On this page
Caput 29
Caput 29
Quod fides Ecclesiae propterea deserenda non sit, quod praesident illi quandoque, qui vitae non omnino sunt inculpatae
CAPVT XXIX. Quod fides Ecclesiae propterea deserenda non sit, quod praesident illi quandoque, qui vitae non omnino sunt inculpatae
CAeterum verum esse illud comperimus, quod ab Augustino scriptum est, quod quum non habeant haeretici, quod in causa suae diuisionis defendant. non nisi hominum crimina colligere affectant, & ca ipsa plura falsissime iactant, vt quia ipsam diuinae scripturae veritatem, qua vbique diffusa Christi Ecclesia commendatur, criminari & obscurare non possunt, homines per quos praedicatur, adducant in odium, de quibus fingere quicquid in mentem venerit, possint. Nunquam enim id ab vllis haereticis tam est impudenter factum, quam hoc infelici nostro seculo fieri videmus. Cum enim se malam habere cauisam intelligant, ad eas se artes conuertunt, quibus vti consueuerunt ii, qui malas causas defendendas sussceperunt. Cumque sint in Rhetorum praeceptis diligenter exercitati, non alia in re magis laborant, quam vt odio, inuidia, & huiusmodi motibus animorum excitandis, hominibus imperitis errorem obiicere queant.
Quamobrem Ecclesiae praesides, praecipue vero Christi vicarium Petrique successorem falsis etiam criminationibus in odium & contemptum omnium adducere conantur. Quae est autem ista tam insana maledicendi rabies? aut a quo alio quam a satana authore profecta? facile vt satanistam agnoscere liceat. Certe Dei Praeceptum est, Principi plebis tuae non maledices. Dei digito scriptum est, Maledici regnum Der non consequentur.
Atqui ex istorum libris si quis maledicta & conuicia, si falsas criminationes auferre velit, charlas propemodum omnes vacuas reliquerit. Is demum Euan gelij propugnator habetur acerrimus, qui Pontificem Romanum & reliquos Episcopos omni conuitiorum genere quam acerbissime fuerit insectatus. Et quod suo quoque tempore quaeritur euenisse Basilius, vt quisque lingua est ad maledicendum & blasphemandum procacissima, ita praecaeteris maxime iudicatur idoneus, qui verbi ministerio fungatur. Ac demus hoc illis, deflexisse aut deflectere quandoque de recto vitae curriculo Pontificem, nunquid ideo fides in Christum, quam ille docet, abiicienda est? Praeclare dictum est a Tertulliano: ex personis probamus fidem, an ex fide pensonas? Dummodo ille recta doceat, quemad modum recta docere certum est, quid mea refert, qua sit ille vita?
Deinde vero, quis ego sum, qui sedentem in Petricathedra seruum iudicem alienum domino suo ille staaut cadit, vni illi vitae suae commissique pontificatus rationem redditurus. Quum ventum erit ad Christi tribunal, ante quod omnes nos oportet manifestari, non quaeretur a nobis quid Pontifex fecerit, non illius sed nostrae a nobis vite ratio reposcetur, referet vnusquisque propria corporis prout ipse gesserit, siue bonum siue malum: prout ipse, inquis, non prout Pontifex gesserit.
