Text List

On this page

Caput 25

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

Tertia nota Ecclesiae, quod sit una

CAPVT XXV Tertia nota Ecclesiae, quod sit vna

ATque haec tertia est Ecclesiae nota, qua dinosci possit ab iis, qui vel praecisi sunt ab ea, cuius generis sunt, quibus interdictum est piorum coetu, quos vocamus excommunicatos, vel qui ipsi sevltro praeciderunt, quales sunt haeretici & schismatici, Quos cum in tot sectas misere dissectos videamus, manet nihilominus Ecclesia nostra catholica vna: de qua sponsus in Canticis clamat: Vna est columba mea, perfecta mea, via est matri suae. Hanc illius vnitatem significauit. inconsutilas illa Christi tunica, quam qui Christum crucifixerunt milites, non scindendam, sed iuxta id, quod praedixerat Propheta, sortem super eam mittendam esse censuerunt. Hanc significauit vna illa domus, in qua commedebatur agnus, qui figura fuit agni illius incontaminati Christi, ab origine mundi occisi. Hanc expressit Apostolus quum dixit: Vnum corpus, vnus spiritus, sicut vocat, estis in vna spe vocationis vestrae. Visibilibus illa rebus nimirum sacramentis, fidei confessione, bonis operibus publicis orationibus, in locum etiam saepe visibilem, quae domus orationis dicitur, congregatur. Et propterea vocat eam Apostolus vnum corpus, quod ex multis visibilibus membris constet, ne quis commentitiam aliquam esse dicat, quae sub hominis aspectum non cadat.

Porro qui con gregat eam, qui vitam huic praestat corpori, spiritus sanctus est: Propterea spiritum etiam vnum appellat, quod per cam in cordibus hominum diffusa charitate retinetur vitas in vinculo pacis, vt idipsum dicant, id ipsum sentiant, idem sapiant omnes, atque vnanimo vno ore honorificent Deum & patrem Domini nostri Iesu Christi. Sola ergo sancta catholica Ecclesia vna est, terra est vnius labij, vnus in ea Christus adoratur, vna regula veritatis obseruatur, denique multitudinis credentium est cor vnum, & anima vna. Quod etiam Beda te statur his verbis: Reuera omnes per orbem catholici vnam veritatis regulam sequuntur, non autem omnes haeretio & infideles vnanimo errori consentiunt, verum non minus semet alterutrum, quam ipsam veritatis viam impugnant. Videre autem licet admirabilem curam illius & sollicitudinem in vnanimitate spiritus retinenda. Cum enim ex multis constet ecclesiis, quae tamen omnes vna sunt Ecclesia, quum per orbem vniuersum longe lateque diffusa, linguarumque & morum in ea sit magna diuersitas, eosdem tamen ritus, easdem vbique seruat ceremonias, quin & lingua non nisi vna & eadem nimirum Latina sacrificia peragit, laudesque Deo decantat, vt si quis etiam ab extremo orbe veniat homo Christianus, esse ibi cor vnum, ani mam vnam, spiritum vnum intelligat. Nunc tu mihi eos circumspice, qui nomen Euangelii praetendentes, vt erroris in eo sui latebras constituant, se ab vna hac sancta catholica Ecclesia segregauerunt, quot homines, toesse prope de dogmatibus fidei sententias, neque nobistum magis, quam ipsos inter se digladiari & dissidere videbis, vt nullum adferri certius erroris eorum argumentum possit. In vna domo duos aliquando reperire vix licet, qui sibi inuicem ex omni parte consentiant, quodque maiore etiam dignum est admiratione, aliud eos iisdem de rebus hodie, cras aliud sentire videas.

Hinc illud praeclare dictum a Christiano & catholico principe Georgio quondam Saxoniae duce commemoratur: Nam scire se quidem dicebat, quid hoc anno crederent vicini sui Vuittembergenses: quid vero proxime insequenti an no credituri essent, se nescire, quod subinde dogmata sua variarent. Indicant hoc non modo libelli eorum, verum & ritus toties correcti & mutati. Conati sunt illi alta sapiendo, & humilibus non consentiendo. turrim Babel ex truere, Ecce autem, quomodo depressit Deus eorum arro gantiam? Quae fuit aliquando terra vnius labii, tantam in ea nunc linguarum confusionem factam esse cernimus, vt non modo mutuo se, verum etiam ipsi se non intelligant. Sic vbi fuit non ita pridem sancta ciuitas Hierutalem, cuius participatio in idipsum, ibi nunc facta est Babylon mater formicationum, & abominationum, terra facta est habitatio daemoniorum, & custodia omnis spiritus immundi. De vtraque ciuitate sic scribit venerabilis Beda. Bene in Babylonis constructione linguarum vnitas per spiritum superbiae scissa, in Hierosolyma est per gratiam sancti spiritus linguarum varietas adunata: & in illa confusio, haec visio pacis interpretatur, quia videlicet electos in pluribus linguis & gentibus, vna fides ac pietas toto orbe pacificandos confirmat, reprobos autem plures sectae quam linguae dissociando confundunt. Quis autem alius exitus est expectandus, nisi quem praedixit propheta? Diuisum est, inquit, cor eorum, nunc interibunt, cum praesertim a Christo quoque dictum sit, quod omne regnum in seipsum diuisum desolabitur. Bellum haereticorum pax est Ecclesiae: Fidem illi nostram, sicut ab Hilario scriptum est, dum sibi aduersantur, confirmant.

