On this page
Caput 26
Caput 26
Quod aliter unitas retineri non potest, quam si unus aliquis praesit Ecclesiae, cui pareant omnes
CAPVT XXVI Quod aliter vnitas retineri non potest, quam si vnus aliquis praesit Ecclesiae, cui pareant omnes.
QVam autem causam esse dicemus, quod cum perpe tuo sibi constet Ecclesia, sitque admirabilis quaedam in ea fidei dogmatum consensio: qui semel ab ea desciuerunt, tanta est eorum inter se distractio, & opinionum varietas? Quam aliam? nisi quod qui permanent in ecclesia, fas eis non est, vt ambulent inflati senisu carnis suae, vt suos aliquos intellectus adferant singulares, quos mordicus postea tueantur & defendant, sed quum sint vnius corporis membra, cuius caput Christus est, necesse est, vt caput suum teneant, atque in illius obsequium intellectum suum captiuent.
Porro qui caput est Ecclesiae Christus, ad patrem sui coelestem ex hoc mundo migraturus, atque ita facturus, vt genus humanum conporali sua praesentia destitueret, cum sub suae tempus passionis orasset patrem, vt eos, quos dederat sibi, seruaret, vt essent vnum, sicut ipse cum patre vnum est, quo facilius vnitas haec sempiternis temporibus retineri posset, ascensurus ad patrem, vni curam Ecclesiae suae mandauit, vni Petro pascendas oues suas commisit, vnum illum principem designauit multis argumentis: vt ipse quidem in eolis author esset vnitatis perpetuae, Petrus autem, & quisquis es successisset, eiusdem retinendae dux & princeps in terris haberetur. Vnitatis itaque constituendae principium Christus, & retinendae per eundem Christum Petrus & eijs successor statuitur. Hoc vniuersa credidit antiquitas, Hoc sacrosanctum Nicaenum concilium confessum esse legimus: Hoc modo non aedita voce clamat ipsa natura, quod non potest aliter ordo consistere, non potest aliter vnitas in Ecclesia retineri, quam si praesit vnus. Hoc in apibus, hoc in gruibus, hoc in aliis etiam plerisque brutis animantibus videre licet: Habent caput vnum, ducem vnum, quem sequuntur. Sic in arboribus videmus multos ramusculos ad virgam, multas virgas ad ramum, multos ramos ad stipitem, multos stipites ad radicem vnam infigivt omnia socia fiant, & succum, qui est in radice, partici pent: sicut am Paulo dicitur: Socius radicis & pinguedinis factus est. Quod si in naturis rerum, multo magis idem fieri necesse est in humana societate, quae nisi ab vno aliquo gubernetur, stare non potest. Propterea dicit Dominus per prophetam: Suscitabo super eos pastorem vnum, Et rursus: Pastor erit vnus omnium eorum. Et in Euan gelio: Erit vnus pastor, & vnum ouile: Quem vnum & solum bonum pastorem libenter Christum agnoscimus. libenter eum esse caput & fundamentum Ecclesiae profitemur. Quin & illud non obscure ferimus, nos credere, quod solus ille sufficiat ad Ecclesiam suam regendam, gubernandam, & in vnitate conseruandam.
Caeterum sicut ipse est, qui Sacramenta perficit omnia, ipse est qui baptizat, ipse est qui peccata dimittit, ipse est verus Sacerdos qui cum semet ipsum semel obtulerit in ara crucis, sua virtute corpus suum & sanguinem ex eo quod panis erat & vinum conficit, vt iterium offeratur non in mortem, sed in mortis recordationem: & tamen quia cum suis fidelibus non erat in corpore permansurus, ministros elegit, quibus in sacramentis administrandis vteretur: Sic ipse ca put, ipse gubernator est Ecclesiae suae, ipse ordinem in ea simul & vnitatem conseruat.
Quoniam vero praesentiam sui corporalem & visibilem Ecclesiae subtracturus erat, vnius vti ministerio voluit, per quem vnitas haec retineretur, cui prae caeteris oues loco sui pascendas commisit, ad a seipso petitum cognomen tribuit. Nam cum petram esse Christum dicat Apostolus, cum Petro in consortium indiuiduae vnitatis assumpto nomen hoc communicare dignatus est: Tu es, inquit, Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Quibus verbis cum vno ore a sanctis Patribus tam Graecis quam Latinis Ecclesia super Petrum aedificata dicitur, tantum abest, vt quicquam ea re Chrisii gloriae detractum existimari possit, magis vt etiam illustrata videatur. Neque enim quisquam est, qui cat inficias, quin illud vniuersa praedicat Ecclesia, Christum esse petram illam inuiolabilem, esse lapidem illum angularem, qui fecit vtraque vnum, esse fundamentum, praeter quod nemo potest aliud ponere. Sed cum verum sit illud, quod a diuo Dionysio scriptum est: Bonum esse sui ipsius maxime diffusiuum & communicatiuum, quid magis facere potuit ad gloriam illustrandam, ad incredibilem sui bonitatem toti mundo manifestandam, quam si quod ipsi potestate proprium est, id participatione quadam esse sibi cum homine commune voluisse diceretur? Nunquid non solus ipse est lux inaccessibilis, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum? & tamen Apostolis dixisse legitur: Vos estis lux mundi. Nunquid non ipse solus bonus est? nam nemo bonus nisi Deus: sunt & haec tamen illius verba. Bonus homo de thesauro cordis sui profert bona. Nunquid non solus ipse peccata remittit: nam hoc non est nisi Dei proprium, eandem tamen potestatem Sacerdotibus quoque concessit, dicens: Quorum remiseritis peccata, remittentur eis.
