On this page
Caput 20
Caput 20
Descriptio Ecclesiae, quodque sibi nomen eius et authoritatem usurpant etiam haeretici
QVoniam vero fieri videmus, quod sicut scripturas & earum verum intellectum sibi falso arrogant haeretici, ita & ecclesiae nomen, cuius autho ritate se premi vident, sibi temere & impudenter vsurpant, ac sicut scripturarum possessione, in qua pridem praescriptum est a Catholicis, a quibus eas habere se negare non possunt, ita piorum coetu homines impii pios omnes, & in Christiana fide religioneque fixos & immobiles perinanentes, excludunt, illud nobis docendum restat, quibus notis ecclesia, quae domus est Dei viui, ab ea, quam odi uit Deus, ecclesia malignantium discerni recte possit.
Neque vero nouum hoc est, quod qui hostes ecclesiae sunt, ipsi dici & videri volunt ecclesia. Et Irenei, & Tertulliam tem poribus factitatum hoc legimus: Lactantius quoque scribit, quod singuli quique coetus haereticorum, se potissimum Christianos, & suam esse Catholicam ecclesiam putant Et ante eum Cyprianus de Nouatiano memoriae prodidit, quod more simiarum, quae cum homines non sint, homines imitantur, quum ipse in ecclesia non esset, imo adhuc insuper contra ecclesiam rebellis extitisset, hoc sibi ven dicabat, vt apud se ecclesiam esse diceret, ac nos haereticos faceret. Et qui sequutus vtrumque videtur Hilarius, narrat de Antichris synagoga, quod se Christi esse ecclesiam men tiebatur. Idem faciebant Augustini temporibus Donatistae Suo quoque seculo fuisse scribit Bernardus quosdam, qui se vocabant Apostolicos, qui se Ecclesiam esse dicebant, sed contradicebant ei, qui dixit, non potest abscondi ciuitas supra montem posita: quorum temeritatem imitati sunt proximis superioribus seculis pauperes de Lugduno; siue Picardi, Vicleffistae, & alii id genus haeretici, qui & ipsi sibi sicut sanam doctrinam, ita Ecclesiae authoritatem impudenter arrogant.
Quamobrem vt ne quis dubitet, vbi sit vera ecclesia, quae sint illius notae breuiter accipiat. Sunt qui duas tantum esse velint Ecclesiae, sanam doctrinam, & legitimum Sacramentorum vsum. Quae quin Ecclesiae nore sint, negari non potest: Certum est enim, quod verbum dei, quod sanus illius intellectus, quod sacramentorum verus vsus, nusquam est alibi, quam in ecclesia Catholica, Sed facit haereticorum audacia, difficulter vt his notis a quibusuis agnosci possit Ecclesia, quibus iam inde a multis saeculis nulli fuerunt in eis sibi vsurpandis pertinaciores. Nam sicut nunc sunt, qui magis Euangelici dici gaudent, quam Christiani, vel hac ratione palam facientes omnibus, quod a Christo & eius corpore, extra quod haud dubie nullum est Euangelium, se diuulscrint: propterea vero sibi nomen hoc arrogant, quod se solos Euan gelium, vt ipsi comminiscuntur, multis iam seculis absconditum, e densissimis tenebris eruisse, ac in lucem protulisse, se solos verum illius intellectum inuenisse persuasum rudibus esse volunt: Sic & olim fuerunt, qui Gnosticiquod se solos sapere, se solos omnia scire, & intelligere iactarent: fuerunt qui Apostolici, quod Apostolorum & doctrinam & vitam imitari se solos gloriarentur, appellari vellent. Christianorum nomen tanquam tritum & vulgare aspernantes, quod simplicitatem quandam columbinam redoleret, atque ideo congregatione magis, quam diuisione, vt singularitate gauderent. Iam inter istos ipsos, qui se vocant Euangelicos, varias sectas reperire licet: sunt Lutherani, sunt Sacramentarii, sunt Anabaptistae, quorum singu si ita duas has notas ecclesiae suae proprias esse contendunt, sibique, pugnantes inter se, verbi puritatem, & verum sacramentorum vsum ita arrogant, vt neutri alteris eas concedant. Quare quaerendae sunt praeter has certiores aliae note, quibus omnis de ecclesia, penes quos ea sit, dubitatio tolli possit. Vnde autem eas petemus, nisi e symbolo? partim eo, quod Apostoli conscripserunt, partim eo, quod a Patribus conditum est in concilio Constantinopolitano, In illo duas notas reperimus: appellatur enim sancta & Catholica ecclesia: In hoc adduntur aliae praeterea duae, quod sit vna, & Apostolica. Hae quatuor ita sunt ecclesia propriae notae, vt eas vsurpare sibi nequaquam possint haeretici. Vt autem qua de re agatur intelligi possit, scire oportet, quod sicut videmus in vno homine esse vnum animum & vnum corpus, & tamen esse diuersa membra ipsius, ita ecclesia Catholica est vnum corpus, & habet diuersa mem bra, sicut etiam Paulus meminit, anima autem, quae corpus hoc viuificat, est spiritus sanctus, caput vero illius est Christus.