On this page
Caput 24
Caput 24
Quod concilium Oecumenicum Ecclesiam catholicam repraesentat
NEque vero dubitare debet quisquam Christianus, quin concilium Oecumenicum legitime congregatum Ecclesiam catholicam repraesentet. Quamobrem quod ab illo statuitur, ab Ecclesia sancta catholica statuitur: quod etiam Augustinus indicat, cum plenarii concilii sententiam totius ecclesiae consensionem vocat. Et in octaua synodo, quae quarta fuit Constantinopolitana, Bahanis Photium sic alloquutus legitur. Loquere domine Photi, totus mundus hic est. Totum mundum vocauit synodum Oecumenicam. Quoniam igitur Ecclesia spiritu sancto regitur, in his quae pertinent ad fidem, errare nullo modo potest. Qui itaque non credit Occumenico concilio, qui non acquiescit in eo, quod ab illo definitum est, sed in dubium reuocare conatur, denuoque disceptari vult de his, quae semel illius iuditio terminata, recteque constituta sunt, non credit sanctam Ecclesiam catholicam, spiritui sancto per os illius loquenti repugnat, atque ideo Catholicus aut Christianus dici non meretur, sed habendus est, iuxta Christi praeceptum, tanquam ethnicus & publicanus. Praeclare Leo pontifex: Quae patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare, & quae sunt definita conuellere, quid aliud est, quam de adeptis gratiam non referre? & ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere Quamobrem non sunt audiendi, qui denuo de his referri volunt, de quibus decreta conciliorum intercesserunt. Quid enim? Superiorum Conciliorum actis rescissis, an non ingens disciplinae, religionis, & institutorum pertur batio, neque mediocris rerum diuinarum & humanarum omnium esset confusio sequutura? quid fide nostra incertius? quid institutis mutabilius? quid Ecclesiae statu futu rum esset perturbatius? quis tandem quaerendi, quis dispu tandi finis esset expectandus? Exoptatur concilium ab omnibus: quis autem erit eius vsus? si posteaquam decretum in eo quicquam fuerit, post aliquot temporis interuallum de eo, quod semel est decretum, disputare, atque illud rescindere, vel saltem in dubium reuocare licebit? Quid aliud hoc fuerit, quam efficere, vt semper fluctuent hominum conscientiae, si nihil pro certo & indubitato habuerint? vt possit Paulinum illud dici: Semper discentes, & nunquam ad scientiam veritatis peruenientes. Postulabatur hoc priscis etiam temporibus ab Arrianis, vt quibus de rebus Nicaenae synodi decretum intercesserat, de his denuo disceptare liceret, verum decretum est a piis, sufficere debere Nicaenae synodi decreta, nec in illis quicquam deinceps curiose diuexandum esse. Cumque nouam quandam scripturam de fide (quam nunc vocant confessionem) Vi lens & Vrsatius produxissent, iussit synodus & aliarum haeresum & Niceni quoque concilii expositionem legi, vt aliis haeresibus damnatis, Nicenis decretis consentirent, & in posterum nemo de istis conquereretur, aut synodum efflagitaret, sed praeteritis contentus esset. Absurdum enim esse, quasi iam primum credere incipientes talia conscribere, & praecedentium temporum traditionem traducere, qua vsi tam ipsi quam maiores, ecclesijs praefuissent. In Chalcedonensi vero concilio non permissum est itidem in decreta Nicaenae synodi inquiri, quin clamauit sancta synodus: Si quis retractat, anathema sit.
Si quis super ista requirit, anathema sit. Maledictus qui addit. Maledictus qui aufert. Maledictus qui innouat. Ibidem cum esset proposita Leonis epistola, nihil aliud quaesitum est, quam illud: Num expositionibus trecentorum octodecim sanctorum patrum. & centum quinquaginta apud Constantinopolim, & Ephesino concilio a sanctissimo Episcopo Cyrillo expositae fidei concordaret? Cumque omnes Episcopi concordare dixissent, ita statim recepta est, vt qui contra sentirent, pro haereticis haberentur. Hoc est quod ab Athanasio quoque scriptum legimus. Quae nunc a tot ac talibus Episcopiis probata sunt ac decreta clareque demonstrata, superuacaneum esse denuo reuocare in iudicium, nemo non confitebitur, ne si nunc quoque examinentur, & denuo iudicentur, ac rursus examinentur atque iterum, in infinitum exeat ista curiositas. Leo quoque pontifex: Quotiescunque diui na gratia administrante, illis qui foris sunt, fonte doctrinae aut submergimus aut purgamus, in nullo ab illis, quas spiritus sancti diuinitas in Chalcedonensi concilio protusit, fidei regulis recedentes, inter vtrunque hostem nouella perfidiae sermonem nostrum cum omni cautela libremus non iam, quod absit, tanquam de dubiis disserentes, sed authoritate sua, quae bene definita sunt, adstruentes. Et iterum: Pra noscat, inquit, pictas vestra venerabilis Imperator, hos quos spondeo dirigendos, non ad confligendum cum hostibus fidei, nec ad certandum contra illos, a sede apostolica profecturos, quia de rebus & apud Nicaeam & apud Chalcedonam sicut Deo placuit definitis, nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia & infirma, quae tanta per spiritum sanctum fixit authoritas. Extat Valenti niani Imperatoris, simul & ipsius collegae Marciani edictum, in quo decreta synodi Chalcedonensis rata ab omnibus haberi volunt, vbi his verbis vtuntur. Cesset igitur iam prophana contentio: nam vere impius atque sacrilegus est, qui post tot sacerdotum sententiam, opinioni suae aliquid tractandum relinquit. Extremae quippe dementiae est, in medio & perspicuo die commentitium lumen inquirere. Quisquis enim post veritatem repertam aliquid vlte rius discutit, mendacium quaerit. Nemo itaque vel clericus, vel militariis, vel alterius cuiuslibet condiuonis de fide Christiana publice turbis adunatis & aduenientibus tractare conetur in posterum, ex hoc tumultus & perfidiae occasionem requirens. Nam iniuriam facit iudicio religio sissimae synodi, si quis semel iudicata ac recte disposita reuoluere, & publice disputare contendit, cum ea quae nunc de fide Christiana statuta sunt, iuxta Apostolicas expositiones, & statuta sanctorum Patrum trecentorum decem & octo, & centum quinquaginta, definita esse noscuntur: Nam in contemptores huius legis poena non deerit, quia non solum contra fidem bene compositam veniunt, sed etiam cum Iudaeis & Paganis ex huiusmodi certamine prophanant veneranda mysteria. Quibus verbis etiam ad Palladium scribens Martianus vsus fuisse videtur, sicut in codice Iustiniani relatum esse legimus. Est & aliud edictum Marciani ad Constantinopolitanos, vbi dicit. Admo nuimus vniuersos, vt de religione disputare desinerent, quoniam vnus & alter tanta secreta inuenire non potest, maxime cum summo labore & amplissimis orationibus tot venerabiles sacerdotes, nisi Deo, vt credendum est, authore, ad indaginem veritatis non potuerint peruenire. Et Leonem sequutus Gelasius. Patres, inquit, nostri catho lici, docti pontifices in vnaquaque haeresi, quolibet tempo re suscitata, quicquid pro fide, pro veritate, pro communi one catholica atque apostolica secundum scripturarum tramitem, praedicationemque maiorum, facta semel congregatione sanxerunt, inconuulsum voluerunt deinceps firmumque constare, nec in eadem hac causa denuo, quae prae fixa fuerant, retractari qualibet recentiori praesumptione permiserunt, sapientissime prouidentes, quoniam si decreta salubriter, cuiquam liceret iterare, nullum prorsus contra singulos errores stabile persisteret ecclesiae constitutum, ac semper hisdem furoribus recidiuis omnis integra desinitio turbaretur. Neque dissimilia leguntur apud Symmachum ad clerum Dardaniae, & apud successorem eius formisdam, ad Epiphanium scribentem. Quem sequutus Gretorius, quatuor concilia, quae suam aetatem praecesserant, sicut sancti euangelii quatuor libros se suscipere & venerari fatetur, quorum fidei si quis addere vel adimere aliquid praesumpserit, eum anathemate ferit. Cunctas, inquit, personas, quas illa respuunt, respuo, quas venerantur, amplector. Quia dum vniuersali sunt consensu contura, se & non illam destruit, quisquis praesumit aut soluere, quos ligant, aut ligare quos soluunt. In quam sententiam ab Agathone quoque nonnulla scripta sunt ad Constantinum Imperatorem, sicut in actione quarta sextae synodi Constantinopolitanae legitur.
