On this page
Caput 21
Caput 21
Quod quatuor sunt Ecclesiae notae. Prima est quod sit sancta
QVatuor autem habet notas, quibus agnosci pos sit, & ab ecclesia malignantium discerni. Est enim sancta, est Catholica, est vna, est Apostolica. Primo dicitur Ecclesia sancta, non quod in ea soliiusti sint & sancti: Cum enim a vocatione nomen ducat, multique sint vocati, pauci vero electi, certum est plures in ea peccatores, quam iustos, plures esse malos, quam bonos Quamobrem designatur in scripturis nomine areae, in qua sicut est triticum, ita sunt & paleae: vocatur ager, in quo cum tritico crescunt & zizania vocatur sagena, in qua congregantur boni pisces & mali vocatur vinea, in qua sunt palmites proferentes vuas, sunt etiam qui labruscas producant, sunt qui aliquem tamen, sit qui nullum fructum ferunt, confertur gregi, in quo sunt & hoedi, & ues, sunt & arietes & hirci: confertur domi, in qua sunt vasa aurea & argentea, sunt etiam lignea & fictilia, quaedam in honorem, quaedam vero in contumeliam: comparatur decem virginibus, quarum quinque sunt fatue, & quinque prudentes Quamobrem permixti sunt mali bonis in hac Ecclesiaquae militans dicitur. Nam soli sunt boni in caelo, quae est ecclesia triumphantium, idem nobiscum corpus: soli malisunt in inferno, qui ad corpus hoc nostrum, quod idem Christi corpus est, non pertinent. Haec autem nostra eccle sia, quae est super terram, in qua perpetua quaedam est militia, habet per dei gratiam electos, quos caelo Deus dignatur: habet alios etiam, vocatos quidem des misericordia, sed sua postea culpa reiectos, quos iure suo sibi vendicainfernus.
Quare non ideo sancta dicitur ecclesia, quod non sint in ea reiecti quoque & reprobi, putrida quaedam hu ius corporis membra: sed quod quicunque sancti sunt, no nisi in hac ecclesia sancti sunt: extra quam species sanctitatis esse potest, vera sanctitas esse non potest. A meliore ita que sui parte sancta dicitur, sicut regnum quoque coelo rum saepe vocatur a Christo, quod non nisi intra ipsius septa continentur, quibus pori datum est regno caelorum Dicitur etiam sancta, quasi Christi sanguine tincta: Chistus enim eam lauit a peccatis suis in sanguine suo, qui sic eam dilexit, vt seipsum traderet pro illa, vt eam sanctificaret, atque ab operibus mortuis emundaret sanguine suo Hac ratione, sicut etiam Augustinus tesius est, fideles omnes olim sancti vocabantur. Sunt & aliae causae quamobrem sancta dicitur, sed iis praetermissis, ad eam significationem veniamus, quae propriam & peculiarem Ecclesia catholicae notam adfert. Apud eos, qui latine scripserunt, sanctum dici legimus, quod firmum est & munirum vt violari facile non possit, neque debeat. Sic muros leges vocant sanctos, sic tribunos sanctos, sic aerarium quoque sanctius appellatum legimus. Hac ratione proprie vocatur Ecclesia sancta, qua nihil firmius, nihil est fortius, vel quia Christo dicata est, cui quod dedit Pater nemo potest eripere, vequia super petram aedificata est, ita vt neque pluuiae, neque flumina, neque venti irruentes eam subuertere possint, atque adeo ne portas quidem inferorum aduersus eam praeualituras dixit Christus. Habet enim firmum & stabile fundamentum, de quo dicit Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Huic fundamento cum innitatur, nulla est, neque fuit, neque erit vis vnquam tanta, qua superari possit. Ideo Chrysostomus fortiorem eam terra, imo fortiorem esse dicit ipso caelo, vbi radices eam fixas habere affirmat, non in terra, solem vt extingui sit facilius, quam ecclesiam obscurari. Haec est illa terra, quam fundauit Deus in secula, de qua dicit idem Propheta Fundasti eam super stu bilitatem suam, non inclinabitur in seculum seculi. Hoc est illud regnum, de quo scriptum est: Regnum ipsius om nibus dominabitur. de quo & toties Propheta dixit: Gens & regnum quod non seruierit tibi, peribit: quod ita factum videmus de omnibus iis gentibus, & regnis, quae ab hac ecclesia desciuerunt. Haec est illa, quam sponsus in Canticis terribilem esse dicit vt castrorum aciem ordinatam. Castra Dei sunt sancti Dei, charitate ordinati, quibus tanquam Christi militibus & fidei propugnatoribus munitur, protegitur, & defenditur Ecclesia Dei, de quibus apud Zachariam dicit Dominus: Circundabo domum meam (Ecclesiam intellige) ex iis, qui militant mihi. Sunt autem qui militant, doctores, antistites, & principes Ecclesiae: qualis fuit Timotheus, cui dicit Apostolus, Labora sicut bonus miles Iesu Christi: quales fuerunt innumeri martyres, qui vsque ad sanguinem, quin admortem vsque resistentes vitam etiam suam pro fide Chrisi certando profuderunt. Hanc aciem perrumpere conati sunt pagani, omni suppliciorum genere de piis sumendo conati sunt tyranni, libertatem eripiendo conati sunt fasi fratres, charitatem exterminando: conati sunt Iudaei, fidem impugnando: conati sunt schismatici, obedientiam tollendo, & eius vnitatem scindendo: conati sunt haereti. ci, scripturas adulterando, veritatem earum obscurando, praueque eas interpretando.