Quamobrem non sibi sumat ouis, vt a quo venit ipsa iudicanda, pastorem suum iudicet, neque qua sit ille vita, quicquam ad salutem suam interesse putet. Securum te Christus in hac parte fecit, dicens: Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, & non faciunt. Dicunt quae Dei sunt faciunt quae sua sunt: dicunt bona ex cathedra Moysi, saeciunt mala ex pestilentia sua. Non est itaque deserenda sanctitas cathedrae, neque propter pastores malos, gregis est vnitas diuidenda. Monet Iacobus, ne Christi fidem in ac ceptione personarum habeamus, quandoquidem persona rum respectus, vt est apud Augustinum, erroris est mater, qui etiam a perfido fidem percipi posse docet. Per asinam loqui dominus dignatus est, qui minus loquatur per hominem quamuis grauibus flagitiis coopertum? Spiritus vbi vult spirat, etiamsi voluntati eius is qui loquitur non conueniat. Balaam pretio conductus vt populo Dei maledi ceret, profectus fuerat, contra tamen atque animo destinauerat, simul ac in conspectum populi venit, ei benedixit. Saul rex ad occidendum Dauidem properauerat, cuius posteaquam potestas erat facta, contra quam proposuerat, veniens ad cuneum Prophetarum in quo fuerat Dauid, prophetauit & ipse coram Samuele cum caeteris, cum factus esset super euin spiritus domini. Quis ignorat quales fuerint Sacerdotum Principes & Scribae temporibus Herodis? qui tamen vbi nasceretur Christus interrogati, semota quauis cunctatione dixeruntis In Bethicem Iudae. Caipha quid esse potuit nequius? qui quem scelerate nactus erat pontificatum pretio redemptum, gessit etiam sceleratius, & tamen is cum diceret, expedit vobis, vt vnus moriatur pro populo, & non tota gens pereat, non a semeripso hoc dixit, quemadmodum Ioannes testatur, sed cum esset Pon tifex anni illius, prophetauit. Si non destituebatur donoprophetiae, quamlibet esset impius, qui sedebat in Moysi cathedra, certe multominus eo destitui credendus est, qui sedet in cathedra Petri, super quem Christus aedificauit Ecclesiam suam, cuius a domino cura suscipitur specialis, procuius fide proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens Principis victa non fuerit, aduersus quem nunquam esse portas inferi praeualituras promisit is, qui mentiri & fallere nescit. Numerentur omnes Pontifices a Petro ad hunc vsque Iulium tertium, nullus in ista ca thedra sedit Arrianus, nullus Donatista, nullus Pelagianus, nullus Lutheranus, nullus qui haeresim aliquam professus esset. Non abs re autem fuerit, quae scripta sunt in annalibus de Vigilio Papa, breuibus commemorare. Cum is per scelus ad pontificatum peruenisset, nam Siluerium Papam, cuius erat Diaconus, instigante Augusta de sede sua deturbandum atque in exilium deportandum curauerat, quod is omnia se prius & facere & pati paratum diceret, quam vt, quod Augusta tanto studio postulabat, Anthemium, quii propter Eutichetis haeresim de sede Constantinopolitana per Agapetum antecessorem suum deiectus fuerat, in sedem illam restitueret, posteaquam in locum Siluerij opera Augustae suffectus, ac Pontifex Romanus designatus est, ea lege, vt quod Siluerius constanter facere detrectabat, id ipse facturum se, atque Anthenium restituturum ad Ecclesiam Constantinopolitanam promitteret, res est admiratione digna, statim vt Petri cathedram ascendit, idem illli quod Saul euenit: Nam super eum quoque factus est spuritus domini, cumque longe alio animo ad Ecclehae gubernacula accessisset, admonitus ab Augusta promissi, prius extrema quaeque se passurum respondit, quam vt haereticum in sedem, ex qua merito suo deturbatus fuerat, restitueret: Cumque multa probra, multos etiam graues cruciatus, famemque diuturnam in carcere pertulisset, tulit om nia forti animo, quod multo se grauiora supplicia commeritum diceret, qui malis artibus pontificatum assequutus horrendum facinus contra sanctum Pontificem Siluerium designasset. Non fuit hic Pontifex in primo suo ingressu Camphae dissimilis, effecit tamen sedis huius Priuilegium, vt a fide aberrare non potuerit, quodque impie promiserat, id piae postea negauit, ac eo quo decebat aio Christianum Pontificem, tulit omnia potius aequo animo quamlibet acerba, quam vt aliquid indiguum Petri successore de religione statueret.
Ex quo videre licet, quantum sit Romanae sedis Priuilegium. Nam vt ab aliis peccatis non semper immunes fuerint Romani Pontifices, obtinuit tamen hoc venerabilis & efficax oratio Christi, quemadmodum scribit sanctus Leo, quod hactenus fides Petri non defecit, nec defectura creditur in throno illius in seculum, Quae propriae sunt inferorum portae, nunquam aduersus hanc sedem haereses vllae praeualuerunt, nec deinceps etiam per Dei misericordiam praeualebunt. Quare merito sanctissimi vocantur, qui sedent in ista cathedra. Quamuis enim non omnes habeant vitae sanctitatem, quam habere sine innocentia nemo potest, est tamen, sicut ab Augustino memoriae proditum legimus, quaedam vnctionis est: quae dam Sacramenti quoque sanctitas, qua carere nunquam pos sunt:
Quamobrem nihil pios mouere debet, si forte ii praesunt aliquando in Ecclesia, qui non sunt sine crimine: Quin illud potius reputare secum debet homo Christianus, quod non sine iusto Dei iudicio dantur Ecclesiae praesides. Nonne duo passeres asse veneunt, dicit Christus, & neuter eorum cadit in terram sine patris vestri voluntate? Quum ille nec minima fieri sine voluntate Dei dicat, existimat aliquis summa & magna aut non sciente, aut non permit tente Deo in Ecclesia fieri? & Sacerdotes & dispensatores eius non de eius sententia ordinari? Hoc est, dicit Cyprianus, fidem non habere qua viuimus, hoc est Deo honorem non dare, cuius nutu & arbitrio regi omnia & gubernari scimus & credimus.