Sed isti putant, quod de Dialecticis suis & Rethoricis, quodque de locis communibus faciunt, vt quotannis prope scripta sua mutent, idem in tam serio fidei catholicae negotio facere licere. Sed alia est catholicae, alia singularis & priuatae fidei ratio. In illa est consians & perpetua voluntas: in hac & ritus, & doctrina mutatur in annos, ac modo non in dies singulos, sicut scriptum est: Stultus vt luna mutatur. De regis hominis decreto, posteaquam semel pronuntiatum est, disputare fas non est, sed ei parere necesse est: Et fas erit de spiritus sancti decreto per os Ecclesiae loquentis disceptare, atque illud in dubium reuocare? Absit a piorum cordibus haec tam impia cogitatio. Libet autem etiam eius ea de re sententiam adscribere, qui fuit nostri temporis haerescon architectus. Is palmum. Ixxxiii. enarrans, Legnus, inquit, quid sancti Patres in concilio Nicaeno fecerint, simul vt Arrianorum doctrinam legi audiuerunt, exi bilarunt eam vnanimiter neque dignati sunt cam audire, nec passi sunt vt eam defenderent, sed condemnarunt eos e vestigio absque vlla disputatione, tanquam manifestos blasphematores. Moses etiam in sua lege praecepit vt tales falsi doctores lapidentur. Ad eundem modum & hic, Non est multum disputandum, sed inauditi atque inaudita causa condemnandi sunt tales manifesti blasphemato res. Sicut etiam praecipit Paulus ad Titum. 3. Debere haereticum vitari post vnam atque alteram admonitionem Et Timotheo prohibet contentiones & disputationes, quae nihil aliud efficiunt, quam quod auditores perturbant, Nam tales communes articuli totius Chrisanitatis, sunt iam sans auditi, declarati & conclusi, scripto & confessione totius communis Christianitatis. Sunt multis miraculis confirmati, sunt multo sanguine sanctorum martyrum consignati, sunt omnium doctorum libris defensi, neque deinceps vllius indigent magisterio aut artificio.
Deinde vero angularium praedicatorum nequitia est cohibenda, qui non ve cati neque missi, repunt in domos & venenum suum effundunt. priusquam Parochi aut Magistratus resciscere possit. Hi sunt tures & latrones de quibus loquitur apud Ioannem Christus, qui in alienas Ecclesias irruunt & alienum officium sibi vsurpant, quod eis non commissum sed prohibitum est Sed scriptum est, aiunt, ab Augustino, etiam ipsa plenaria Concilia, saepe priora posterioribus emendari. Scriptum est, sed non eo sensu, quasi quod semel in causa fidei statutum est, in vno aliquo plenario concilio, id in altero retractari postea liceat. Vel vnum Concilium plenarium legitime congregatum proferatur, in quo prioribus plenariis conciliis itidem legitime congregatis contrarium sit aliquid constitutum in his, quae ad fidem pertinent, proferri proculdubio nullum poterit. Nam si quis vel Arriminense, vel Syrmiense, vel Antiochenum, vel Ephesinum secundum, aut si quae fuerunt alia eiusdem generis concilia congregata protulerit, quandoquidem authoritate Romani pontificis, vel congregata, vel comprobata iuxta canonnes Nicaeni concilii non sunt, legitime congregata con cilia nequaquam dici possunt, sed conuenticula potius & conciliabula. Est quidem ita, quod in his quae facti sunt, fieri potest, vt fallatur aliquando plenarium concilium, non autem in his quae fidei: Quo respexisse Augustinum cum diceret, plenaria concilia priora, posterioribus emendari. vel ea quae statim sequuntur verba, planum faciunt. Subiungit enim e vestigio: cum aliquo experimento rerum aperitur, quod clausum erat, & cognoscitur quod latebat.
Quamobrem in his quae sunt iuris positiui, quae vel ad extremum aliquem ritum, vel ad ecclesiasticam pertinent disciplinam, quoniam pro personarum, locorum, & temporum circunstantia, mutationem aliquando requirunt, fit nonnunquam vt priora concilia posterioribus emendentur: quod quaedam superioribus saeculis quadrare poterant, quae posterioribus minime conuenire, vel ipsa magistra rerum experientia compertum est.
Itaque cum longisint omnium vetussimi canones, qui vocantur Apostolorum, quoniam tamen in eorum plerisque nimio plus inerat saeueritatis, quam posteriora secula ferre non posse videbantur, factum est, vt posterioribus conciliis emendarentur mitigarenturque. Est canon Apostolicus: deponi debere presbyterum fornicantem: quem in concilio Cangrensi, sicut a Gratiano citatur, legimus emendatum, poenamque mitigatam: Sic in concilio Nicaeno constitutum fuit, vt Alexandrinus Patriarcha proximum a Romano pontifice locum teneret, cui non ita multo post in Constantinopolitana synodo praelatus est Constantinopolitanus. Adeo verum est, quod Isidori, Gregorii, Hieronymique productis sententiis ostendit, Gratianus, in plerisque decernendis, causam, locum, tempus, personas consyderari oporte re, quae quoniam perpetua non sunt, fit vt in eiusmodi, etiam plenariorum conciliorum decreta nonnunquam priora posterioribus emendentur, quae tamen in his, quae pertinent ad fidem, fixa & immobilia esse oportet, ac sempiterno tempore duratura.
Neque vero propterea concilium Oecumenicum non repraesentat Ecclesiam catholicam, quod non omnes e vulgo ad illud conuocantur, atque illi intersunt: nam nec fieri id vlla ratione potest: eti maxime fieri posset, quid tamen aliud turba, quam turbationem esset allatura? Praeclare dictum est a Ioanne Chrysostomo, quod multitudo est mater seditionis & contumaciae, paucitas vero magistra disciplinae. Neque sine causa multitudo belua multorum capitum a quodam poeta vocatur. Patres liberorum suorum saluti & tranquillitat, prospicere tenentur, patrum autem locum in Ecclesia tenent, Episcopii. Satis itaque semper fuit existimatum, si quos opor tet de salute liberorum esse sollicitos, ad quos ea cura proprie pertinet, hi ex vniuerso orbe Christiano ad concilium essent conuocati. Cum de seculi rebus agitur, cumque de his, quae ad secularem rempublicam pertinent, habetur consultatio, fieri videmus, vt non omnes accersantur vndique quod ca res magis ad excitandum tumultum, quam ad aliquid ex vsu reipublicae statuendum pertineret: Sed conue niunt senatores, optimates, ac primarii terrae cuiusque viri, qui posteaquam venerunt, regnum vniuersum aut respublica conuenisse dicitur, & quae fiunt in eiusmodi conuentu constitutiones, regni constitutiones vocantur. Sic Leo magnus, canonum Nicaeae habitorum decreta, quo trecenti tantum decem & octo conuenerunt Episcopi, a totius mundi sacerdotibus dicit esse constituta. Quo magis autem intelligi queat, ita se rem habere, manifestum id e scripturis faciemus. Post descriptam illam magnifici templi a Salomone fabricationem, dicit scriptura: Tum congregati sunt omnes maiores natu Israel ad regem Salomonem in Hierusalem, vt deferrent arcam foederis domini de ciuitate Dauid. Ac paulo post: Conuertitque refaciem suam, & benedixit omni Ecclesiae. Omnis enim Ecclesia Israel stabat. Omni ecclesiae benedictum: omnem ecclesiam Israel stetisse dicit: Quum antea maiores natu tantum, principes tribuum, & duces familurum commemorasset. Quid aliud his verbis indicans, quam quod illi repraesentabant omnem ecclesiam? Nam reliquus fere coetus omnis a primariis pendere consueuit. Apostolorum temporibus concilium Hierosolymis legimus esse celebratum, quod Lucas describens, Conuenerunt, inquit, Apostoli & Seniores, qui Graece presbyteri vocantur. videre de verbo hoc. Mox inducit Petrum loquentem, quem recte scribit Hieronymus, principem in eo concilio lati decreti fuisse. Post cuius orationem, tauit, inquit, om nis multitudo, & audiebant Barnabam ac Paulum narrantes, quanta Deus fecit signa & prodigia in gentibus per eos. Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus & cae Hii sunt omnes, quos dixisse sententiam scribit Lucas: Petrus primo loco, tum Barnabas, Paulus, Iacobus. Omnes, inquit, reliqua multitudo tacuit. Quod vero subiungitur: Tum placuit Apostolis & Senioribus cum omni ec clesia: nequaquam ex eo colligi recte potest, praeter Apostolos quenquam alium dixisse sententiam, quum diserte scripserit Lucas, multitudinem omnem tacuisse. Quo niam vero Apostolorum decreto libenter pro eo vt de buit, paruit omnis multitudo, nec ab eo dissentire sibi quisquam fas esse putauit, quod fuit ab Apostolis decretum, omnibus placuisse, omnes in eo scribitur acquieuisse & omnium nomine epistola mittitur.
Neque vero necesse est hac de re multa verba facere. Quotquot habita sunt dein ceps concilia, non ab aliis quam Episcopis habita esse, qui libros conciliorum legerit, cognoscet. Itaque & Augustinus vocat non semel concilia Episcoporum: ante quem Papa Marcellus, synodum vniuersalem, synodum Episcoporum nominauit. Leo quoque Papa frequenter in epistolis suis vocat episcopale concilium. Itidem & Flauianus in epistola ad Theodosium, quae est inter epistolas Leonis nona. Extat epistola Pulcheriae Augustae inter praeam bulares epistolas in synodum Chalcedonensem, qua monet Bythiniae Strategum: vt clericos, monachos, laicos, quos nulla ratio ad concilium vocat, omnino de ciuitate, deque locis ipsis vbi concilium haberetur, expelleret.
Si quis autem propterea edictum hoc putat authoritatem non ha bere, quod a foemina profectum est, is, si forte ignorat, discat, hanc Deo dicatam virginem, quum ad fratrem eius Theodosium recens ablactatum orbis terrarum imperium est deuolutum, & fratris, & imperii procuratricem a Deo fuisse consuturam: cumque de ipsius sententia Marcianus fuisset, mortuo fratre, Imperator designatus, imperii nihiominus consortem fuisse, ac vna cum illo Chalcedonensi concilio interfuisse. De qua scribit Sozomenus, quod nondum quintumdecimum aetatis annum egressa, supra aetalem sapientissimum ac diuinum Spiritum accepit: eius studio & sapientia perfectum esse narrat, vt suis temporibus haereses non obtinerent. Quam & Leo pontifex ille, quem ter sanctum & cecumenicum Patriarcham, sancta nodus Chalcedonensis appellauit, scriptis ad eam epistolis aliquot, magnis effert laudibus. Quin & in octaua synodo quum pro more laudare vellent Eudoxiam Augustam, vocauerunt eam nouam Iudith, nouam Helenam, nouam Pulcheriam. Adeo celebre fuit Pulcheriae nomen, etiam sexcentis post annis, quam fuisset mortua.