Sed fuit haec acies terribilis om nibus, vicit, fudit, fugauit omnes, vicit paganos, pro Chrifri fide vitam cum sanguine profundendo tanto animi robore, tanta constantia, tanta alacritate, vt gauderent etiam cum digni essent habiti, qui pro Christi nomine contumeliam aut supplicium aliquod perferrent, magisque tortores cruciando, quam ecclesiae filii cruciatus perferendo fatigarentur: vicit tyrannos, in Deo spem ac fiduciam om nem collocando, ac pro se persequentibus illum deprecanlo: vicit falsos fratres, tolerando vicit schismaticos, ordinem retinendo, & vnius ductum sequendo, vt de illa quoque dici recte posset: Egressi sunt omnes filii Israel, & pariter congregati quasi vir vnus: Erat nanque multitudinis credentium cor vnum, & anima vna: vicit Iudaeos & haereticos, verum scripturarum sensum, ab illis non intellectum, ab iis praue detortum aperiendo: Nam ecclesiae suae dixit, Christus. Ego dabo vobis os & sapientiam, cui non poterint resistere & contradicere omnes aduersarii vestri. Neque dixit magis, quam praestitit. Quoties enim ceclesiae fuit cum Iudaeis & haereticis de scripturis concertatio, dedit ei hoc os, dedit hanc sapientiam, cui nequaquam resistere & contradicere potuerunt. Est ergo vere sancta, inuicta, & inexpugnabilis ecclesia, quae tot tantis grauissimorum hostium oppugnationibus non modo fracta non est & debilitata, verum confirmata magis & corroborata, recte vt verus Israel noster verba illa Prophetae vsurpare sibi queat: Saepe expugnauerunt me a iuuentute mea, etenim non potuerunt mihi. Cui proprium hoc etiam semper fuisse videtur, magis vt impugnationibus cresceret. Qua de re sic aliquando scripsit Clemens presbyter Alexandrinus. Et Gracam quidem Philosophiam si quiuis Magistratus prohibuerit, ea statim perit, nostram autem doctrinam a prima vsque praedicatione prohibent simul & reges & tyranni & singuli Duces & Magistratus cum vniuersis satellitibus & innumerabilibus etiam hominibus, in nos belligerantes, & nos pro viribus excindere conantes: illa autem magis etiam floret, non enim emoritur vt doctrina huma na, neque flaccessit vt donum imbecillum. Nullum enim dei donum est imbecillum, manet autem eiusmodi, vt pro hiberi nequeat. Lib.s. stromatum. Et post eum Hilarius ita de Ecclesia loquitur: Dum persequitur, floret, dum opprimitur, crescit: dum contemnitur, proficit: dum leditur, vin cit: dum arguitur, intelligit: tunc stat quum superari videtur. Quem sequutus Ambrosius, vt vinea dum iugatur, inquit, erigitur, vt recisa non minuitur sed augetur, sic eo clesia dum ligatur, exuitur, dum humiliatur, attollitur, dunreciditur coronatur. Quanti initio oppugnarunt Ecclesiam, ait Chrysostomus, cum fidei semina iacerentur, & ar ma contra eam commata sunt? sed quanto magis impugnabatur, tanto clarior reddebatur. Haec nota ita est Ecclesiae propria, vt eam haeretici sibi nulla ratione queant vsurpare. Stat enim fides & doctrina ecclesiae, ac quanto grauioribus machinis ab haereticis oppugnatur, sibi sanam doctrinam, sibi Ecclesiae authoritatem falso arrogantibus, tanto fit clarior omnibus & illustrior. Contra vero haereticorum dogmata diuturnitatem non habuerunt, cum & ea, quae nunc e tenebris eruuntur, & sub euangelii specioso titulo populo venditantur, iam inde & mille & amplius annus confutata abolita, antiquata, calcata sint: sicut paulo post clarius indicabimus. Habemus ergo iam Ecclesia notam vnam, quam vsurpare sibi Sathanae synagoganon potest.