On this page
Caput 22
Caput 22
Secunda nota Ecclesiae, quod sit Catholica
ALtera nota est in eodem symbolo Apostolico expressa, quod vocatur Catholica: quod nomen explicans Augustinus: Catholicam, inquit, dicit toto orbe diffusam, quia diuersorum haereticorum Ecclesiae ideo Catholicae non dicuntur, quia per loca atque per suas quasque prouincias continentur: Haec vero a solis ortu vsque ad occasum vnius fidei splendore diffundetur. Quam Graeci vocant Catholicam, eam latine licet dicere vniuersalem, pertinet enim ad vniuersa loca, pertinet ad vniuersa tempora, pertinet ad vniuersa hominum genera, pertinet ad nationes vniuersas. Quod ad omnia loca pertineat, docet scriptura, quae dicit: In omnem terram exiuit sonus eorum, & in fines orbis terrae verba eorum Apostoli enim in mundum vniuersum ire iussi sunt, & praedicare Euangelium omni creaturae; quod etiam ita fecerunt.
Hinc est, quod commendans Romanos Paulus. fides, inquit, vestra annuntiatur in vniuerso mundo Quod pertineat ad vniuersa tempora, ex iis, quae superius dicta sunt, facile perspici potest, cum demonstratum est ab Adam coepisse Ecclesiam, atque ad nos vsque peruenisse ita vt cum ortu, tum diuturnitate par ipsi mundo sit & aequalis, neque vt reliqui conuentus hominum, murorum ambitu quodam circumscribatur, ac ne regionis quidem alicuius finibus terminetur, sed ab ortu solis vsque ad oc casum sit laudabile nomen Domini. Sumpsit igitur initii simul cum orbe condito, duratura vsque ad finem orbis eiusdem, Eundauit, cum cam Deus in termum, qui dixit, Ego vobiscum sum vsque ad consummationem seculi. Et alio loco: Amen dico vobis, non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Quod pertineat ad omnium genera, cuiuscunque status, conditionis, aetatis, sexus, ger tis etiam, fuerint, testis est Paulus dicens: Non est in ea distinctio Iudaei & Graeci non est in ea circuncisio & praeputium: non barbarus & Scytha: non seruus & liber, non masculus neque foemina, sed omnia in omnibus Christus idem dominus omnium, diues in omnes, qui inuocant cum. Omnis enim qui inuocauerit nomen Domini saluus erit. Quod pertineat ad vniuersas nationes, indicat ille lo cus ex Apocalypsi: Redemisti nos in sanguine tuo ex omni tribuu, lingua, populo, ac natione, & fecisti nos Deo nostro regnum. Quodque dicit Petrus: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni ger te qui timet eum, & qui operatur iustitiam acceptus est illi. Si ergo per omnia loca, per omnia tempora, per omnes hominum status, & conditiones, per omnes gentes & nationes dispersa est & diffusa Ecclesia, vbi sunt, qui triginta his annis nati, cum Donaristis de sua paucitate gloriantur; Christi regis nostri dignitati, sicut Augustinus alicubi quaeritur, ea re detrahentes, quum scriptum sit. In multitu dine populi dignitas regis, & in paucitate plebis ignominia principis. Habet, & semper habebit integram Christus haereditatem suam, & possessionem suam terminos terra: se potius subtrahunt huic magnae haereditati, qui Christo illam conantur subtrahere. Non relinquet dominus plebem suam, quae est sicut arena maris, nec contentus erit paucitate haereticorum, qui omnes redemit. Neque enim parua, sed plane copiosa apud eum redemptio Quantus vero numerus istorum ad magnitudinem pretij. Etiam Eunomium hoc aliquando postulasse legimus. vt ne maiori parti, neue antiquioribus plus tribuerent, sed eum Basilius audiendum non esse putauit: Cui visum est indignum non plus aliquid antiquitati dare, non reuereri multitudinem Christianorum, tam eorum qui sunt, quam eorum qui fuerunt ex eo tempore, quo praedicari coeptum est Euangelium. Vbi sunt qui tenebras imperitis offundere conantur? dum talem ecclesiam depingunt, quae ignoretur, atque aspectum ac sensum omnem effugiat. Cum tamen Ecclesiam audiri, atque ad illam fratris delinquentis nomen deferri Christus iusserit, cum Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, ecclesiae Thessalonicensium scribat Paulus, quas vtique sub aspectum hominum cedere oportuit, si denuntiari frater, si reddi literae debuerunt. Christus vero tabernaculum suum, hoc est Ecclesiam suam, in sole posuisse legitur, vt eam claram, manifestam, & illustrem omnibus faceret. Qua etiam de causa vocat eam ciuitatem in monte positam, quae non potest abscondi Posita est autem supra eum montem, de quo & Esaias & Michaeas praedixerunt. Erit in nouissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium, & supecolles eleuabitur, & fluent ad omnes gentes & ibunt populi multi. Hic est ille mons, quem vidit rex Nabuchodo nosor ex lapide sine manibus exciso creuisse in montem magnum, & orbem vniuersum impleuisse, in quo comminutis regnis aliis vniuersis, iuxta Danielis interpretationem, Deus coeli suscitauit regnum, quod in aeternum non dissipabitur, & alteri populo non tradetur. Hunc Danielis locum adducens Bernardus contra sui temporis haereticos, Itane, inquit, lapidem de monte abscissum sine manibus, montem factum & implentem mundum, vestris creditis, intrusum antris? De hoc monte nemo se Christianus deturbari patiatur.
Quod si quis dixerit homini Christiano, sicut Sathanas olim dixit Christo, Si filius Dei es mitte te deorsum, quamlibet multa diuinae legis oracula produxerit, non committat vnquam, vt ei parere animum indu cat. Si quis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic monet nos ipse Christus, nolite credere. Si dixerint vobis, ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere: non est caput nisi in corpore suo: non est Christus, nisi in sua sancta catholica Ecclesia, Ecclesia porro catholica ibi est, vbi est fides catholica Fides autem catho lica ea est, quae per orbem vniuersum iuxta Christi praeceptum eadem semper annuntiatur, nec vel tempore, velocis vnquam variatur: a qua si quis dissentiat, is catholicus non est, quod singularem quandam opinionem, non vnam communem omnium fidem complecti videtur.