Sed & in actis concilii Chalcedonensis semel & iterum has voces emissas legimus: Synodus Episcoporum est, non clerieorum, superfluos foras mitte: vt quod a Pulcheria praeseptum, id authoritate synodi confirmatum esse videamus. Ibidem etiam scriptum reperimus, quod quum ad Martinum Archimandritam directa fuisset chartula, vt subscriberet, non acquieuerit, dicens: Non est meum subscribere. Episcoporum tantum est. Vidit hoc Theodosius Imperator, qui sanctae synodo scribens Ephesinae primae: Illicitum est, inquit, eum qui non sit ex ordine sanctorum Episcoporum, Ecclesiasticis immiscere tractatibus. Et in epistola ad Cyrillum, quae habetur in operum eius Tomo quarto. Nos sane non patiemur, inquit, vt simul & vrbes & ecclesiae turbentur, neque vt inexcussa nobis sit ea doctrina, cui diiudicandae praefici oportet eos, qui circumquaque sacerdotio praesident, & per quos in sententia veritatis firmiores sumus, & posthac erimus. Vidit & Valentinianus, qui quum per episcopum Hippacianum verbis episcoporum, per Hellespontum & Bythiniam agentibus, fuisset rogatus, vt ipsis ad corrigendum dogma con uenire permitteret, sic eum respondisse narrat Sozomenus: Mihi qui in sorte sum plebis, fas non est talia cuiosius perscrutari: Sacerdotes, quibus ista curae sunt, infer seipsos quocunque loco voluerint, conueniant. De Con stantino quoque scribit Augustinus, quod quum ad cum causam Ceciliani schismatici detulissent, non est ausus de causa Episcopi iudicare, sed eam discutiendam atque finien dam Episcopis delegauit, quod & factum, est in vrbe Roma praesidente Melchiade Episcopo illius Ecclesiae cum multis collegiis suis Ac recte quidem. Nam sicut legimus in Actis Apostolorum, solos Episcopos posuit Deus regere Ecclesiam suam: illis dictum est, Pascite qui in vobis est gregem. Pastorum est, gregis curam habere, pascendo iubendoque ducere; Quium est discendo & obtemperando sequi. Sed nescis, dicit quidam, ex ouibus pastores esse solere? Scio.
Verum & illud scio, priusquam id sint assequutae, priusquam legitime sint ad hoc munus vocatae, pastorum eis officio fungi non licere, cum scriptum sit. Nec quisquam sibi sumat honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aron Expectent igitur dum vocentur, dum pastores fiant, neque se prius, quam factae fuerint, ad munus pastorum ingerant, Quamobrem semper hoc a sancta Catholica Ecclesia fuit obseruatum, vt ad iudicandum de his, quae ad fidem Catholicam sanamque doctrinam pertinerent, non admitterentur nisi Catholici Episcopi, etiamsi ad consilium communicandum ex ordine quoque Sacerdotum viri doctrina excellentes adhiberi consueuerunt. Quod autem Reges & Imperatores interfuisse quandoque legimus, non ob eam rem adfuisse credendi sunt, vt aliquid ipsi statuerent de rebus ad fidem pertinentibus, vtque sibi earum cognitionem aut iudicium vsurparent, verum vt authoritatem, vnitatem, & concordiam concilii tuerentur, & quae salubriter essent in eo constituta, ea vt seruarentur ab omnibus, prouiderent. Sed hic Varemundus, & hi qui sunt in eadem haeresi, Nicolai Pontificis authoritatem nobis obiiciunt, cuius verba Gratianus in eum librum retulit, quem ipse decretorum inscripsit, ex quibus probare conantur, etiam laicis vel sententiae dicendae, vel iudicandi de controuer siis, concedi potestatem oportere. Quid autem? an non recte de istis dicere possumus, quod in eadem illa Epistola scriptum a Gelasio profert idem Nicolaus: Nobis, inquit, opponunt Canones, dum nesciunt quid loquantur: Nisi forte scire quid loquantur existimandi sunt
qui ipsi tela contra se ministrant, qui pro sua sententia tuenda, testimonium ex illa Nicolai Pontificis Epistola producunt, in qua nihil aliud per Pontificem agitur,
quam quod etiam Imperatoris Theodosii scripto, cuius paulo ante meminimus, prolato tractatibus Ecclesiastici eos immiscere se, qui non sint ex ordine sanctorum Episcoporum, illicitum esse docetur? Quae namque res alia causam Nicolao dedit eius Epistolae conscribendae? quam quod Michael Imperator Constantinopolitanus ad votum secularium, quorum numerosa millia collegerat, congregatio concilio praesularem cathedram ascendit, & aduersus Ignatium Patriarcham Constantinopolitanum Sacerdotalis officium arripuit ministerii, quem de sede sua deiecit, & in eius locum Photium quendam suffecit, qui postea per Adianum Nicolai successorem, congregata etiam Synodo Constantinopoli, quae dicitur octaua, legitime depositus, & in sedem suam Ignatius restitutus est. Hunc igitur Michaelem alloquitur Pontifex his verbis: Dicite quae sumus, vbi legistis, Imperatores antecessores vestros in Synodalibus conuentibus interfuisse, nisi forte, in quibus de fide tractatum est, quae vniuersalis est, quae omnium communis est, quae non solum ad Clericos, verumetiam ad laicos, & ad omnes omnino pertinet Christianos? Quid aliud haec verba sibi volunt? nisi quod toties de Domini Sacerdotibus erat iudicium, nemo Imperatorum Synodo interfuerit, cui nec Valentinianus Augustus interesse voluisse in eadem Epistola conmemoratur, cum Sixto Pontifici quaedam crimina fuissent obiecta: sed surgens a concilio, dedit in arbitrio Sixti Episcopi, vt iudicaret iudicium suum: cum autem de fide tractatum est, Imperatores nonnunquam interfuisse? Nunquid autem quoniam interfuerunt, ideo statim, quod proprium munus est Episcoporum, sententias dixerunt? de fidei controuersiis iudicauerunt? minime gentium:
Verum ad hoc tantum interfuerunt, vt pacem, tranquillitatem, & concordiam tuerentur, quodque de sententia patrum in concilio statutum esset, id firmum & ratum esse iuberent, edictisque propositis, inuiolate ab omnibus obseruari praeciperent. Verum vniuersalis est, inquit Nicolaus, fides, communis est omnium, non solum ad clericos, verum & ad laicos, & ad omnes omnino pertinet Christianos.
Quid igitur ex eo colligis? Pertinet ad omnes fides, ergo pertinet ad omnes iudicium de fide? Quin tu eadem ratione colligis, vniuersalis est iustitia, con munis est omnium: quid enim sunt regna remota iustitia nisi mera latrocinia? pertinet ad omnes, vt ius suum cuique tribuatur, pertinet igitur ad omnes ius dicere? neque soli Reges aut Principes, aut quibus haec ab illis est mandata iurisdictio, de causis ciuilibus vel criminalibus iudicandi potestatem habebunt? Quid est hoc aliud quam ordinem ex rebus tollere, quam sursum & deorsum omnia miscere? quam dum a tyrannide metuis, anarchiam quandam inducere velle? Profertur & alia Gratiani sententia. Episcoporum concilia sunt inualida ad definiendum atque ita, si diis placet, argumentatur homo Dialecticus: Ni hil quod est inualidum ad definiendum, est concilium generale: Concilia Episcoporum sunt inualida ad definiendum. Concilia igitur Episcoporum non sunt concilia generalia. Quid huic homini facias tam Dialectico? qui tanquam Psitacus verba profert non intellecta? Scilicet de generalibus conciliis legitime congregatis ibi loquitur Gratianus? Verba Gratiani sunt: Episcoporum concilia, vt ex praemissis apparet, sunt inualida ad definiendum, ad con stituendum, non autem ad corrigendum. Quod si praemissa legisset hic homo, nunquam sententiae Gratiani contrarium syllogismum produxisset. Quid enim est in praemissis? Legatur tota distinctio, quae praecessit, nihil aliud in ea reperietur, quam quod Marcelli, Iulij, Damasi, Gregorij, Pelagii, Symmachi sententiis probatur. Concilia Episco porum quae praesentiam Papae non habent, aut eius authoritate congregata non sunt, ad definiendum & constituen dum aliquid, nihil roboris habere. Saltem glossam legisset subtilis iste disputator, si praemissa legere non vacabat, de prouincialibus conciliis loqui Gratianum didicisset, qui in eis nihil generaliter constitui potest.
Quamobrem non contra alios magis haec verba faciunt, quam contra eos, qui nationale concilium expetunt, in quo de fidei controuersis constituatur aliquid. Huius generis concilia pla ne sunt inualida, & conuenticula potius conciliabulaque, quam concilia dici merentur. Si quidem fides, quam profitemur, Catholica est & dicitur, nec ad vnam gentem al quam, sed ad omnes & vniuersos pertinet, qui Christiani censeri volunt, in quacunque tandem orbis parte sint constituti.