Neque vero nostro tantum hoc aeuo sic accidisse putandum est: Iampridem hoc ita futurum propheta praedixit. Et concurrere, inquit, faciam Aegyptios aduersus Aegyptios. Scripsit etiam antiquissimus Tertullianus de sui temporis haereticis, quod etiam a regulis ipsi fuis variant inter se, dum suo proinde modulatur vnusquisque arbitrio quae accipit, quemadmodum de arbitrio suo ecomposuit ille, qui tradidit. Suo quoque de saeculo scribit Hilarius: Periculosum nobis admodum atque etiam miserabile est, tot nunc fides existere, quot voluntates: & tot nobis doctrinas, quot mores: & tot causas blasphemiarum pullulare, quot vitia sunt, dum aut ita fides scribun tur vt volumus, aut ita vt volumus intelliguntur. Et cum secundum vnum Deum & vnum dominum, & vnum baptisma, etiam fides vna sit, excedimus ab ea fide quae sola est, & dum plures fiunt, ad id ceperunt esse ne vlla sit. Et in con futatione synodi, quae salso septima dicta est, Epiphanius: Hunc morem habent haeretici, quoties vno verbo pietatem contempserint, & a via ventatis aberrauerint, in multos & varios errores labi, vniformis enim res veritas, mendacium autem in varia distrahitur. Et Nicephorus in sua Ecclesiastica historia sic scribit.

Sed non diu haereticos tulit, qui salutis nostrae curam gerit Deus, nam adulterina Ecclesiae dogmata quae paulatim emicuerant, breui sunt extincta: ita seipsis inter se abolita, cum alii super alios nouis rebus studerent, atque inter se conflictarentur, non aliter quam fluctuum commotiones insui gentes subinde atque decidentes in varias multiplicesque abeunt formas, & postremo vt nihil eorum appareat enanescunt. Contra veritatis ipsius causa tum incrementa sua capiebat, magisque indies augebatur, accessionem quandam & robur certum ex haereticorum insultu sumens. Semper enim sibi constabat ecclesiae catholicae splendor & status, & grauitas eius, modestia, libertas, diuinus vitae morumque diuersorum ordo, doctrinaeque synceritas apud Graecos simul & barbaros mirifice relucere cernebatur. Quoties haeresis exorta est in ecclesia, non fere sola exorta est. Nolo nic commemorare Arrios, Eunomios, Macedonios, Martiones, quorum sectae iam sunt obsoletae: quos in partes alii quot fuisse diuisos Ambrosius, Epiphanius, Ruffinus, Socrates, Theodoritus, Sozomenus, Nicephorus, ac qui praecessit hos omnes Eusebius memoriae prodiderunt, ita vt cum eorum essent plura nomina, vna tamen esset perfidia, impietate non dissonans, communione discordans, non dissimili fraude, sed cogitatione discreta. Neque dicam de iis, quibus aeuo suo ante quadringentos annos idem accidisse scribit Bernardus. Patrum aut certe auorum nostro rum memoria secta quaedam in Boemia & Morauia nata est eorum, qui vtramque speciem eucharistiae necessario summi a Christianis omnibus debere contenderent: Nunquid ea sola fuit? minime gentium, simul vt ab ecclesiae consensu semel discessum est, ita variae sunt & multae ex vna hac haereses propagatae, vt, quod omnibus in confesso est, qui per eas prouincias iter faciunt, intra vnius oppidi moenia sex aut septem etiam sectas reperire liceat, raraque domus est, in qua non aliud maritus, aliud vxor, aliud liberi, aliud credat familia. Sic sit, vbi ab vno, vbi a vero bi ab vnius sanctae catholicae ecclesiae consensu disceditur: Veritas enim haudquaquam esse multiplex potest: sed vt spiritus diuinus vnicus est, ita verum, quod illo docente cognoscitur, non nisi vnum est. Atque ea demum vera doctrina est, & hoc veros doctores arguit, quemadmodum a maioribus traditum esse refert Athanasius, vt eadem in ter sese profiteantur, neque diuersa sentiant, vel inter ipsos vel a suis maioribus dissidentes. Etenim qui in hunc mundum affecti non sunt, improbi potius quam veri doctores dicendi sunt.

Quamobrem euenit eiusmodi, quod viatoribus vsu venire solet, si quando a recto innere aberrarunt: vt enim illi alias ex aliis semitas ingredientes vagantur & errant, nullum peritum regionum ducem sequuti, sic isti duce carentes Ecclesia, quam reliquerunt, quum de rectae fidei religionisque curriculo deflexerint, alia ex aliis impietatis diuerticula sunt ingressi, capitibusque dissecticauda vero colligari, in sola vnius sanctae catholicae Ecclesiae sentientia oppugnanda sunt concordes, haud aliter, quam olim Herodes & Pilatus inter se paulo ante dissidentes in Dornimi passione fuerunt amicitia foederati. Huius rei figuram fuisse putat Augustinus, quod Samson vulpium taudas colligasse legitur: Vulpes enim insidiosos maximo haereticos significant, dolosos, fraudulentos, cauernosis an fractibus latentes, & decipientes, de quibus etiam in Canticis dicitur: Capite nobis vulpeculas exterminantes vi neas. Die iis intelligi vult Rupertus, quod in Apocalypsi scriptum est: Commanducauerunt linguas suas. Quomodo, inquit, commanducauerunt? mirum contra semetipsos sentiendo. Nam contra catholicam quidem Ec clesiam pari & quasi concordi malignitatis spiritu depugnant, sed contra semet ipsos discorditer confligendo, hae reses multifidas fecerunt, & ita suas quisque partes defendendo, contendendo, atque rixando, linguas suas commanducant.

PrevBack to TopNext