Ex quibus Cypriani verbis illud disci mus, quod certo nobis persuasum esse debet, Dei iudicio fieri Sacerdotes, Episcopos, & Ecclesiae praesides, & eos aut sciente, aut permittente Deo ordinari. Scit autem Deus quos probat, nescit quos reprobat. Sic enim ait Paulus de is qui probati sunt: Nouit dominus qui sunt eius. Repro bis vero dicit ipse dominus in Euangelio: Nescio vos vnde sitis. Sic & fatuis virginibus. Amen dico vobis nescio vos. Sciente ergo Deo fiunt probati Sacerdotes & Pontifices, permittente autem Deo fiunt ii, qui sunt minus probati: Nam facit quandoque Deus hypocritam regnare propter peccata populi, vt sit sicut populus ita & Sacerdos: Qui si malus est, neque tibi quicquam eius improbitas officit, si factis eius malis non communicas: Tibi man datum est, non vt in vitam illius inquiras, sed vt quae dixerit facias, quum praesertim ex ea dicat cathedra, cuius, quemadmodum antea dictum est, cura Deo est specialis. Explicans illa verba diuus Hieronymus, qui recipit Prophetam in nomine Prophetae, mercedem Prophetae accipiet: Praemiserat, inquit, qui recipit vos, me recipit, & qui me recipit, recipit eum qui me misit: ad susceptionem magistrorum discipulos prouocauerat. Poterat occulta esse credentium responsio, ergo & Pseudoprophetas, & Iudam proditorem debemus recipere, & illis alimoniam ministrare? Hoc dominus ante procurans dicit, non personas suscipiendas esse, sed nomina, & mercedem non perdere suscipientes, licet indignus fuerit qui susceptus sit. Non personas itaque Christus, sed nomina suscipi vult, hoc est, non vult attendi qualis persona sit, quoue vitae merito, cuius ministerio Deus vtitur, siue in Ecclesia sua gubernanda, siue in doctrina propaganda, siue in Sacramentis administrandis, Iudas ne sit, an Petrus, an Paulus, attendi non vult, sed solum hoc quod sedet in cathedra Petri, quod Apostolus, quod Christi legatus, quod Sacerdos, quod Episcopus, quod Angelus est domini exercituum, de cuius pre legem Dei requirere iussus es, hoc solum spectari vult Si Iudas est, quandoquidem Apostolus est, & pro Christo legatione fungitur, nihil te moueat quod fur est. Audi nihilominus reuerenter, audi diligenter, audi legationem eius obedienter: Quae dixerit facito, quae fecerit facere no ito. Nom ad ipsum refer animum, verum ad illum cuius nomen gerit. Euangelium, dicit Augustinus, fur quoque lu das sine detrimento fidelium praedicauit, ac quicunque non recepit illum, Christum ipsum non recepit, qui aeque ludo dixerat atque Petro vel Ioanni, qui vos reiicit, me reiicit. Si vero Petrus est, aut Ioannes, qui eadem legatione fungitur, & elictis pareto, & facta imitare. Incerta erit salus nostra, si ex sanctitate pendebit docentium, aut Sacramenta ministratium. Prauum est & inscrutabile cor hominis. vt qui sanctus, quive minus sanctus sit, non possit nisi solus ille scire, qui scrutatur corda & renes.
Itaque fit non raro, sanctus vt esse videatur qui non est, quique persequutor est aut publicanus hodie, cras fiat Apostolus. Quamobrem recte a Propheta dictum est: Maledictus homo qui confidit in homine, & ponit carnem brachium suum. Et iam si quis certo sciat, iustum aliquem & innocentem esse, atque omni prorsus macula carere, tamen si in illius sanctitate spem suam collocat, si salutem ab illo expectat, maledictus est, nam domini est salus, &: Vana salus hominis. Pridem haeretici sunt habiti, & Augustini seculo Donatistae, & Bernardi aeuo qui se vocabant Apostolicos, qui vtrique noluerunt ibi esse Ecclesiam Apostolicam, vbi non esset vita Apostolica, & Sacramentorum dignitatem ex ministrorum virtute metiebantur.