Quamobrem seorsum aliquid in gente quapiam a reliquo Christiano populo constituere velle, quid fueri aliud, quam ab Ecclesia fideque Catholica se velle segregare? Huc itaque respexit Gratianus, cum dixit, Episcoporum concilia ad definiendum esse inualida, non quod non ali quid in illis definiri & constitui possit, sed quod iuxta morem in Ecclesia Dei, iam inde a temporibus Apostolorum semper obseruatum, de maioribus causis, fidei praesertim ad sedem Apostolicam, aut ad concilium oecumenicum in lius authoritate congregatum, referre sit necesse. Scripsit de Vandalica persequutione tres libros Victor, Augustinpropemodum aequalis: in eorum altero, crudelem illum tyrannum Hunericum Vandalorum regem edixisse narrat Catholicis, vt ad certum diem Carthaginem venirent, de fidei ratione cum suis Episcopis conflictum inituri. Sed quid ad haec Eugenius Episcopus Catholicorum nomine? Agnoscat, inquit, rex, nos disputationem legis, cum adiutorio Dei nullatenus declinare vel fugere, sed sine vniuersitatis assensu, nos non debere asserendae fidei nostrae causas assumere: debere etiam transmarinarum omnium partium, qui nobis sunt in vna religione vel commu nione consortes, agnoscere, quod totius mundi causa agitur, non specialis prouinciarum Africanarum tantummo do. Cumque per Obadum praepositum regni sui dici rex ius sisset: Subde mihi vniuersum orbem terrarum, vt sub potestatem meam totus mundus redigatur, & facio o Eugeni quod dicis. Respondit Eugenius: Quod rationem non habet, dici non debuit, sic est hoc, quomodo si dicatur homini, vt per aera feratur & volitet, quod moris non est humanae naturae: Dixi enim, si nostram fidem, quae vna & vera est, potestas regia cognoscere desiderat, mittat ad amicos suos, scribam & ego fratribus meis, vt veniant Coepiscopi mei, qui vobis nobiscum communem fidem nostram valeant demonstrare, & praecipue Ecclesia Romana. quae caput est omnium Ecclesiarum. Sensit igitur hoc ip sum Eugenius apud Victorem, quod Gratianus, in vna aliqua prouincia siue natione, de fide, quae Catholica est & ad vniuersos pertinet, nihil ita constitui posse, vt ratum ab omnibus haberi sit necesse, nisi forte sanctae sedis Apostolicae subsequuta sit approbatio.
Quamobrem haec Gratiani sententia non contra nos facit, sed contra eos potius, a quibus tanto studio nationale concilium expetii videmus. Sed inueniuntur inter laicos, dicis, multi, doctrinis variis perpoliti, in Theologia etiam exercitatiores, quam sint multi Episcoporum. Fac ita esse, nunquid ideo tollemus ordinem ex rebus? & non illud studebi
mus potius, vt in eligendis Episcopis Pauli prescriptum Canonumque decreta seruentur? Reperiuntur etiam de populo priuati multi, quibus maior inest iurisprudentia, quam nonnullis ex his, qui cum potestate versantur, siue regibus, siue Principibus, siue iudicibus, siue quibuscunque tandem aliis, quibus iurisdicendi potestas est permissa: num igitur tu quia cautus & prudens tibi videris, ac prae caeteris iurisconsultus, Regem aut Principem de suo solio deturbabis? ac tibi ipsi dicendi iuris authoritatem a nemine concessam vsurpabis? Potestne cogitari vel dici quicquam absurdius & ad seditionem in populo contra legitimam potestatem excitandam aptius? Habet autem, vt ne sis nescius, suos etiam Principes Ecclesia, de quibus per Prophetam dictum est: Constitues eos Principes super omnem terram: Qui eorum principatus tanto est omni regno excellentior, sicut a Chrysostomo, & Gregorio Nazianzeno in oratione, quam de Hieremiae dictis, praesente Imperatore habuit, scriptum legimus, quantum inter spiritum & carnem, inter coelum & terram, inter diuina & humana, discrimen & interuallum esse potest. Enarrans illum Psalmi locum Augustinus, pro patribus tuis nati sunt tibi filij. Quid est, inquit, pro patribus tuis tibi sunt nati filij? Patres missi sunt Apostoli, pro Apostolis filii nati sunt tibi, constituti sunt Episcopii. Hodie enim Episcopi, qui sunt per totum mundum vnde nati sunt? ipsa Ecclesia Patres illos appellat, ipsa illos genuit, & ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non ergo te putes desertam, quia non vides Petrum, non vides Paulum, quia non vides eos, per quos nata es: de prole tua tibi creuit paternitas: pro patribus tuis tibi sunt nati filii constitues eos Principes super omnem terram. Haec est Ecclesia Catholica, filii eius constituti sunt Principes super omnem terram, filii eius constituti sunt pro patri bus. Agnoscant qui praecisi sunt, veniant ad vnitatem adducantur ad templum Regis & caet. His igitur Principibus, non his qui sibi docti prae caeteris videntur, & ad hoc munus vocati non sunt, Ecclesias regendi, ligandi, soluendi, deque fidei causis cognoscendi potestas est concessa.
Sed libet hic Catholici cuiusdam Imperatoris verba adscribere, ex octaua Synodo Constantinopolitana, quam in Ecclesiae cathedralis Varmiensis Bibliotheca pulchris characteribus in charta pecorina scriptam reperimus. Is absoluta iam Synodo, oratione quadam ad om nes, qui tum praesentes aderant, vsus, his tandem verbis lacos alloquitur: De vobis autem laicis, tam qui in dignitatibus, quam qui absolute conuersamini, quid amplius dicam non habeo, quam quod nullo modo vobis licet de Ecclesiasticis causis sermonem mouere, neque penitus resistere integritati Ecclesiae, & vniuersali Synodo aduersari, hoc enim inuestigare & quaerere, Patriarcharum, Pontificum & Sacerdotum est, qui regiminis officium sortiti sunt, qui sanctificandi, qui soluendi & ligandi potestatem habent qui Ecclesiasticas ac coelestes adepti sunt claues, non nostrum quii pasci debemus, qui sanctificari, qui ligari, vel a ligamento solui egemus. Quantaecunque enim religionis & sapientiae laicus existat, vel etiam si vniuersa virtute interius polleat, donec laicus est, quis vocari non desmet. Rursusque quantumcunque Episcopus sit irreuerentia plenus, & nuduis omni virtute, donec Antistes est, & veritatis verbum recte praedicauerit, pastoris nominis & dignitatis damna mon patietur. Quae ergo ratio est, in ordine ouium constitutis pastores verborum subtilitate discutiendi, & ea que super nos sunt quaerendi & ambiendi? Oportet ergo nos cum timore & fide syncera hos audire & a facie eorum wereri, cum sint ministri domini omnipotentis, & huius formam possideant, & nihil amplius, quam ea quae nostri ordinis sunt, requirere. Nunc autem vt videmus adeo multos malitia in insaniam accendit, vt obliuiscentes proprii ordinis, & quod pedes sint minime cogitantes, legem ponere velint oculis: Oculos vocare Basilius videtur Episcopos, de quibus etiam in octauo concilio Toleta no legitur, dum secundum carnis assumprae mysterium, ecclesiae suae fuerit dignatus caput existere Christus, merito in membris eius intentio Episcoporum officia cernitur pera gere oculorum. Sic & Augustinus sanctos Apostolos vocat oculos. Quantacunque religione sit & sapientia lacus, etiamsi vniuersa virtute polleat, sas tamen non esse censet Basilius illi de Ecclesiasticis causis sermonem mouere, quod proprium hoc sit Episcopi munus, etiamsi multo sit is in virtute sapientiaque inferior: idque Gregorii, quem Theologum Graeci vocant, sententiam sequutus, qui in oratione sexta, qua se excusat, cur tam diu a functione abstinuerit, Ecclesiastica, sic populum affatur: Vos oues, nolite pascere pastores, neque super terminos eorum eleuemini, satis enim vobis est, si recte pascimini nolite iudicare Iudices, nec legem feratis legis latoribus. Deus enim nequaquam Deus est seditionis & confusionis, sed ordinis & pacis. Nemo igitur caput sit, qui vix manus aut pes esse possit, siue membrum aliud corporis honorabilius.
Sed vnusquisque fratres in eo ordine, in quo vocatus est permaneat, licet etiam dignior existat: in illoque magis praesentem amet claritatem, quam vt eam, quam non accepit, quaerat. Nemo qui sine periculo subesse potest, imperare desideret: nec subiectionis lex soluatur, qua tam terrestria, quam coelestia sunt colligata: neque dominationem multiplicem sine dominatione faciamus. Haec Gregorius. Interea tamen illud non concedimus, inueniri multos laicos, multis etiam Episcopis in Theologia magis exercitatos: Neque enim si quis communes alicuius locos legit diligentius, ideo statim in Theologia dici debet exercitatior, quam Episcopus. Ac fieri quidem potest, vt reperiatur nonnunquam Episcopus minus in scripturis versatus, quam exigere videtur ea persona, quam sustinet, num idem propterea de omnibus iudicium esse debet? Nulla est prouincia, in qua non reperire tamen aliquos liceat, minime vulgari doctrina praeditos. Certe in eo concilio, quod proximis superioribus annis Tridenti fuit inchoatum, etsi coetus ingens fuisse dicitur inferioris ordinis virorum, qui doctrina praestare multum existimarentur, non alii tamen excellere magis visi sunt quam Episcopi, a quibus pleraque sunt anima uersa, quae inferioris ordinis viri docti minime consyderassent.
