On this page
Caput 27
Caput 27
Quarta Ecclesiae nota, quod sit Apostolica
ET haec quarta iam est Ecclesiae nota. Cum autem vo camus eam Apostolicam, non excludimus Patriarchas & Prophetas. Neque enim ab Apostolis, quemadmodum antea non semel dictum est, verum ab pso Adam, siue filio eius Abel exordium sumpsit ecclesia, quae aedificata est super fundamentum Apostolorum & Pro phetarum. Nam quod Apostoli factum esse praedicauerunt, ad Prophetae futurum praedixerunt. Dicitur itaque Ecclesia Apostolica, in qua & doctrina Apostolorum, & legitima est Episcoporum successio, a temporibus Apostolorum ad haec vsque nostra deducta.
Porro doctrina Apostolorum non scripto tantum, verum & traditione constat: quos, quae ad constituendam Ecclesiam, quae ad fidem, quae ad religionem, quae ad ritus & ceremonias pertinent, multa docuisse dubium non est, quae nusquam scripta reperiuntur. Scribens ad Thessalonicenses Apostolus dicit: State & tenere traditiones quas didicistis, siue per sermonem, siue per epistolam nostram. Quibus verbis palam indicat, praeter ea quae scripserat, se non minus praeclara, quin & praeclariora solo sermone docuisse, cum sermonem prius, quam epistolam nominat. Id quod vel inde magis etiam liquet, quod qua ratione coenae dominicae memoria celebrari debeat, verbo tradidisse videtur. Ita enim dicit scribens ad Corinthios: Caetera (nimirum de Sacramento Eucharistiae) cum venero disponam. Ex quo loco scribens ad lanuarium colligit Augustinus, a Paulo totum illum ordinem agendi, quem vniuersa per orbem Ecclesia tenet, institutum esse, quod nulla morum diuersi tate varietur. Alio quoque loco dicit Paulus: Laudo vos fratres, quod per omnia mei memores estis, & sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis. Rursus Timotheo scribens Quae audisti, inquit, a me per multos testes, haec commen da fidelibus hominibus, qui idonei erunt & alios docere Quibus ex verbis illud intelligere licet, quod etiam ab Irenaeo scriptum est: de multis rebus quae literis mandatae non erant, edoctam ab Apostolis recentem illam Ecclesiam fuisse, quae successores Apostolorum Episcopii sibi per manus ab illis tradita, suis vicissim ipsi successoribus Ecclesiaeque tradiderunt.
Quamobrem quisquis Apostolicam Ecclesiam credere se profitetur, eum non modo quae scripta, verum etiam quae nisi recepta fuerint, de summa fidei nostrae periclitabimur. Neque enim alia re magis differre visi sunt a Catholicis haeretici plerique, quam quod ij solas recipiebant, scripturas, illi vero traditionibus etiam Ecclesiasticis inhae rendum esse censebant. Sic Hilarius, eo quoque tempore cum dixisset quidem: Nolo verba quae non scripta sunt dici. Dic, inquit, prius si recte dici putas: Nolo aduersus noua venena nouas medicamentorum comparationes, nolo aduersus nouos hostes noua bella: nolo aduersus nouas insidias consilia recentia. Athanasii verba sunt haec, cum ex Thegnista, Dionysio Alexandrino, & Origene probasset, filium eiusdem esse cum patre essentiae. Ecce, inquit, noquidem ex patribus ad patres, per manus traditam fuisse hanc sententiam demonstrauimus. Vos autem & noui iudaei & Camphae discipuli, quos tandem nominum vestrorum potenus ostendere progenitores? Hoc est quod apud Theodoratum legimus, ex non scriptis sermonibus, pietamen intellectis, Arrianos esse damnatos.
Nam cum reiicerent illi vocem Homousii, propterea quod nusquam in scripturis reperiretur, Athanasius & qui cum eo faciebant Episcopi Catholici, testimonio patrum, qui doctrinam hanc ab Apostolis receperant, eos refellebant. Nam Apostolorum esse traditionem, quod filius eiusdem cum patre sit substantiae, Felix Pontifex ad Benignum scribens testatur. E scripturis Eluidius Mariae perpetuam virginis tatem scripturis Donatistae paruulorum baptisinum impugnabant, sed sicut illum Hieronymus, ita hos Augustinus Ecclesiae traditione refellit. Cuius tantam esse vim Paulus voluit, vt non dubitanter diceret: Etiamsi nos, aut angelius de coelo euangelizet vobis praeterquam quod euangelizauimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, & nunc inerum dico, Si quis vobis euangelizauerit praeter id, quod accepistis, anathema sit. Non dixit si quis vos docuerit aliter, quam scripsit aut Matthaeus, aut Marcus, aut Lucas, aut Ioannes, aut quam ipsi scripsimus, sed praeter id quod euangelizauimus, hoc est praedicauimus vobis, praeter id quod ipsi coram docuimus, & concionando tradidimus vobis, praeter id quod accepistis, hoc est audiuistis, & coram didicistis a nobis. Quatuor esse Euangelia quae scriptura nobis prodit, & tamen si quis ea non credat haereticus est. Credimus igitur, non quia scriptum est, sed quia sic ab Apostolis legitima Episcoporum & Sacerdotum successione per manus nobis traditum est. Ad eundem modum, tres personas Deum vnum esse, nulla nobis expresse tradit scriptura, atque adeo ne reperitur qui dem personae nomen in scripturis de Deo dictum, sicunec Trinitatis. Nos tamen tres personas dicimus, non quia scriptura dicit, inquit Augustinus, sed quia scriptura non contradicit, & quia sic ab Apostolis & eorum successoribus traditum accepimus, quorum etiam esse traditionem, vt paruuli baptizentur Dionysius & Origenes testantur.
Sed & quod in missae sacrificio pro defunctis oratur. Apostolorum esse traditionem narrat Chrysostomus. Quod de maioribus Ecclesiae causis ad sedem Apostolicam sit referendum. Apostolos instituisse scribit Zeuerinus Pontifex & martyr: quamuis ante eum alii quoque nonnulli Symbolum, quod vocant Apostolicum, ab Apostolis confectum esse narrant Clemens, Cyprianus, vel potius Ruffinus: illius enim videtur esse symboli explicatio, quae Cypriano quoque inscribitur, Hieronymus, Augustinus, Leo Pontifex, & alii. Neque tamen vel in actis Apostolorum, vel in reliqua noui Testamenti scriptura vniuersa, vlla fit eius rei mentio. Sed quorsum attinet singulas Apostolorum traditiones enumerare, quarum bonam patem inuenire licet apud Origenem, Tertullianum, Athanasium, Basilium, Hieronymum. Multa esse refert Augustinus, quae neque in literis Apostolorum, neque in concilius posteriorum reperiuntur, & tamen quia per vniuersam custodiuntur Ecclesiam, non nisi ab ipsis Apostolis tradita & commendata creduntur.