Text List

On this page

Caput 23

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

Quomodo dinosci possit catholicus, exemplis illustratur

CAPVT XXIII. Quomodo dinosci possit catholicus, exemplis illustratur.

QVoniam vero sicut Ecclesia, sic fides etiam catholica dicitur, & homo catholicus, quo magis dinoscere catholicum a singulari siue schismatico aut haeretico liceat, exemplis id planum facere conabimur. Dicit aliquis, absoluta necessitate euenire omnia: non esse liberum, sed seruum hominis arbitrium: non est catholicus. Quid ita? quia doctrinam hanc non recipit Ecclesia catholica, Cuius primus author quum fuisse videatur Si mon Magus, a Petro Apostolo legitur esse confutatus, si cut a successore ipsius Clemente memoriae proditum est, Simonem postea sequuti fuerunt in hac haeresi pertinaciter tuenda Marcion & Manichaeus: a Tertulliano & August. no: Petrus Haballardus ab Anselmo, Bernardo & Thoma confutari, Ioannes Vicleff in Constantiensi primum, deinde & in Basiliensi concilio condemnatus. Ab iis maioribus prodierunt, qui nostro hoc aeuo Euangelici, quam Christiani di ci malunt. Ac recte quidem: Hoc enim Euangelium, si modo tam impiam, tamque absurdam doctrinam, tam praeclaro nomine dici fas est, e densissimis, vt gloriantur, tenebris erurum, atque in lucem prolatum, non a Christo, non a quoquam Apostolorum, sed a Simone Mago sibi per manus traditum acceperunt. Dicit aliquis: Christianos omnes esse sacerdo tes: aeque mulierem, aut puerum, vt Papam absoluere: non est catholicus. Quid ita? Quia doctrinam hanc non recipit Ecclesia catholica. Vetus est haeresis haec Quintilianorum, apud quos Episcoporum & sacerdotum officio foeminae fungebantur, sicut authores sunt Epiphanius & Augusinus. Quem errorem sequuti sunt ante trecentos triginta annos pauperes de Lugduno, qui & Valdenses vocantur, centum vero & octoginta post annis Ioannes Vicles hanc haeresim sopitam resuscitauit. Atque ii sunt Apostoli, a quibus hoc Euangelium ad nostri temporis pseudocuangelicos manauit. Haeresim hanc suo quoque tempore fuisse Tertullianus indicat in libro de praescriptionibus contra lereticos. Dicit aliquis: idem solam ad salutem sufficese, neque prodesse quicquam opera: non est catholicus Quid ita? Quia hanc doctrinam non recipit Ecclesia catholica. Sumpsit error hic originem ex Pauli scriptis male intellectis, ipso adhuc Paulo superstite, sicut indicare nonnihil videtur Petrus. Quae res, vt Augustinus testatur, adegisse videtur Iacobum ad epistolam suam scribendam. Postea sicut idem tradidit, per Eumonium quendam error hic fuit renouatus: quem ipse refellit in libro, quem inscripsit de fide & operibus. Dicit aliquis: omnia opera esse aequalia, neque ieiunium vllius, neque virginitatem esse meriti maioris, quam coniugium: esse virginitati pares nuptias: non est catholicus. Quid ita? Quia non recipit doctrinam hanc Ecclesia catholica, quae profecta est ab authore Iouiniano, qui cum esset monachus, sicut apud Augustinum legimus, relicto monachatu, velut canis ad vomitum est reuersus, cuius errore seductae sanctae virgines, irritam facientes primam fidem, nupserunt quem duobus libris iugulauit Hieronymus. Dicit aliquis. Non esse Sanctos inuocandos, nec habere reliquiis eorum honorem oportere: non est catholicus. Quid ita? Quia non recipit doctrinam hanc Ecclesia catholica, cuius primus at thor fuisse videtur Eustathius in concilio Gangrensi dam natus: quem sequutus est postea Vigilantius per Hiero nymum erroris conuictus. Dicit aliquis: Missam non esse sacrificium: non est catholicus. Quid ita? Quis doctrinam hanc non recipit Ecclesia catholica. Fuit errohic impius Petrobrussianorum, quos ante quadringentos annos confutauit vir doctus & pius, Petrus venerabilis Abbas Cluniacensis. Dicit aliquis in ieiunando neque ciborum delectum, neque dierum discrimen illum habendum esse, quouis tempore cibos quos libet, etiam si secus Ecclesiae constitutionibus cautum sit, recte fumi: norreffipro mortuis Deum orandum, aut mediatoris sacrifierum oserendum; non est catholicus. Quid ita? Quia doctrinam hanc non recipit Ecclesia catholica, quae videtur authores habuisse lounianum & Aerium, sicut Philaster, Epiphanius, Hieronymus, Augustinus testantur ante mille ducentos prope annos haereseos damnatos. Dicit aliquis: Christi & Sanctorum eius imaginibus non modo nullum habere honorem, verumetiam e templis eas eii ciendas esse: non est catholicus: Quid ita? Quia docti nam hanc non recipit Ecclesia catholica: huius haereseo author fuisse Felix, a quo etiam haeresis vocata est Foeliciana: cuius causa Francordiae ad Moenum ante annos septingentos quinquaginta sex Concilium fuit congregirum.