Sed nouum non est, quod ab haereticis Episcopi Catholici prius omnia & facere & pati parati, quam vt scindi Christi tunicam inconsutilem permitterent, stupipi, bardi, trunci iudicantur. Sic Arrius haereticus, vir diaecticarum nugarum non imperitus, in quadam epistola, quam historiae suae Theodoritus inseruit, eos Episcopos qui sententiae suae sunt aduersati, non ineruditos modo, verum & haereticos, haereticus ipse vocat. Sic de Sabino narra Socrates, quod is Nicaenae Synodi patres tanquam simplices & idiotas perstrinxerit, quibus tamen hoc elogium tri buit Eusebius, quod eorum alii celebres erant verbo sapientiae, alii firmitudine & tolerantia continentiae, alii medio modo ornati: Semper enim quae praeclara, rara sunt, neque fieri potest, vbi maior est aliqua congregatio, vt excellenter omnes docti sint. Sunt alii mediocres, sunt & infra mediocritatem constitui: qui sicubi tumor abest & arogantia, quae solet eos fere comitari, qui sunt aliqua doctrinae opinione inflati, doctiorum sententiam non inuiti sequuntur. Et certe praestat in eiusmodi coetu esse aliquem non doctissimum, qui cum se videre minus intelligat, in eorum, quos plus videri persuasum habet, sententia lubens acquiescit, vt sit non inter alta sapientes, verum humilibus consentientes, quam tales multos, quales describit Sapiens, Vidistium hominem, qui sibi sapiens esse videtur, spes est de stulto, quam de eo multo maior: Nam qui sunt praefracto animo, nihil vt nisi quod ipsi intelligunt, rectum esse putant, quanuis ad rem potius, quam ad componenda doginatum in Ecclesia dissidia idonei esse videntur. Quam in sententiam etiam a Ioanne Chrysostomo scriptum legimus: Praestat proba ignoratione detineri, quam falsa opinione mancipari. Nam qui nescit, facile ratione ducitur qui vero scire credit cum nesciat, non potest facile veritatem suscipere, sed maiori sudore opus est, vt antequam vera inciscentur, falsa ex animo eius eiiciantur. Nam & in charta vbi nihil scriptum est, facillime scribitur, literis vero plena non similiter: necesse enim est priora deleri. Et terra facillius aratro proscinditur, quae nihil habet, quam quo vepribus est referta. Nihil igitur impedit, quominus esse con cilia diicantur Episcoporum, etiamsi non ita, vt deberent in sacris literis omnes Episcopi sint versati, cum praesertim neque fuerit, neque futurum sit concilium vllum tam cecumeni cum, vt omnes ad illud orbis Christiani totius Episcopi conueniant: neque mitti fere consueuerunt ex vnaquaque prouincia, nisi de quibus est opinio doctrinae singularis.
Verum interfuerunt Imperatores & Reges conciliis. Quis negat interfuisse? cum eos etiam nostro tempore literis Pontificiis ad concilium inuitari nemini sit obscurum. Quod vero de causa fidei iudicauerint, hoc est quod constanter negamus. Euoluantur omnia concilia, quae a nato Christo habita sunt ad haec vsque nostra tempora, nullum reperietur, in quo sibi quisquam Imperatorum de fidei causa iudicium arrogaue rit. Longum autem esset enumerare omnia, praesertim prouincialia, quae recte Gratianus ad definiendum & constituendum inualida esse docet, de quibus etiam Canonem quendam legimus octaue Synodi generalis, in quo haec verba reperiuntur. Illud autem tanquam perrosum quiddam ab auribus nostris repulimus, quod a quibusdam imperii tis dicitur, non posse Synodum absque principali praesentia celebrari, cum nusquam sacri Canones conuenire secula res Principes in conciliis sanxerint, sed solos antistites, Vnde nec interfuisse illos Synodis, exceptis conciliis vniuersalibus inueniemus. Neque enim fas est seculares Principes spectatores fieri rerum, quae sacerdotibus dei nonnunquam eueniunt.
Caeterum recenset idem Gratianus octo Synodos acumenicas, quarum prima Niceae habita est anno a Christo nato trecentesimo trigesimo plus minus, in qua qui Christum creaturam esse asserebat, & eiusdem cum patre substantiae negabat, Arrii haeresis est extirpata. Secunda quinquaginta sex annis post, Constantinopoli, in qua Macedonius est damnatus, qui spiritum sanctum esse Deum inficiebatur, simul & Apolinarius, qui Christum, ipse demens, esse sine mente blasphemabat. Tertia quadra ginta annis interiectis, Ephesi, in qua Nestorius est anathe mate redditus execrabilis, qui propria stultitia seductus alium ante secula Deum verbum, alium vero ex virgine pro nostra salute incarnatum inficiatus est. Quarta post interuallum annorum triginta Chalcedone, in qua Eutyches vna cum Dioscoro, qui duas in vno Christo naturas incommutabiliter vnitas negauerat, vnam autem naturam ex duabus fuisse compositam prodigiose pronuntiauerat, infinitis execrationibus est deuotus. Quinta centum & duo bus annis post, iterum Constantinopoli, in qua Origenes, Euagrius, Didymus, propter falsa quaedam & peregrina dogmata, sunt damnati. Sexta posteaquam centum viginti nouem anni intercesserunt, tertium Constantinopoli in qua Sergius, Pyrus, Petrus, Honorius, Polychronius, qui vnam tantum in Christo voluntatem & operatione esse contendebant, e coetu piorum eiecti & anathemate sunt percussi. Septima sexaginta post annis iterum Niceae, in qua qui demoliti fuerant imagines, & eas idola vocabant, Basilius, Theodosius, Sisinius, & alii nonnulli sunt haeretici pronuntiati. Octaua post trecentorum plus minus an norum interuallum, quartum Constantinopoli, in qua Photius, qui per vim de sede sua deturbato Ignatio Constantinopolitano Patriarcha in locum eius inuaserat legitime de eo deiectus, & tanquam nouus Dioscorus, & qui cum Iconomachis facere videretur, anathema pronuntiatus est. Interfuit Nicaenae Synodo Constantinus Imperator, sed quomodo interfuit? cum paucis, postremus omni um ingressus, posita modica quadam sede, non prius consedit, quam annuissent Episcopii: cumque de concordia & pace pleraque disseruisset, diligentiorem dogmatum inquisitionem ipsorum sententiae permisit, sicut in historiis suis Eusebius, Socrates, Theodoritus, memoriae prodiderunt. Ita que trecentos decem & octo Episcopos in eo concilio sub scripsisse legimus, Constantinum subscripsisse non legimus. Interfuit Constantinopolitanae Synodo Theodosius. Nunquid subscripsit? solos Episcopos centum quinquaginta subscripsisse legimus. Tertiae Synodo, quae fui Ephesi habita, ducentorum Episcoporum, non quidem in erfuit Imperator, sed misit loco suo Candidianum. Scribit autem ipse ad Synodum, qua cum potestate miserit, his verbis: Deputatus est, inquit, Candidianus magnificentissimus comes strenuorum domesticorum transire vsque ad sanctissimam Synodum vestram, & in nullo quidem quae faciendae sunt de piis dogmatibus quaestiones communicare, illicitum nanque est eum, qui non sit ex ordine sanctissimorum Episcoporum Ecclesiasticis immisceri tractatibus. Ac miserat idem ad eam, quae iterum fuit Ephesi congregata, Synodum, quae tamen inter approbatas non numeratur, Elpidium comitem & Eulogium tribuunum, non vt de causa fidei iudicarent, sed valentes, inquit, nostris iussionibus ministrare de his, quae in Epheso a sancta Synodo fuerint constituta, & nullum fieri tumultum permittere:
Sed & si quem videritis conturbationibus & tumultui studentem ad laesionem sanctae fidei, hunc custo diae mancipare. In quam sententiam etiam ad Proclum Asiae Proconsulem scripta eiusdem Imperatoris extat Epistola. Interfuit Chalcedonensi Martianus, sed a legatis Leonis Papae petitus, vt sui praesentiam praestaret concilio, quod ipso absente se ad concilium non occursuros di cerent, sicut in breuiario suo testatur Liberatus. Quam autem ad rem interfuit? Narrat hoc ipse dicens: Ad confirmandam fidem, non ad ostendendam virtutem, vt nunc per hanc sanctam Synodum deposita nebula, quae nunc in his pau cis annis ex prauitate quorundam & auaritia visa est exo riri, semper seruentur quae statuta sunt. Sexcentos triginta Episcopos subscripsisse legimus. Martianum subscripsisse non legimus. In quinta, quae est Constantinopolitana secunda, nec Imperator, nec ab eo missus quisquam inter fuisse videtur, soli centum sexagintaquinque Episcopi, & sententias dixerunt, & subscripserunt. In sexta, quae fuit Constantinopolitana tertia, & Imperator Constantinus interfuit, & multi cum eo viri illustres, qui etiam gloriosis simi Iudices vocantur, itidem vt in Chalcedonensi Synodo fuerant vocan.