Quamobrem procul absit a mentibus piorum error hic, quin ii potius cum audiunt eos qui praesident aliquorum criminum insimulari, ac eos infamia nota aspersos per hominum ora traduci, meminerint scriptum esse, Qui cito credit, leuis est corde ac Shem & laphet imitentur laudatos Nos filios, qui tegere sunt & conperire comati, quam impium illum Cham, cui merito postea pater maledixit, qui verenda patris nudare ausus est. Certum est, multa contra eos crimina falso a Satanistis confingi, qui sedent in Petri cathedra: & euenire fere solet, iis qui summa cum potestate versantur, etiam si nulla in re ab erficii sui religione declinauerint, vt voculas tamen hominum, eorumque reprehensionem quandoque non effugiant, vt non sine causa dictum illud celebretur, Regium est male audire cum bene feceris: Tunus fuerit in hanc partem peccare, vt conuitiis istorum & impudentibus nonnunquam calumniis non modo fides non habeatur, verum ne aures quidem accommodentur: si modo peccatum dici potest quod in laude potius poni debet. Ingentem gloriam ex hac sua Christiana pietate & modestia Christianissimus Imperator Constantinus consequutus est, cui cum essent oblati libelli, in quibus crimina quaedam Sacerdotum & Episcoporum continebantur, non satis habuit, quod eos exuri fecerat, cum se ab illis, non illos a se iudicari oportere diceret, verum & hoc insuper adiecisse legitur, Si forte suis oculis turpe facinus aliquod Episcopum designantem conspexisset, obtenturus id fuerit paludamento suo, ne cuius oculi ea re offenderentur.
Sed hic dicet aliquis, quid autem, si testatiora sunt non vnius alicuius, verumetiam multorum oculis quae ab iis, qui praesident, netaria patrantur: si non eam quam oporteret Ecclesiae curam gerere, ac quibusuis aliis in rebus potius, quam in iis, quae propriad ipsorum officium pertinent, mentes occupatas habere videntur? Quid aliud quam illud faciendum est, quod fecisse discipulos legimus, cum dormiente Christo nauiculam fluctibus operiri vidissent, excitarunt enim eum domientem dicentes, Domine salua nos, perimus. Hoc discipulorum exemplum, quicunque pii sunt, imitari debent: Vi dent nauiculam, in quam ascendit Christus, hoc est, vnam, sanctam, Catholicam, Apostolicam Ecclesiam, ita procellis ac tempestatibus iactari atque agitari, vt mergenda iam, iam esse videatur, simul & hoc intelligunt, tempestatis huius non postremam esse causam, quod in vicariis suis obdormiuit Christus, qui commodis huius mundi deliniti, profundo somno, ita vt sunt consopiti, vt quamlibet vellices, quamlibet inclames, non queant expergisci, confugiant ad summum nauclerum Christum, accedant ad ipsum nihil in fide haesitantes, eum in vicariis suis dormien tem excitent, ac supplici voce precantes exclament, Domine salua nos, perimus. Expergiscere in iis, quibus in gu bernanda Ecclesiae tuae naui vices tuas committere dignatus es. Excitet eos e profundo somno spiritus timoris tui, ac per eos iam experrectos impera ventis & mariquo tandem aliquando sedatis tempestatibus, ab omnibus exoptata tranquillitas consequatur, vt videntes homines mirentur & glorificent te, dicentes: Qualis est hic, quia etiam mimistris eius venti & mare obediunt? Haec est ratio, qua succurri possit malis praesentibus, vt vita nostra in melius commutata supplices Deum vno ore cuncti precemur, si fforte per eos siat qui praesunt, quominus Ecclesiae periclitanti succurratur, quandoquidem in ipsius manu corda sunt Principum, vt ipse inclinetur ea ad illa consilia capienda, quibus diu desiderata pax & tranquillitas Ecclesiae Dei restitui tandem possit. Quam enim satanistae rationem sequuntur, vt siue declament de loco superiore, siue scribant aliquid, non alia in re plus temporis consumant, quum in Pontificibus maledictis incessendis, in fama eorum inultis etiam confictis criminibus laceranda: magis id adeo, ad maiorem etiam excitandam, quam ad excitatam tempestatem tranquillandam facere videtur. Sed haec tandem dicta sufficiant, quo ad explirationem huius articuli, quo nos credere sanctam Ecclesiam Catholicam profitemur.