On this page
Caput 28
Caput 28
Quod ubi legitima Episcoporum successio est, ibi doctrina Apostolorum, ibi vera est una, Sancta, Catholica, Apostolica Ecclesia
CAPVT XXVIII. Quod vbi legitima Episcoporum successio est, ibi doctrina Apostolorum, ibi vera est vna, Sancta, Catholica, Apostolica Ecclesia.
DIdicimus ergo iam, ibi esse Apostolicam Ecclesiam, vbi est doctrina Apostolorum. Porro doctrina Apostolorum ibi est, vbi est legitima Episcoporum successio, a temporibus Apostolorum ad haec vsque nostra, quae successio vbi non est, ibi non est Ecclesia Christi, sed satanae synagoga. Hanc Ecclesiae notam quia non habent, non agnoscunt haeretici: nam neque traditiones Apostolicas admittunt, cum Arrianis atque aliis haereticis nihil praeter scripturas recipientes: neque ferre possunt aures eorum, vt de legitima Episcoporum successione quicquam dicatur. Nobis vero tanto maiore alacritate excipienda est nota haec, quanto magis abhorrere ab illa haereticos & schismaticos videmus, quandoquidem non fuit fere quisquam sanctorum patrum, qui non eam inter praecipuas Ecclesiae notas numerauerit. Ireneus Apostolorum temporibus fuit proximus, eius haec verba sunt: Agnitio vera, est Apostolorum doctrina, & antiquus Ecclesiae status in vniuerso mundo, secundum successiones Episcoporum, quibus illi eam, quae in vno quoque loco est, Ecclesiam tradiderunt, quae peruenit vsque ad nos custodita. Et alio lo co iis tantum Episcopis obedire abet, qui successionem habent ab Apostolis, qui cum successione episcopatus charisma veritatis certum acceperunt: reliquos vero qui absistunt a principali successione, quocunque loco colligantur, suspectos haberi vult. Neque multo posterior Tertullianus, vbi die haereticis ait: Cupio, inquit, ostendant mihi, ex qua authoritate prodierint: edant origines Ecclesiarum suarum, euoluant ordinem Episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, vt primus ille Episcopus, aliiquem ex Apostolis vel Apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseuerauerit, habuerit authorem & antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiae Apostolicae census suos deferunt, sicut Ecclesia Smirneorum Policarum Ioanne collocatum refert, sicut Romanorum Clementem a Petro ordinatum edit, proinde vtique & caeterae exhibent, quios ab Apostolis in Episcopatu constitutos Apostolici seminis traduces habeant. Confingant tale aliquid haeretici. Qui vero fuit propemodum aequalis eius Orige nes: Cum, inquit, multi sint, qui se putent sentire quae Chr sti sunt, & nonnulli eorum diuersa a prioribus sentiant, seruetur vero Ecclesiastica praedicatio, per successionis or dinem ab Apostolis tradita, & vsque ad praesens in Ecclesiis permamens: Illa sola credenda est veritas, quae in nullo ab Ecclesiastica discordat traditione.
Porro Cyprianus tantum huic notae tribuit, vt Ecclesiam esse dicat, plebem Sacerdoti suo adunatam, & pastori suo gregem adhaeren tem. Ac adducens verba illa Petri: Domine ad quem ibi mus, verba vitae aeternae habes. Loquitur, inquit, ibi Petrus, super quem aedificanda erat Ecclesia, docens, etsi contumax & superba audire nolentium multitudo discedat, quod Ecclesia tamen Christianorum non recedit. Ad extremum scire debes, inquit, Episcopum in Ecclesia esse, & Ecclesiam in Episcopo, & si qui cum Episcopo non sint, in Ecclesia mon esse, & frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum Sacerdotibus Dei non habentes, obrepunt, cum Ecclesia quae Catholica vna est, scissa non sit neque diuisa, sed sit vtique connexa, & cohaerentium sibi inuicem Sacerdotum glutino compulata. Ac rursus ad Magnum scribens: Ecclena, inquit, vna est, quae vna intus esse & foris non potest, Si enim apud Nouatianum est, apud Cornelium non fuit. si vero apud Cornelium fuit, qui Episcopo Fabiano legitima ordinatione successit, Nouatianus in Ecclesia non est. Ibi indicauit Ecclesiam esse Cyprianus, vbi fuisset Papa Cornelius. Qui alio loco, cum Cornelio esse, idem esse scribit, quod cum Catholica Ecclesia communicare, Neque dissimiliter Hieronymus, qui scribens ad Damasum: Facessat, inquit, inuidia, Romani culminis recedaambitio, cum successore piscatoris & discipulo crucis loquor. Ego nullum primum nisi Christum sequens, beatitudini tuae, id est cathedrae Petri communione consocior, super illam petram aedificatam Ecclesiam scio: qui cunque extra hanc domum agnum comederit, profanus est: si quis in arca Nos non fuerit, peribit regnante dilu uio. Ac