Sed nec Imperator, nec quisquam eorum qui vocantur iudices, hoc sibi errogauit, vt de fidei causa iudicaret. Sicut autem in Chalcedonensi, ita in hac sexta Synodo Constantinopolitana non aliam ob rem & Imperatorem & Iudices istos interfuisse liquet, quam vt ordine innia agi procurarent, ne quid per vim aut per tumultum fieret, vt libera cuique potestas dicendi daretur. Si quid per vim aut tumultum factum esset, de eo cognoscerent, ac de fontibus poenas debitas sumerent. Atque ad hanc non ad aliam rem Iudices constituti fuisse videntur, quod ex actis vtriusque Synodi, & quartae Chalcedonensis, & sexta Constantinopolitanae videre licet. Quid enim aliud ibi Iudices, aut etiam Imperator ipse, quam legi preces, quae acta essent recitari, authentica monumenta proferri, ad obiecta responderi, si qui cupiebant audiri, eos intromitti mandabant: vociferationes prohibebant, si qua vis allata, si quid per tumultum factum esset, cognoscebant: vbi de fide age batur, Synodo iudicium pernuttebant. Quod vel illa verba indicant ex actione prima Chalcedonensi, vbi Iudices & Senatus dixerunt. Dicat sancta Synodus, si Canonicis Epistolis sanctae memoriae Cyrilli consonat interloquutio Eustatii reuerendi Episcopii. Et in octaua actione iidem Iu dices. Omnis iam dubitatio de Theodoreto reuerendo est soluta, quippe & Nestorium coram nobis anathematizauit, & a sanctissimo Leone susceptus est, & definitionem fidei suscepit, & epistolae sanctissimi Leonis subscripsit, deest igitur vt sententia a Deo amabilitare vestra profera tur, vt Ecclesiam suam recipiat, sicut & sanctissimus Leo indicauit. Qua sententia per Episcopos lata, dixerunt Iudices, vt secundum decretum sancti concilii, non suum aut Imperatoris, Theodoretus ecclesiam reciperet. Similiter & de lba factum est, & de aliis nonnullis. Ad eundem modum in sexta quoque Synodo Imperator, & sanctum con cilium dixisse leguntur. Discurrant Gregorius codices, proueniat lectio, fiat lectio, alter liber relegatur. Itidem & gloriosissimi Iudices nunc hunc, nunc illum intromitti iusserunt. Posteaquam vero ventum est ad sententiam contra Macarium ferendam, iam nec Imperator loquitur, nec Iudices, sed sola sancta Synodus, quemadinodum ex duodcima & sedecima actione videre licet.
Sed & in actione. 18. posteaquam subscripsissent trecenti quinquaginta Episco ni, in ipso fine subscripsisse legitur Imperator in haec verba. Et subscriptio piissimi & Christo dilecti Constantini Imperatoris, legimus & consensimus. Ac mox Constanti nus piissimus Imperator dixit: Edicat sanctum & vniuersale concilium, si cum consensu omnium Episcoporum promulgata est definitio, quae ad praesens celebrata est. Cumque sanctum concilium exclamasset: Omnes ita credimus, edictum scribi fecit Imperator, vt quod fuit a concilio definitum, id omnes firmiter obseruarent. Ac primus fuit hic, qui subscripsisse concilii definitioni videtur, sed non iuditans, verum consentiens tantum: quod factum etiam a qui busdam in concilio Arausicano viris illustribus eadem forma legimus. Quamuis in octaua Synodo generali cum postularetur a Basilio Imperatore, vt primus ipse subscriberet concilii decretis, respondisse legitur: Tranquillissimum imperium nostrum sequutum praecedentes, & iustissimos Imperatores Constantinum videlicet Magnum, & Theodosium ac Martianum ac caeteros, vult subscribere post subscriptionem omnium Deo amabilium Episcoporium, sed quoniam postulat praeferri nos sanctitas vestra, subscribam post subscriptionem omnium sanctissimorum vicariorum: Edocti enim sumus a Christo vero Deo nostro, habere exaltantem humilitatem.
Ex quibus verbis colligitur, subscripsisse quidem Imperatores in aliis conciliis acumenicis, verum in his actis quae habemus, praeterquam in sexta & octaua Synodo nullius Imperatoris sub scriptionem reperire licuit. In Chalcedonensi vero concilio Episcopi subscripserunt hac forma: Flauius Episcopus, Constantinopolitanus iudicans. Et alio quodam loco, definiens subscripsi Presbyteri vero simpliciter: Eusebius Presbyter subscripsi. Quae forma etiam in quinta Syno do inter Episcopos & Presbyteros fuit obseruata, vt Episcopi subscriberent, definius & subscripsi: Presbyteri se quendo definita subscripsi, In septima Synodo, quae est secunda Nicana, interfuerunt quidem duo Senatores, sed initio pauca loquuti, perpetuo postea tacuerunt, Episcopi qui numero fuerunt trecenti quiquaginta decreuerunt & subscripserunt, praeterea nemo. In octaua Synodo, quae fuit Constantinopolitana quarta, interfuit quidem Basilius Imperator & subscripsit, sed quam ab eo fuerit alienus, vt aliquas in iudicando sibi partes de fidei negotio sumeret, ex lus quae superius scripta sunt, cognoscere licet Primo loco subscripserunt legati, quos Adrianus Pontisex Romanus miserat, hac forma: Ego Donatus dei gratia Episcopus sanctae Ostiensis Ecclesiae locum obtinens domini mei Adriani summi Pontificis & vniuersalis Papae, omnia quae superius leguntur, huic sanctae & vniuersali Synodo praesidens, atque ad voluntatem eiusdem eximii praesulis promulgaui, & manu propria subscripsi. Qua forina & collegae eius duo vsi sunt. Ignatius vero hac forma subscripsit: Ignatius misericordia dei Episcopus Consiantinopoleos nouae Romae sanctam hanc vniuersalem Synodum suscipiens, & omnibus, quae ab ea iudicata & scripta sunt, concordas & definiens subscripsi manu propria Quam eandem formam in subscribendo sequuti sunt loseph vices agens Patriarchae Alexandrini, Thomas Antiocheni, Helias Hierosolymitani. Post quos tandem subscripserunt Imperatores hac forma, Basilius, Constantinus, et Leo perpetui Augusti in Christo Deo fideles, Principes Romanorum, & magni Imperatores, sanctam hanc & vniuersalem Synodum suscipientes, & omnibus, quae ab ipsa definita & scripta sunt, concordantes, subscribimus manu propria. Ex eo videre licet, quod Imperatores, vel quicum que alii non Episcopi, etiam in subscriptionibus suis diligenter cauerunt, ne quid tanquam iudicantes in fidei aut quacunque tandem Ecclesiastica causa fecisse viderentur. Vsque eo autem Imperatores Catholici iudicium in causa fidei sibi non arrogarunt, vt ne haeretici quidem id fecisse videantur. Hunericus Arrianus quamlibet saeuus tyannus, non ipse tamen iudicium de fide sibi sumpsit, sed Patriarcham Cyrillum iudicem esse permisit. Theodoris tus itidem Arrianus ad iudicium Ecclesiasticum vocatus, in Synodali arbitrio esse dixit, in tanto negotio sequenda praescribere, nec aliquid ad se praeter reuerentiam de Ecclesiasticis negotiis pertinere. Quid autem? quod vix haereti corum aliquem fecisse quisquam reperiet, id facturum quenquam putamus, qui vel micam in se Christiani pectoris habeat, quique Catholicus & Orthodoxus dici & esse velit? Nihil est quod in priscis illis commemorandis longio res simus, nostri etiam seculi Principes non minori praeditos religione videre licuit. Anni iam triginta & amplius intercesserunt, cum noua quaedam & peregrina dogmata sparsit in vulgus Martinus Lutherus, qui Princeps fuit & author sectarum, quibus miserandum in modum Germa niam dissectam esse videmus, quas quae clades, quae sint calamitates consequutae, quis est qui sine lachrymis commemorare queat? Si Turcarum ipse tyrannus cum quamlibet numeroso exercitu Germaniam peragrasset, maiore illam clade vix afficere potuisset. Hunc itaque Martinum Lutherum tot sectarum totque cladium authorem, paterne monuerat initio Leo Pontifex, vt errores suos reuocaret, atque ad sanam aliquando mentem rediret, sed cum nihil paternis adhortationibus suis profecisset, de consilio patrum amplissimorum, & eorum qui doctrina sacrarum literarum praestabant, Martinum haereticum pronuntiauit, ac misso ad vnum omnium Christianissimum Imperatorem, vereque Catholicum Regem Carolum, eius nominis Quintum, qui feliciter imperabat, legato, postulauit ab eo tanquam primario Ecclesiae filio & aduocato, vt sententam sedis Apostolicae sequutus, poenas contra cum decerneret, quibus haeretici condemnari consueuerunt, iuxta morem a veteribus Christianis & orthodoxis Imperatoribus obseruari solitum. Neque enim nouum, hoc est, quod Episcoporum sententiam Imperatores & Reges exequuntioni mandare consueuerunt: Sic enim Constantinum, sic Valentinianum & Theodosium, sic Arcadium, & Honorium & Martianum, & alios fecisse legimus. Et extat in synodo quinta Constantinopolitana constitutio Iustimiani Imperatoris contra Anthimum, Seuerum, Petrum, & Zoaram, in qua his verbis vtitur: Rem non insolitam imperio & mos acientes ad praesentem venimus legem, Quoties enim sacerdotum sententia quosdam indignos sacerdotio de sacris sedibus deposuit, quemadmodum Ne storium, Eutychem, Arrium, Macedonium, Eunomium, & quosdam alios, ad iniquitatem non minores illis, toties imperium eiusdem sententiae & ordinationis cum sacerdotum authoritate fuit. Horum igitur exemplum sequutus Carolus Quintus Imperator, puri Dei verbi propugnator acerrimus, non grauatim se facturum ostendit. quod a primario ecclesiae filio & aduocato factum oportebat.
