Text List

On this page

Caput 19

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Non propterea non esse consensum patrum in scripturis interpretandis sequendum, quod unus aliquis aliquando erraverit

CAPVT XIX. Non propterea non esse consensum patrum in scripturis interpretandis sequendum, quod vnus aliquis aliquando errauerit.

SEd hic iterum nobis obstrepunt Martini, sanctos Patres homines fuisse, atque ideo errare potuisse, quin & errasse nonnullos. Obiicitur sanctissimi Cypriani martyris, obiicitur Origenis, obiicitur & Tertuliani error.

Atqui hoc ipsum plus facit ad corroboranda, quam ad infirmanda ea, quae per nos asseruntur. Qui enim factum est, vt erraret Cyprianus? Non illi tantus hic error obrepsit aliunde, quam quod aliter sentiebat, quam co clesiae Romanae consuetudo tulisset, vt iure optimo huic errori illius intercedens Papa Stephanus, nihil nouandum esse, verum id quod fuit traditum obseruari debere sanciuerit, quod intelligebat vir sanctus & prudens, rationem pietatis aliud non admittere, quam vt omnia qua fide susce pta forent a patribus, eadem fide filiis consignarentur, nosque religionem, non qua vellemus ducere, sed qua duce ret illa, sequi oportere, idque proprium esse Christianae grauitatis & modestiae, non sua tradere maioribus, verum a maioribus accepta seruare, ac iuxta Pauli praeceptum depositum custodire, profanasque vocum nouitates deuitare. Rectenta est itaque authore Stephano antiquitas, explosa nouitas.