Caeterum in septima synodo cecumenica, quae Niceae fuit iterum habita centum annis ante, dixit Thalasius: Inuenimus & Mannichaeos respuisse imagines, sed & praeter hos Marcionistas, & illos qui confundunt naras Christi, quorum princeps Petrus Fulo, praeterea Xeneum Hieropolytanum, sed & Seuerum, aliosque haere ticos. Interiectum autem fuit inter haec duo tertium, per Gregorium. tertium Romae congregatum: ad quod cum prope mille Episcopi conuenissent, veneratione imaginum confirmata, quum perstaret in sua pertinacia Leotertius Imperator, qui demolitus erat altaria, & imagines exuri fecerat, & imperio, & communione fidelium fuit priuatus. Quamuis extat ad Serenum epistola Gregorij primi, qui fuisse videtur in ea haeresi, vt imagine confringendas censeret ante annos prope mille. Dicit aliquis: vxores ducendas esse sacerdotibus: non est catholicus: Quid ita? Quia doctrinam hanc non recipit Ecclesia catholica, quae cum Paulo dicit: Si quis contentiosus esse velit, nos consuetudinem hanc non habemus. Haec haeresis ad authorem Iouinianum referri potest. Nunquam in Ecclesia catholica fuit sacerdotibus licitum vxores ducere, quamuis fas aliquando fuerit quas duxissent ante sacerdotium, deinceps retinere. Sed alio loco fortassis ea de re fusius dicetur.

Verum quid est necesse singulos haereticorum errores, quos pridem sopitos videmus hoc tempore resuscitatos enumerando recensere? vno verbo rem omnem complecti licet. Quis quis Occumenico concilio legitime congregato non cresit, neque decretis eius paret, sed suum iudicium totius orbis judicio prefert, non catholicus, verum singularis est: hoc est schismaticus & haereticus. Recte enim a diuo Bernardo dictum est, quod omnibus vna intentio semper fuit haereticis, captare gloriam de singularitate scientiae. Quod ante Bernardum quoque seculis aliquot a Gregorio scriptum legimus. Communem scientiam habere refugiunt, ne caeteris aequales aestimentur, occulta & noua semper exquirunt, quae dum alii nesciunt, apud imperitorum mentes ipsi de scientiae singularitate gloriantur. Atque ideo nisi quod ipsi sentient, rectum putant nihil. Catholicus, sicut ante dictum est, idem est quod vniuersalis, Nam quod vniuersis probatur, in eo facile acquiescit: qui vero de singularitate scientiae captat gloriam, existimans se esse aliquid cum nihil sit, atque inflatus sensu carnis suae, & non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus & con iunctiones subministratum & constructum crescit in aumentum dei, non quod vniuersis, verum quod sibi soli placet, id solum recipit, omnes desipere, se solum sapere persuasum habet, atque ita quoniam segregat semet ipsum ab vniuersitate, neque rectum esse quicquam putat, nisi quod ipse intelligit, singularis est: haereticus est: schismaticus est, non est catholicus, neque pertinet ad ecclesiam catholicam, verum ad Sathanae synagogam. Nihil enim potest hac singularitate, ecclesiae dei esse perniciosius, quod etiam Propheta indicat, cum de vinea Domini loquitur, quod singu laris ferus depastus est eam,

PrevBack to TopNext