Quoniam vero vehementer instabant nonnulli, vt prius hominem ad se vocaret, quam ad exequutionem decreti a sede apostolica lati processisset: cum illis negare non potuisset, ne quis factum hoc illius secus interpretari possit, in edicto suo, quod promulgari fecit, causam cur cum accersiri fecerit, his verbis adscripsit: Non vt nos, inquit, de hoc negotio iudicaremus aut cognosceremus, cum id proculdubio ad Romanum Pontificem & sedem apostolicam pertineat; neque vt res sacrosanctae fidei nostrae nunc tandem post tot secula per nouas altercationes, cum magno fidelium scandalo & perturbatione, ac infide lum derisione, in controuersiam vocari pateremur, sed vt cum vulgi & plurimorum ita petentium satisfactione, hominis animum percontantes, cum bonis monitionibus ad suasionibus ad rectam semitam, si fieri posset, reduceremus Nunquid & hic obscure tulit, minime suarum esse partium de fidei causa cognoscere? Quod clarius etiam ostendit postea, cum postulantibus id a se nonnullis, non velle se quicquam determinare neque posse concludere de negotio religionis, respondit, sed apud Pontificem Romanum pro officio suo diligenter se daturum operam de congregando concilio generali: sicut in Augustanae Confessionis exordio legitur.
Sed iam ad Reges nostros veniamus, qui, ex qua Carolus Imperator paternum, ex eadem claris sima Austriae familia maternum suum genus ducunt. Et sanctus ille pater Sigisinundus, eius nominis primus, qui ante annos non ita multos in Christo obdormiuit, cum aliis heroicis virtutibus multis clarus, tum in tuenda fide catholica constantia quadam & animi robore singularpraeditus: & qui libenter vestigiis eius incedit serenissimus filius hic eius, eiusdem nominis secundus, quem vtinam paterna felicitate paternos annos assequutum, regni huius gubernacula longissimo tempore tenentem videamus, nun quid non & ipsi non eodem animo, eadem sententia, eademque religione fuerunt? Postularunt ab vtroque nonnulli quibus recte dici potuit, nescitis quid petatis) vt purum Euangelium in regno suo praedicari permitterent: Respon dit diuus pater: sui non esse muneris de puritate verbi cognoscere, ad Episcoporum id officium pertinere, quorum quidem de hac re iudicio se etiam ipsum libenter Maiesias eius submitteret, eorumque iurisdictionem saluam in omnibus esse vellet. Respondit hisdem prope verbis serenissimus filius cius. Neque dubitandum est, quin quotquot sunt catholici Reges & Principes, si quis eis iudicium de causis fidei delatum vellet, idem omnes vno sint ore responsuri. Quod si maxime secus aliquis fecisse reperire tur, nec allegandus tamen est error, nec defendendus, & verum est quod prouerbio dicitur: vna hirundo non facit per. Ausus est & re & nomine Basiliscus Imperator circuares dare literas, quibus Chalcedonense concilium, & Leonis libellum per anatheina damnaret: Quod tamen psum fecit Episcoporum suorum sententiam sequutus ui circularibus eiusmodi literis etiam subscripserunt, vt magis exequutoris, quam iudicis officio functus videri queat. Sed has tamen ipsas circulares litteras non ita mullo post aboleri, & eis contrarias scribi iussit, sicut apud Eua grium, Liberatum, Nicephorum scriptum reperimus. Sed & ante hunc Valentinianus Imperator iunior, Iustinae matris impulsu, quum puer adhuc esset propemodum, sibi de fide iudicium vsurpare conatus est.
Caeterum his aeum verbis Ambrosium scripsisse legimus. Dalinatius me tribumus & notarius mandato, vt allegauit, clementiae conuenit tuae, postulans vt ipse iudices legerem, sicut legisset Auxentius, nec tamen expressit eorum nominaqui fuerant postulati, sed id addidit, quod in consistorio esset futura contentio, arbitro pietatis iudicio tuae. Cui rei respondeo arbitror competenter, nec quisquam contuma cem iudicare me debet, cum hoc asseram, quod Augustae memoriae pater tuus non solum sermone respondit, sed etiam legibus sanxit suis, in causa fidei vel ecclesiastici alicuius ordinis eum iudicare debere, qui nec munere impar sit, nec iure dissimilis (haec enim verba rescripti sunt) hoc est sacerdotes de sacerdotibus voluit iudicare. Quinetiam si alias quoque argueretur Episcopus, & morum esset examinanda causa, etiam hanc voluit ad episcopale iudicium, pertinere. Quis igitur contumaciter respondit clementiae tuae? ille qui te patri similem esse desiderat, an qui vult esse dissimilem? nisi forte vilis quibusdam tanti Imperatoris existimatur sententia, cuius & fides, confessionis constantia probata est, & sapientia melioratae reipublicae profectibus praedicatur. Quando audisti clementissime Imperator, in causa fidei laicos de Episcopo iudicasse? ita ergo quadam adulatione curuabimur vt sacerdotalis iuris simus immemores, & quod Deus donauit, mihi, hoc ipse aliis putem esse credendum? Si docendus est Episcopus a Laico, quid sequitur? Laicus ergo disputet, & Episcopus audiat? Episcopus discat a laico At certe si vel scripturarum seriem diuinarum, vel vetera tempora retractemus, quis est, qui abnuat in causa fidei, in causa inquam fidei, Episcopos solere de Imperatoribus Christianis, non Imperatores de Episcopis iudicare. Eris Deo fauente etiam senectutis maturitate prouectior, & tunc de hoc censebis, qualis ille Episcopus sit, qui laicis ius sacerdotale substernit. Pater tuus, Deo fauente, vir maturio ris aeui dicebat, non est meum iudicare inter Episcopos, tua nunc dicit clementia, ego debeo iudicare.
Neque vero scripsit haec modo, verum & dixit Ambrosius, quemadmo dum ad sororem scribens ipse narrat: Noli te grauare, inquit, Imperator, vt putes te in ea quae diuina sunt imperiale aliquod ius habere: noli te extollere: Esto Deo subd tus: Scriptum est: Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari. Ad Imperatorem palacia pertinent, ad sacerdotem ecclesiae Publicorum tibi monium ius commissum est, non sacrorum. Atque haec quidem contra Valentinianum Ambrosius: qui cum Aquileiensi concilio interfuisset, in quo quidam Arrii sectator Palladius, itidem vt nostri temporis haeretici, iudicium Episcoporum fugiebat, ac alios quosdam ex vtraque parte auditores venire volebat. Quos quaeris auditores? inquit Ambrosius: Sacerdotes de laicis iudicare debent, non laici de sacerdotibus. Ac paulo post: Etsi in multis impietatibus deprehensus sit Palladius, erubesci mus tamen, vt videatur qui sacerdotium sibi vendicat a lacis esse damnatus, qui & in hoc ipso damnandus est, quod laicorum expectat sententiam, cum magis de laicis sacerdotes debeant iudicare. Audin tu Varemunde quid dicat. Ambrosius? In causa fidei negat laicos vnquam de Episco po iudicasse: in causa fidei Episcopos de Imperatoribus non Imperatores de Episcopis iudicare dicit solere: nec esse dignum censet Episcopi nomine, qui laicis ius sacerdotale substernit: Palladium autem vel hoc ipso nomine dam nandum iudicat, quod laicorum expectat sententiam, cum magis de laicis sacerdotes debeant iudicare.
Quod si tyrannicum esse putas affirmare, ad iudicium de rebus religionis solos episcopos in concilium admittendos, nonne tyrannum aperte vocas Ambrosium, cuius haec est sententia? qui mortem prius oppetere, quam laicis ius sacerdota le substernere fuit paratus: At quem tu virum insimulare tanti criminis audes? eum cuius iam inde a mille ducentis annis semper in ecclesia dei sacrosancta fuit apud omnes memoria: quem Ruffinus ecclesiae murum & turrim validissimam: quem Augustinus ab illo baptizatus, in optimis notum esse scribit orbi terrae, & pium Dei cultorem appellat: quem epistola quadam Basilius celebrat: cui Pela gius quoque quamuis haereticus hoc elogium tribuit, quod in eius praecipue libris Romana fides eluceat, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituerit: cuius fidem & prissimum in scripturis sensum, ne inimicus qui dem ausus sit reprehendere: quem denique tanta fuisse vitae sanctimonia narrat Augustinus, vt cum viuum adhuc etiam daemones confiterentur, atque vt sibi parceret obsetrarunt, hunc tu talem virum, cui non Catholici modo verumetiam veritatis hostes haeretici, quin & daemones in si, fidei, doctrinae, sanctimoniae, tam illustre testimonium tribuerunt, vocare tyrannum, & hanc ei tam turpem notam inurere audebis?