Neque vero existimandum est nouitiae adinuentioni de rebaptizandis haereticis patrocinia defuisse, imo vero tanta vis adfuit ingenii, dicit Vincentius Lirinensis. tanta fuerunt eloquentiae flumina, tantus assertorum numerus, tanta veri similitudo, tanta diuinae legis oracula sed plane nouo ac malo more intellecta, vt omnis illa conspiratio nullo modo desirui potuisse videretur, nisi sola tanti moliminis causa, ipsa illa suscepta, ipsa defensa, ipsa laudata nouitatis professio destituisset. Ex his perspicuum est non propterea Cyprianum errauisse, quod eum defecerint in eo, quod asserebat diuinae legis oracula, quibus abunda bat, sed quod ea suo, non ecclesiae sensu interpretari conabatur. Hoc est, quod dicit de eo Augustinus: Non accipimus quod de rebaptizandis haereticis Cyprianus scripsit, quia hoc ecclesia non accepit, pro qua Cyprianus sanguinem suum fudit. Non dixit Augustinus: Non recipimus, quia diuinae legis oraculis non probauit, quae diceret, (ii enim, verum praue intellectis, minime destitutus fuerat C prianus) verum, non recipimus, inquit, quia ecclesia non recepit. Idem de Origene, deque Tertulliano dici potest, qui cum ingenio suo nimium indulgerent, sibique plus satis fiderent cum antiquam religionis Christianae simplicitate paruipenderent, cum se sapere plus caeteris existimarent, cum Ecclesiasticas traditiones veterumque magisteria contemnerent, scripturas nouo more quodam interpretati, in absurdas opiniones inciderunt, atque documento nobis fuerunt, vt non credamus vni alicui, quantalibet doctrina & eloquentia polleat, quantacunque etiam sanctitate & autho ritate sit praeditus, contra communem totius ecclesiae sensum & consensum aliquid adferenti, etiamsi quamplurima diuinae legis oracula proferat, etiamsi nihil nisi scripturas, nisi verbum dei, nisi euangelium crepet. Illum vero solum vere Catholicum & Orthodoxum existimemus, qui veritatem dei, qui ecclesiam, qui Christi corpus diligit, qui diuinae religioni, qui Catholicae fidei nihil anteponit: non ho minis cuiuspiam authoritatem, non amorem, non ingenium, non eloquentiam, non doctrinam, sedae omnia pro nihilo habens, in fide xero fixus & siabilis permanens, quicquid vniuersaliter antiquitus Ecclesiam Catholicam docuisse cognouerit, id solum sibi tenendum credendumque esse firmiter deliberatum habet. Quicquid vero ab aliquo deinceps vno praeter omnes, vel contra omnes potius, nouum & inauditum antehac adferri senserit, non ad religionem, sed ad sui potius tentationem id intelligat pertinere, sibique dictum illud existimet. Si surrexerit in me dio tui Propheta, & praedixerit signum atque portentum & venerit quod loquutus est, & dixerit tibi: Eamus & sequamur deos alienos, hoc est extraneas quasdam opiniones, quae ab Ecclesiae traditione sunt alienae, quas propterea deos vocat Propheta, quod haud aliter eos colunt & obseruant haeretici, quam suos deos ethnici: Non audies inquit, verba Prophetae illius, quia tentat vos Dominus Deus vester, vt palam fiat, vtrum diligatis eum, an non in toto corde, & in tota anima vestra. Quae ergo de Cypriano, de Magistro eius Tertulliano, deque Origene proferuntur, pro nobis magis, quam contra nos faciunt: Nos enim sumus ij, qui dicimus, non esse cuipiam alicuius quam libet docti, quamlibet etiam sancti viri singularem opinis onem sequendam, etiamsi scripturarum examen protulerit: atque in scripturis interpretandis non vnius alicuius, verum Ecclesiae iudicio standum esse. Neque fuit quisquam aliquando Catholicus, qui parem esse censeret Canonica rum scripturarum, & vnius alicuius quamlibet excellentis Doctoris authoritatem, sed eandem Ecclesiae totius, quae nequaquam in vno aliquo consistit (cum nomen Ecclesiae, sicut etiam a Chrysostomo traditum est, nomen sit multitudinis, & iustae iam ac absolutae congregationis) Eandem gitur ecclesiae & scripturae Canonicae veritatem esse, ab eodem authore spiritu sancto profectam, nemo Catholi cus dubitauit vnquam. Libenter & nos cum Augustino solis scripturarum libris, qui Canonici vocantur, timorem hunc honoremque deferrimus, vt nullum eorum authorem aliquid errasse scribendo firmissime credamus: alios autem ita legimus, vt quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putemus, quod ipsi ita senserunt, sed quia nobis vel per illos authores Canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere po tuerunt. Atque ita non solum quae scriptus probauerint, sed etiam quae probabili ratione persuaserint, ea nobis iuxta Augustini sententiam amplectenda putamus. Probabilem autem rationem eam intelligimus, quae tot seculis vniuersae Ecclesiae probata, atque illius iudicio semper fuit recepta. Si quae vero magni alicuius Doctoris sententia ab vniuersa Ecclesia reiecta est & explosa, qualis est illa Cypriani de rebaptizandis haereticis, quamlibet multis diuinae legis oraculis nixa sit, eam nihilominus non modo non sequendam, verum etiam prorsus esse fugiendam existimamus. Qua vero de re ita ab vno aliquo scriptum est priuata vt eius opinio esse videatur, non esse nefas arbitra mur, de ea nonnunquam dubitare: quinetiam examinare ac excutere diligentius, & si qua nos ratio probabilis mocat, contrarium sentire licet: Sicubi vero idem sentiunt omnes, ita vt quod scriptum est a Tertulliano & Augusti no in Africa, idem visum fuerit Hilario in Gallia, Ambrosio, Leoni, Gregorio in Italiae, Ioanni Chrysostomo in Thracia, Theophylacto in Moesia, Ioanni Ephem, Ioanni Damasceno & Hieronymo in Syria: Basilio in Cappadocia: Origeni, Cyrillo, & Athanasio in Aegypto, & qui ad haec vsque nostra tempora istos sequuti sunt, in diuersis orbis regionibus commorati, idem & ipsi tanto loco rum & seculorum interuallo disiuncti senserint, sicuti de baptismo paruulorum: de tremendo mediatoris Christi sacrificio, quod offertur in Altari: de veritate corporis & sanguinis eius: de sanctorum inuocatione: de oratione pro defunctis: de statis ieiuniorum diebus: de Sacerdo tum coelibatu: de votis monasticis: deque aliis multis factum esse videmus: vbi tantus est omnium consensus, minime dubitare debemus, non hominum hanc, verum devocem esse, per membra sua loquentis, atque ideo qui contradicit huic dei voci, eum iure merito tanquam ethnicum habemus & publicanum.

Sed haec iam dicta sufficiant ad ostendendum parem esse scripturarum & ecclesiae authori tatem, quandoquidem vtriusque veritas a spiritu sancto est, quo regebantur amanuenses illius, cum ea, quae nobis reliquerunt scripto consignarent, quo regitur etiam nunc Ecclesia, nec ab ea quicquam decernitur, nisi quod visum est spiritui sancto.

PrevBack to TopNext