paulo post: Non noui, inquit Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum: quicunque tecum non colligit, spargit: qui Christi non est, Antichristi est. Sic ille vir sanctissimus iuxta ac doctissimus, quicunque cum successore piscatoris Damaso Papa non colligerent, Satanistas & Antichristos eos habere voluit, itaque nihil habere cum illis commune volebat. Quod apertius etiam in proxime insequenti scribit Epistola: In tres, inquit, partes scissa Ec clesia, ad se rapere me festinat: Ego interim clamito, S. quis cathedrae Petri iungitur, meus est. Meletius, Viralis atque Paulinus tibi haerere se dicunt; possem credere si hoc vnus assereret, nunc aut duo mentiuntur aut omnes. Tanta fuit Apostolicae sedis authoritas, vt illi se haerere etiam haeretici fingerent, cui qui non esset iunctus, eum pro suo non habebat Hieronymus. Qui quod eo loco scribit, idem etiam Theodoritus testatur de Paulino, deque Apolinari, quod asseuerabat vterque se cum Damaso sentire, quo facilius morbum suum tegere possit. Augustinus in pluribus locis notam hanc agnoscit, qui disertis etiam verbis extra Ecclesiam esse pronuntiat, qui relicto Episcopo, Dei ordinatione succedanea praesidente, aut sibimet ipsis, aut semet ipsos constituunt Episcopos, Praepositos, Primates, Cuius haec etiam verba leguntur. Multa sunt quae me in Ecclesiae gremio iustissime tenent. Tenet consensio populorum, atque gentium, tenet authoritas miraculis inchoata, spe nutrita, charitate aucta, vetustate firmata, tenet ab ipsa sede Apostoli Petri, cui pascendas oues suas Dominus post resurrectionem suam commendauit, vsque ad praesentem Episcopatum Sacerdotum successio: tenet postremo ipsum Catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista sola Ecclesia obtinuit, vt cum omnes haeretici se Catholicos dici velint, quaerent, tamen peregrino alicui, vbi ad Catholicam conueniatur, nullus haereticorum vel Basilicam suam, vel domum audeat ostendere. Rursus in psalino contra partem Donati Numerate, inquit, sacerdotes vel ab ipsa Petri sede, & in ordine illo Patrum quis cui successit videte, ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae. Quod autem in eo palmo scripsit, in epistola ad Generosum ipse fecit, ac Romanos Episcopos inuicem sibi succedentes enumerauit, a Petro vsque ad Anastasium: quibus enumeratis, In hoc ordine, inquit, successionis nullus Donatista episcopus inuenitur. Quod idem ab Optato quoque, qui fuit aequallis Augustini, factum legimus. Is contra Parmenianum scribens, eum scire dicit Petro primo cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus, inde Cephas appellatus est, in quo vno cathedrae mitas ab omnibus seruaretur, vt iam schismaticus esset, qui contra singularem cathedram alteram collocaret. Ergo cathedra vnica quae est prima, sedet prior Petrus, cui successit Linnus, ac enumeratis vsque ad Syricium, qui tum in cathedra sedebat, Romanis Pontificibus: Vestrae, inquit, ca thedrae ves originem reddite, qui vobis vultis sanctam ecclesiam vendicare. Simili enumeratione successionis Pontifcum Romanorum vsus est antiquissimus Ireneus: quo in loco simul illud asseuerat, quod ad Romanam Ecclesiam, propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem conuenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt vndique fideles, in qua semper conseruata est ea, quae est ab Apostolis, traditio. Enumerationem autem Irenaei transcripsit in Ecclesiasticam suam historiam Eusebius. Longum esset singulos enumerando recensere, qui ex hac nota successionis Apostolicae Ecclesiam agnoscendam esse putauerunt. Qua in sententia cum fuerint antiquissimi Irenaeus, Tertullianus, Cyprianus, Hieronymus, Augustinus, Optatus, nota haec Ecclesiae, quam sancti Patres agnoscunt, vna omnium clarissima, maximeque Ecclesia propria est habenda, quantum libet reclamantibus haereticis, qui eam sibi nulla ratione possunt arrogare. Quibus & nos cum Tertulliano & Optato dicere possumus: Ostendant ex qua authoritate prodierunt: edant origines Ecclesiarum suarum: euoluant ordinem Episcoporum suorum: reddant
originem cathedrae suae: confingant saltem aliquid de successione legitima: sed neque quod confingant habent. Nam illud in confesso est, non modo nullam esse apud illos Sacerdotum & Episcoporum successionem, qui ante triginta hos annos nati sunt, verumetiam eorum F, cclesias nunc quoque sacerdotibus & Episcopiis legitime ordinatis, praeterquam si qui a Catholica defecerunt, prorsus carere.