Sed quid opus est haec enumerando recensere? Potestate quicquam esse gloriosius, quam & dici, & esse Dei filium? Hanc quoque gloriam adeo non inuidit mortalium generi summa illa bonitas, vt quod solus ipse natura est, nos quoque per adoptionis gratiam Derpatris filios & haeredes, fratres autem suos & cohaeredes esse vellet. Et non intelligunt spiritus isti fanatici, iusto Dei iudicio in reprobum sensum dati se esse potius, qui Christi gloriam obscurent, dum de illius bonitate detrahunt, qua ille tanta est, vt cum semetipsum tradiderit, cum sanguinem suum pro no bis fuderit, verisimile non sit, esse quicquam, quod communicare nobiscum paratus non sit: cum praesertim ista causa fuerit, quamobrem Dei filius fieri dignatus est, vt hominum filiis Dei filiis esse licere. Adducens hunc Euangelii locum Basilius de penitentia: Etiamsi petra est, inquit, non vt Christus petra est, sed vt Petrus petra. Christus enim re vera petra est immobilis & inconcussa, Petrus vero propter hanc petram. Largitur enim Deus suas dignitates, non euacuans se, sed habens dat. Lux est, vos estis, inquit, lux mundi. Sacerdos est, Sacerdotes facit. Quis est, ecce, inquit, mitto vos tanquam oues in medio luporum. Petra est, petram facit, & quae propria sunt illius largitur seruis. Hoc signum est aliquem esse diuitem, habere & largiri. At nostri diuites quando largiuntur, imminuunt aliquid ex iis quae habent, non enim vere sunt diuites. Aliena sunt quae possidemus. hic vero sic diues est, vt quantumcunque largiatur, nihilominus aeque diues maneat, tanquam fons quidam perennis, quantumcunque ex eo hauseris, fluxus non imminuitur. Cui non dissimilia scribit, qui libenter cum imitatur, Amprosius. Continet itaque virtute sua molem Ecclesiae Christus, ac inuisibiliter eam gubernat: Sed quemadmodum in Sacramentis cum ipse solus inuisibiliter operetur omnia, ministerio tamen vtitur visibilium Sacerdotum: sic visibilem in terris elegit ministrum, per quem Ecclesiae molem hanc sustineret, per quem gregem suum visibilem inuisibilis ipse gubernaret. Est igitur petra Christus, est petra fides de Christo, quam confessus est Petrus: est petra Petrus ipse confitens Christum. Haec adeo sibi non aduersantur, vt nisi credas Ecclesiam super Petrum confitentem Christum aedificatam esse, nihil credas, nec vbi sit Ecclesia scire queas. Nam si petram nolis nisi Christum ipsum intelligere, quod futurum Christus praedixit, dicet Lutherus, Ecce hic est Christus: dicet Zuinglius, siue Caluinus, ecce hic est: Anabaptistae contra apud neutrum esse dicent, sed sibi solis eum vendicabunt: idem Adamitae facient: idem Iconomachi:
Quid ergo aliud, quam commentitia erit Ecclesia, cuius nec fundamentum, nec aedificium agnosci poterit? Si vero petram interpreteris fidem, quam confessus est Petrus, idem illud eueniet. Nam & hanc isti certatim ad se rapient, sibique singuli certatim vsurpabunt Quamobrem si talem esse volumus Ecclesiam, quae videri & agnosci possit, necesse est, vt visibilem esse petram statuamus, super quam illa sit visibilis aedificata, vt petrae nomine Petrum Petrique successorem confitentem Christum intelligi velimus. Hoc est quod dicit Hieronymus: Super Petrum tundatur Ecclesia, licet idipsum in alio loco super omnes Apostolos fiat, & cuncti claues regni coelorum accipiant, vt ex aequo super eos Ecclesiae fortitudo solidetur, tamen propterea inter duodecim vnus eligitur, vt capite constituto schismatis tollatur occasio. Quod ante illum scriptum erat etiam a Cypriano: Hoc erant vtique caeteri, inquit, Apostoli, quod fuit Petrus, pari consortio praediti honoris & potestatis, sed exordium ab vnitate proficiscitur, vt Ecclesia vna monstretur. Sed & ante hunc Anacletus, qui vixit Apostolorum temporibus: Licet omnes, inquit, pares es lent Apostoli, Petro tamen a Domino est concessum, & ipsi inter se adipsum voluerunt, vt reliquis omnibus praeesset Apostolis, & Cephas, id est caput & principium teneret Apostolorum. Quoniam itaque vna est Ecclesia, super vnum, qui claues eius accepit voce domini fundata est, per quem sit, vt Episcopatus etiam vnus sit multorum Episcoporum concordi numerositate diffusus: sicut ad Iubaianum, & ad Antonianum scribens testatur Cyprianus, Hieronymus quoque salutem Ecclesiae dicit a summi Sacerdotis dignitate pendere, cui si non exors quaedam, & ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiis efficientur schismata, quot Sacerdotes. Neque enim aliundschismata & haereses obortae sunt, quam inde, quod Sacer doti Dei non obtemperatur, dum Episcopus, qui vnus est & Ecclesiae praeest, superba quorundam praesumptione contenitur, & homo dignatione Dei honoratus, ab indignis hominibus iudicatur: quemadmodum ad Florentium Pu planum, & ad Cornelium scribens testatur sanctus ille martyr Cyprianus. Vnum itaque toti praeesse Ecclesiae vsque eo necessarium est, vt absque hoc Ecclesia vna esse non possit. Vnus autem hic Petri Apostoli successor sit oportet. atque inde est, quod Ecclesia nostra, quemadmodum vna, ita etiam Apostolica dicitur.