Sed non est tyrannus Varemunde, qui ius suum tuetur, sed Episcopi nomine dignus non est, qui laicis ius sacerdotale substernit. Quin tu potius Varemunde gladiatorio quodam animo viam ad tyrannidem affectare videris, qui pastores loco submoues, qui per vim Episcopos iure suo spoliare, & in ordinem cogere, qui quae propria est eorum iurisdictio, eam laicis mandare contendis. Fecit quidem hoc Valentinianus quondam Imperator, vt virum hunc sanctissimum epistolae, suum ius pro eo vt debuit viriliter tuentem, tyrannum & plusquam tyrannum appellaret, sed fecit puer, fecit a matre deceptus, & eum facti non ita multo post poenituit: informatusque fide ac institutis catholici principis Theodosii, tanto in Ambrosium affectu post incubuit, vt quem antea persequebatur, eum diligeret: quem ante vt aduersarium repellebat, cum vt pa rentem putaret. Pientissimus autem Imperator Theodo sius, quamuis propter patratam caedem ecclesiae primum ingressu per Ambrosium prohibitus, deinde iam reconciliatus, cancellos egredi iussus esset, intra quos mysteria per agebantur, quod Imperatores purpura faceret, sacerdotes non faceret, non modo tyrannidis ei probrum non obiecit, verum etiam hac ipsa de causa prae caeteris eum Episcopi nomine dignum esse iudicauit, neque se nosse quenquam affirmauit, qui sciret Episcopum agere, praeter vnum Ambrosium. Da Christe tales tyrannos ecclesiae multos, qualis vel Ambrosius hic fuit, vel ante eum Babilas a Chryso stomo celebratus, vel posterioribus seculis Thomas Canuariensis Archiepiscopus in Anglia, Stanislaus Cracouiensis Episcopus in Polonia. Tales, quos tu tyrannos Christus autem bonos pastores vocat, si nunc haberet multos Ecclesia, qui laicis ius sacerdotale non subsiernerent, qui ascenderent ex aduerso, qui murum se pro domo Israel opponerent, ac starent in praelio in die Domini, parati semper animas ponere pro quibus suis, neque tibi viam ad tyrannidem affectare liceret, neque tot lupi grassaren tur in ouili Christi, neque tam diu tam foede scissam inconsutilem Christi tunicam videremus. Quid autem dices Varemunde? si quod tu tyrannicum esse vis, id iustum & legitimum esse iudicauerint etiam hi, quorum te partis esse non obscure fers, qui confessionis Augustanae, quam Christianae censeri malunt? Tanta est vis veritatis, vt etiam per hostium veritas iugula nonnunquam erumpat. Nunquid non haec verba sunt vestrae confessionis Augustanae? Secundum Euangelium, seu, vt loquuntur, de iure diuino, nulla iurisdictio competit Episcopis, vt Episcopis, hoc est his, quibus est commissum ministerium verbi & sacra mentorum, nisi remittere peccata: item cognoscere docti nam, & doctrinam dissentientem ab euangelio reiicere, & impios, quorum nota est impietas, excludere a communione Ecclesiae. Audin tu Varemunde quid illi ipsi confirca tur, quorum tu partis es? Cognoscere doctrinam, & doctrinam ab Euangelio dissentientem reiicere, nulla circumitione vsi, disertis verbis iurisdictionis Episcoporum esse dicunt, atque hac in parte cum catholicis consentiunt, Cur igitur tu, quod in eadem illa confessione, quam es amplexus, prohibetur, commisces potestates ecclesiasticam & ciuilem? cur laicos irrumpere iubes in alienum officium:
Sed in re vel meridiana luce clariore confirmanda, quam etiam ipsi concedere coguntur aduersarii longiores esse no lumus, cum praesertim institui nostri non fuerit hoc loco de iurisdictione Episcoporum disserere, sed illud modo propositum habuimus, quae sit Ecclesia catholica, demonstrare: Quo nomine non pars, neque enim sunt partes in Ecclesia, verum totum quiddam significatur. Docet hoc Augustinus, explicans illud ex palmo: Iubilate Deo omnis terra. Nemo, inquit, in parte iubilet, omnis terra iu bilet, catholica iubilet: Catholica totum tenet: quicunque partem tenet, a toto praecisus est, vlulare vult, non nubilare. Non sunt ergo partes in Ecclesia, quae totum tenet, in qua idipsum dicunt omnes, vt recte de ea Propheta scripserit: Hierusalem quae aedificatur vt ciuitas, cuius parricipatio in idipsum. Odiosum est partis nomen Siquidem de parte dici volunt, ait Augustinus, qui in vni tate non sunt, de altera parte sunt, & de ipsa parte ascendunt, id est, extolluntur, & volunt tollere ques. Et alio loco: Vae illis qui oderunt vnitatem Ecclesiae, & partes sibi faciunt in hominibus. Et iterum: Omnes haeretici in paucis & parte sunt. Et ad Seuerinum scribens: Catholica graece appellatur, quod per totum orbem diffundatur, hanc gnorare mulli licet, ideo secundum verbi domini nostri Iesu Christi abscondi non potest. Pars autem Donati in solis Aphris calumniatur orbi terrarum. Et de Baptismo contra Donatistas. Induentes lupos suos pellibus ouium dicunt, Ecce hic est Christus, ecce illic, & ab vniuersitate ciuitatis super montem constitutae, ad particulas insidiarum suarum multos separant, & iugulatos absumunt. Apud eos itaque partes sunt, qui se praeciderunt a catholica, de quibus dicit Iudas, quod segregauerunt semet ipsos. Quomodo autem segregauerunt? Segregauerunt se suo quodam singulari iudicio, sua quadam solitaria opinione.
Nam cum idem antea sensissent quod nos, ac quod vniuersa sentit, ac semper sensit, Ecclesia, alb eo postea recesserunt, atque singulares quosdam suos intellectus, solitarias suas opiniones sequuti, in varias partes dissecti sunt. Sic a Cypriano dicitur pars, Nouati: et in octaua synodo coecumenica pars Phorii: ab Augustino pars Maximiniani, pars Primiani, pars Donati sexcentis in locis. Et fere videre licet Augustinum catholicam, siue orbem terrarum, aut totum, Donati parti opponere. Sic ad Honoratum, scribens: Ecclesia catholica, inquit, est etiam in Aphrica, quia per omnes terras eam Deus esse voluit, & praedixit, pars autem vestra, quae Donati dicitur, non est in omnibus illis locis, in quibus & literae, & sermo, & facta apostolica cucurrerunt. Et ad Donatum, Vtrum nobiscum id Christi pace, in Ecclesiae catholicae vnitate, in fraterna charitate gaudere, an pro nefaria dissensione, pro Donati parte, pro sacrilega, diuisione, importunitatem, nostrae circa se dilectionis diurius sustinere. Et ad Celerem. Nullam fuisse iustam causam, cur ab orbe terrarum, quo Ecclesia catholica diffunditur. se pars Donati dirimeret. Et ad Generosum: Si tibi angelus de coelo diceret: Dimitte Christianitatem orbis, & tene partes Donati, cuius ordo tibi exponitur in Epistola Episcopi tuae ciuitatis, anathema esse deberet: quia te a to to praecidere & in partem contrudere conaretur & alienare a promissis Dei. Si enim ordo Episcoporum sibi succedentium consyderandus est, quanto certius & vere salubriter ab ipso Petro numeramus, cui totius ecclesiae figuram gerenti, Dominus ait: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, & portae inferorum non vincent eam Petro enim successit Linus, Lino Clemens, Clementi Anacletus, Anacleto Euaristus, &c. In hoc ordine successionis nullus Donatista Episcopus inuenitur. Et alio loco Vtrum sicut a catholicis videbat, ita etiam in parte Dona ti electi essent. Et in eodem libro: Quicunque recitabantur catholici Episcopi ex his locis vbi non erat pars Donati. Et in Psalmos scribens: Ponite ante oculos vnitatem orbis terrarum, vnde se isti diuiserunt, ponite & partem Donati. Et in alium Psalmum scribens: Tu qui dimisis vnitatem omnium gentium, & in parte remansisti, polluisti testamentum Christi. Et iterum in alium Psalmum Qualem vaesaniam patiantur haeretici, quaeso vt attendatis. Illi praecisi a compagine ecclesiae Christi, & partem tenentes, totum omittentes, nolunt communicare orbi terrarum, quo diffusa est gloria Christi. Nos autem catholici in omni terra sumus, quia omni terrae communicamus, quacunque gloria Christi diffusa est. Et de verbis Aposto li. Si tu dicis, Christus est sponsus partis Donati, ego tabulas lego, & inuenio esse Christum sponsum ecclesiae diffusae toto orbe terrarum. Et contra Cresconium: Non inuidemus in parte Donati pacem damnatorum, si & Christi pacem non respuant in orbem terrarum. Et de vnitate Ec clesiae: A Christi corpore, quod est ecclesia, ita dissentiunt, vt eorum communio non sit cum toto quacunque diffunditur, sed in aliqua parte separata inueniatur. Quod genus loquendi etiam in concilio Aphricano vsurpatum videmus, vbicunque catholica fuit, & pars Donati. Et iterum Si forte antiqui catholici suum Episcopum voluerint, & illi suum, qui ex Donati parte conuersi sunt. Et paulo post: Si fuerit Episcopus ad catholicam ex Donati parte conuersus. Sic nostra aetate recte dicitur pars Lutheri, pars Calui ni, siue magistri illius Zuinglii, pars Balthasaris anabaptiste, & aliorum, qui cum sint a toto praecisi, ecclesia, & in eosia esse defierunt, cum ecclesiae nomen, sicut etiam a Chrysostomo traditum legimus, consensus concordiaeque nomen sit: vt qui dissecti sunt in varias partes, nequaquam possint appellari hoc cognomine. Nam nisi vna sit, vnam fidem, vnam spem, vnam charitatem retinendo, ecclesia die & esse non potest. Sicut Christus diuisus non est, ita neque corpus eius Ecclesia: vnus dominus, vna fides, vnum baptisma, vmus Deus & pater omnium, vna est domus Dei vi ui, sancta catholica Ecclesia.