Quamobrem apud eos templa videre licet sicut sacri ficio, ita & sacerdotio destituta, in horrea nonnulla, pleraque in stabula, ne dicam in caulas conuersa. Egregia vero Ecclesia, in qua nullus Episcopus, nullus sacerdos, nullum est sacrificium: in qua cuiuis de fece vulgi prorsus illotis, quod aiunt, manibus, & ad sacramentorum, & ad verbi ministerium citra vocationem vllam legitimam, accedere licet. Quare cum ipsi in Ecclesia non sint, illud om ni ope contendunt & elaborant, vt ne vlla sit Ecclesia Cum enim nisi vna sit, vlla esse non possit, vna autem esse nequeat, nisi ex vno pendeat qui praesit omnibus, ad vnum hunc expugnandum suas omnes machinas conuertunt, Quod ideo per membra sua facit Sathanas, sicut a Cypi ano scriptum est, ideo praepositum Ecclesiae sua infestatione persequitur, vt gubernatore sublato atrocius atque violentius circa Ecclesiae naufragia grassetur.
Itaque Satanista rum non est majus aliud studium, quam, vt quem Christ. vicarium, quem Petri successorem esse vident, cuius ministerio fieri perspiciunt, vt in Ecclesia spiritus vnitas in vinculo pacis retineatur, eius authoritati detrahant, eum inuisum & exosum reddant omnibus: Aliter enim disper gere cum Satana non possunt, nisi quo ministro Christus vtitur in colligendo grege suo, quem pretioso sanguine suo redimere dignatus est, ab eo quam fieri possit maxime voluntates hominum auersus reddant. Quemadmo dum qui vult regnum euersum, aut aliquam in eo seditionem concitatam, caput regni petit in primis, illud famosis libellis proscindit, & quibuscunque potest artibus in od um & contemptum omnium adducere conatur: sic illi, dum hoc vnum student, vt Ecclesiam perturbent, vt illius vnitatem scindant, caput Ecclesiae sub Christo capite qui bus modis possunt, etiam confictis criminationibus oppugnant. Intelligit Satanas, quod etiam a Cypriano scriptum est, concordiam simul iunctam omnino vinci non posse.
Quamobrem sicut lupus ouem a grege secernere, sicut accipiter columbam ab agmine volantium separare: sic ille, quum sibi satis aduersus omnes virium non esse videat, circumuenire quaerit solitudinem singulorum, ac per quem fieri videt, vt simul iungantur omnes, eum omni ratione cupit euersum. Sed eae Satanae insidiae cauenda sunt piis omnibus, tantoque maiore studio enitendum illis est, vt in vna, sancta, Catholica, Apostolica Ecclesia perseuerent, quemque illi praesidere suo loco Christus voluit, ei dicto sinu audientes, ad eum, si qua sit de fidei dogmatibus dubitatio exorta, referant. Nam hoc ita fieri oportere, ab ipsis Apostolis institutum est, neque secus fuit vnquam in Ecclesia Catholica obseruatum. Habentur libri conciliorum, in quos non modo acta Synodorum, verum etiam Epistolae multorum sanctorum pontificum & martyrum sunt relatae. Legat qui volet Anacleti, Euaristi, Alexandri, Seuerini, Marcellini, Cornelii, Lucii, Melchia dis, Marci, Iulii, Innocentii, Damasii, Leonis, Agationis, Gelasii, Hormisdae Epistolas, non aliter se rem habere per spiciet.
