput 18
Quod non liceat ad suam cuique mentem scripturam accommodare
VErum hic iterum quiritabunt Martini, verbum nos ad ecclesiam accommodare velle, cum ecclesiam ad verbum accommodari potius oporteat, Nos vero non hoc volumus, quin rem indignam esse iudicamus, ad Martinorum sensum accommodari verbum, & secundum eorum dogmata scripturas torque tantumque tribui suo iudicio velle Martinos, vt id ecclesia totius iudicio anteponant. Vetus est haec Basilii quoque querela, quod veritatis deprauatores non suam scriptura mentem accommodant, sed ad suam voluntatem mentem scripturarum trahunt. Hoc nos minime ferendum existimemus, neque fas esse cuiquam putamus, secundum spiritum suum, aut secundum sensum humanum scripturas intelligere, cum quo spiritu factae sunt, eo legi desiderent, eo & intelligi velint. Quare cum humanum esse conster Martinorum spiritum, fas non esse putamus, vt ad eorum sensum scripturae torqueantur, verum illum sensum retinendum esse censemus potius, quem tot seculis Ecclesiam tenuisse videmus. Glorientur Martini quantum volent de spiritu, quod certo sciant se eum habere, glorientur ad eundem modum & Anabaptistae, & Sacramentarii, & Suermeri: quin & nobis dubium non est, quod sicut illi, sic & Martini spiritum habent, sed eum, de quo alter eorum non obscure fert, quod non vnum salis modium cum illo comederit: Hunc spiritum, dolenter quidem, sed concedimus illis tamen, verum absit, quod secundum illum interpretari scripturas velimus. Ecclesiae sanctum spiritum esse promissum & missum certo scimus, quo nunquam destituitur, sed eo afflatur, fouetur, vegetatur. Quare cum illius mentem sequimur, non hominis, sed Dei mentem sequimur, neque iuxta hominis, sed iuxta Dei sensum, per os Ecclesiae loquentis, Dei verbum interpretamur. Elaborandum est omnibus, vt scripturas eodem spiritu, quo scriptae sunt, intelligere queant: sed non ideo spretis patrum interpretationibus, aut conciliorum definitionibus, quod ab haereticis factitatum semper legimus, & nunc etiam fieri videmus, suae quisque debet inniti prudentiae cum scriptum fit: Ne innitariis prudentiae tuae ne sis sapiens apud temet ipsum. Spiritus veritatis olim Ecclesiae datus, manens cum eadem vsque ad consummationem saeculi, cum sit spiritus humilitatis, charitatis, vnionis, & pacis, non sug gerit, vt reiectis patrum interpretationibus, innitamur prudentiae nostrae, neque vt sepositis sacris literis, solis hominum commentariis inhaereamus, sed suggerit, vt intellectum scripturarum & e scripturis apertioribus, & a sacris interpretibus, & ex antiquis Ecclesiae traditionibus addiscere studeamus. Quare qui verum e scripturis elicere sensum conatur, ei cauendum est in primis, ne velit esse prudens apud semetipsum. Non alta sapientes, dicit Paulus verum humilibus consentientes. Noli altum sapere, sed time. Grauiter enim talibus per Prophetam comminatur Deus, dicens: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, & co ram vobismet ipsis prudentes. Abhorret ab huiusmodi sarctus spiritus, qui non requiescit nisi super humilem, & quierum, & trementem sermones suos.
Quamobrem illud feruari oportet, quod beatus Clemens Petri successor admonet; vt cum lex dei legitur, non secundum ingenii proprii intelligentiam legatur seu doceatur: sunt enim multa in scripturis diuinis, quae possunt ad eum sensum trahi, quem vnusquisque sibi praesumit: Et ideo scripturarum intelligentiam oportet ab eo discere, qui eam a maioribus secundum veritatem sibi traditam seruat. Hoc ipsum factum legimus a Gregorio Naxianzeno, & Basilio Magno praecipuis Graecorum Theologis, de quibus in Ecclesiastica Historia scribit Ruffinus, quod cum omnibus Graecorum secularium libris remotis, solis diuinae scripturae voluminibus operam dedissent, eorum intelligentiam non ex propria praesumptione, sed ex maiorum scriptis & autoritate sequebantur, quos & ipsos ex Apostolica successione regulam intelligendi suscepisse constabat. Hoc a reliquis quoque sanctis patribus obseruatum fuisse videmus, quoties illis cum haereticis congrediendum esset: qui cum sub vnius vmbra scripturae versarentur, & in hac sola tanquam in cardine quodam, omnem suae disputationis vim constituerent, non ad confirmationem veritatis, verum ad perfugium erroris, cui non potuit honestius magisque populare patrocinium inueniri: scripturas Patres reuerenter accipiebant, sed qui sensus ab haereticis allatus esset, cum productis maiorum interpretationibus refellebant, si mul ecclesiasticam saepe traditionem opponebant. Non iatis esse putabant, si verae, si salutares, si diuinae scripturae esse cre derentur, & dicerentur, (credunt enim hoc & Iudaei, totius legis & Prophetarum scripturas esse verissimas esse salutares, esse diuinas) sed sicut illi nos falso, sic nos vere vicissim illos male intelligere scripturas, & secus interpreta arguimus. Credunt & haeretici magna ex parte, verissima & certissima esse omnia, quae in scripturis continentur, nihil non salutare, nihil non plane diuinum in illis haberi, qui subinde etiam contra Catholicos & Orthodo xos illud proferebant: Scrutamini scripturas: quaerite, & inuenieris: quemadmodum ex Tertulliani libro contra ha reticos scripto videre licet:
Verum id nunquam sufficere visum est Catholicis & Orthodoxis. Illud praeterea neces sarium esse iudicauerunt, vt quis in captiuitatem red geret intellectum suum in obsequium fidei, scripturasque veras esse crederet, non secundum suum sensum, quem sibi praesumpsisset, multo minus autem secundum adulterinas interpretationes eorum, qui segregauerunt semet ipsos, sed secundum antiquam Ecclesiae traditionem expositas, quam sancti Patres tanti fecerunt, vt non alia machina cortra suorum temporum haereticos vsi magis fuerint. Hac vsus est antiquissimus Irenaeus contra Valentinum haereticum. hac Tertullianus contra Martionem; hac Origenes contra Celsum: hac Nicaenum concilium contra Arrium: hac Basilius contra Eunomium & Amphilochium: hac Hiero nymus contra Vigilantium, Iouimanum, & Luciferianum: hac Cyrillus Alexandrinus contra Nestorium: & ad Arme nios scribens Proclus Constantinopolitanus episcopus hac Theodoritus in Polymorpho contra sui temporis hae reticos hac Augustinus contra Donaristas & Iulianum: hac Leo, Gelasius, & Ioannes Romani Pontifices contra Eurychen & Nestorium: hac sexta Synodus contra Mono telitas: hac septima contra Iconomachos: hac Beda venerabilis, vbi de diuersitate lunaris discursus agit: hac Petrus Cluniacensis contra Henricianos & Petrobrussianos: hac aequalis eius Bernardus contra Petrum Haballardum. hac Euthymius contra varios multorum temporum haere ricos: hac reliqui sancti Patres ad haec vsque nostra tempora contra diuersi generis haereticos vsi sunt.