Verum & ex quatuor illis conciliis, quae haud aliter atque quatuor Euangelia recipiuntur ab omnibus iis, qui Christiani censeri volunt, idem ipsum cognoscet. Neque diuersum reperiet in Ecclesiastica Historia, vbi commemoratur concilium quoddam Antiochiae celebratum. authoritatem vel hoc nomine non habuisse, quod ei nec Iulius interfuit maximae Romae Episcopus, nec in locum suum aliquem destinauit, quum vtique regula Ecclesiastica iubeat, non oportere praeter sententiam Romani Pontificis concilia celebrari. Extat inter Augustini Epistolas vna patrum concilii Carthaginensis, in qua petunt ab In nocentio papa, vt concilii sui statutis Apostolicae sedis adhibeatur authoritas. Extat & alia eiusdem argumenti, ab Augustino & caeteris Episcopis in concilio Mileuitano con gregatis scripta: cui respondens Innocentius, Diligenter, inquit, & congrue Apostolico consulitis honori: honori inquam illius, quem sollicitudo manet omnium Ecclesiarum, super anxiis rebus quae sit tenenda sententia, antiquae scilicet regulae formam sequuti, quam toto semper ab orbe mecum nouistis esse seruatam. Ac paulo post: Scientes quod per omnes prouincias, de Apostolico fonte petentibus responsa semper emanant, praesertim quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres & Episcopos nostros non nisi ad Petrum, id est sui nominis & honoris authorem referre debere. Quod autem a patribus in Aphricano & Mileuitano concilio congregatis, idem cum aliis quibusdam Orientalibus Episcopis ad Symmachum scribentibus, tum ab his qui cum Athanasio conuenerant Alexandriae, factum esse legimus. Quin & Synodi magnae & vniuersalis Chalcedonensis ad Leonem extat epistola, qua petunt, vt suis decretis eorum honoret iudicium.
Sed quid Catholicos commemoramus, quorum ne mo fuit vnquam, qui de fidei causis, si quid esset in dubium vocatum, non ad sedem Apostolicam referendum esse putaret? Etiam haereticos id fecisse Ecclesiastica docet hi storia, vbi legitur Eusebius Constantinopolitanus episcopus ad Pontificem Romanum Iulium misisse, atque ab eo petiuisse, vt in causa Athanas iudex esse vellet. Quin tota illa synodus Episcoporum, quae fuit Antiochiae cum Eu sebio congregata, acta sua eiusdem pontificis iudicio com probari petiuit. De Fortunato pseudoepiscopo ab haereticis constituto, deque Basiliide, quod ad Petri cathedram appellauerint, memoriae prodidit Cyprianus. Fecit idem Petrus Haballardus Bernardi temporibus. De Celestio vero scribit Augustinus, quod is beatae Papae Innocentii literis non est ausus obsistere, imo se omnia quae sedes illa damnauerat, damnaturum esse promisit. Idem hoc factum est a nostri temporis haeresiarcha, cuius haec verba sunt ad Leonem decimum: Beatissime Papa, prostratum me pedibus tuae beatitudinis offero, cum omnibus quae sum & habeo, viuifica, occide, voca, reuoca, approba, reproba, vt placuerit: vocem tuam, vocem Christi in te praesidentis & loquentis agnoscam. Quamuis haec illius hypocrisiis non diutius quam illa Celestii durauerit.
Neque vero sine causa tanta fuit semper Romanae ecclesiae authoritas, in quasicut scribit Augustinus Apostolicae cathedrae semper viguit principatus. Nam cum aliae omnes Ecclesiae, quibus Apostoli praefuerunt, a fide defecerint, sola haec sancta & Apostolica, mater omnium Ecclesiarum, Christi Ecclesia, per omnipotentis Dei gratiam a tramite Apostolicae praedicationis nunquam errasse, nec haereticis nouitatibus deprauanda succubuisse probatur, sed quam ab exordio fidei Christianae normam ab ipsis Apostolis accepit, in ea semper illibata permansit. Defecit Hierosolymitana Eccle sia, cui praesedit Iacobus, defecit Achaia, vbi Andreas, defecit Asia, vbi Ioannes, defecit India, vbi Thomas, defecit Persis, vbi Iudas, defecit Aethiopia, vbi Matthaeus, defecit Phrygia, vbi Philippus, defecit Graecia, vbi Paulus: sola fuit & est Ecclesia Romana, ad quam, sicut praeclare scribit Cyprianus, nunquam accessum habere potuit per fidia. De qua scribens ad Ruffinum Hieronymus: Scito inquit, Romanam fidem, Apostolica voce laudatam, istiusmodi praestigias non recipere, etiamsi Angelus aliter annuntiet quam semel praedicarum est, Pauli authoritat, munitam non posse mutari. Ad Damasum quoque scribens, apud solos Romanos incorruptam seruari dicit Patrum authoritatem. Quodam etiam loco Romanam fidem, eandem esse vult fidem Catholicam. Fidem suam inquit, quam vocat? eamne qua Romana pollet Ecclesia an illam quae in Origenis voluminibus continetur? Si Roma nam responderit, ergo Catholici sumus. Rursus ad Pamma chium, & Oceanum scribens: Quisquis es, inquit, assertor nouorum dogmatum, quaeso te vt parcas Romanis auribus, parcas fidei, quae Apostolico ore laudata est. Cur post quadringentos annos docere nos niteris quod ante nesciuimus? cur profers in medium quod Petrus & Paulus ede re noluerunt? vsque ad hunc diem sine ista doctrina mundus Christianus fuit. Illam senex tenebo fidem, in qua puer natus sum. Vsqueadeo autem Romana fides Catho lica semper fides est habita, vt Gratianus Imperator, quo imperante vixit Hieronymus, noluerit de fide disputari verum aedictum fecerit, vt cuncti subditi eam religionem retineret, quam vertex Apostolorum Petrus initio tradi disset, ac tum Damasus Romanus Episcopus custodiret, quod non modo in Ecclesiastica legitur Historia, verum etiam aedictum ipsum in codicem imperatoris Iustiniant relatum aest. In Chalcedonensi quoque concilio legimus acclamatum: Omnes ita credimus. Papa Leo sic credit Cyrillus ita credit. Papa Leo ita interpretatus est. Et iterum. Omnes sic credimus, Papa Leo sic credit. Anathemaci qui partit, & ei qui diuidit. Haec fides Leonis Archiepiscopi: Leo sic credit. Leo & Anatholius sic credunt. Et iterum: Petrus per Leonem ita loquutus est, Apostoli ita docuerunt, pie & vere Leo docuit. Ac paulo post: Omnes ita credimus: sicut Leo ita credimus. Ex iis omnibus perspicuum cuiuis esse potest, ex eo tempore, quo Christus in taelum ascendit, quantum fuerit Apostolicae, hoc est Roma nae semper ecclesiae tributum, ad quam de fidei causis referebatur, quod ibi potissimum sarcita iri damna fidei spes esset, vbi non posset fides sentire defectum: Quam solius sedis huius praerogatiuam esse dicit Bernardus. Et sunt interea, qui nescio cuius Vuitenbergensis heri, quod aiunt, & nudiustertius natae Ecclesiae iudicio, scripta sua subiicere malunt, quam illius omnium antiquissimae sanctissimaeque Ecclesiae, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt, cui Euangelium suum Petrus & Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt: quae mille iam quingentis & amplius annis ita est Catholica semper & Apostolica habita, nunquam vt vlla fuerit haereseos labe maculata, in qua videre etiamnum licet viros & vitae sanctimonia & doctrina praestantissimos. Neque enim existimandum est, si quando ad Petri cathedram de causis maioribus refertur, solum esse Paulum aut Iulium Pontificem qui de illis iudicet. Habet ille lateri suo assidentes totius orbis viros doctissimos, quibus ipse minime doctrina secundus praesidet, de quorum consilio de rebus grauioribus pronunciat.
Quamobrem ferendi non sunt, qui pontifici se dicto audientes fore profitentur, non autem Paulo aut Iulio, sibique hoc arrogant, suum vt esse velint iudicium, quando vt Pontifex, quando vt Iulius decernat. Quae si semel admissae fuerint captiones, omnis erit e terris obedientia sublata: Cur enim non eadem ratione sibi sumat quisquam, vt de regis sententia iudicet quod Sigismundum non autem regem pronuntiasse dicat? Nihil captione hac perniciosius cogitari potest.