On this page
Caput 30
Caput 30
Quae sit sanctorum communio
VIsum est autem opereprecium, aliquid etiam de sanctorum communione dicere. Sunt qui putent iis verbis Ecclesiam definiri, quod ea sit quasi con munio quaedam, hoc est societas sanctorum. Quorum nos hanc sententiam non reiicimus, modo ne solos iustos intelligi sanctos velint. Primis illis Ecclesiae tempo ribus, sicut superius etiam a nobis dictum est, vocabantur sancti fideles omnes, quicunque Christo nomen dedissent, & eius Ecclesiae ascripti essent, etiamsi minus sancte atque integre vixissent. Horum communionem, hoc est societatem quandam, Ecclesiam esse libenter concedimus. Est enim Ecclesia fidelium congregatio, est corpus vnum ex multis membris compactum, cuius caput est Christus, ipsum enim Deus dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius. Sicut in vno corpore multa membra habemus, om nia autem membra non eundem actum habent, ita multi vnum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Qualis itaque membrorum inter se societas est, vt ope ratio cuiusque membri cadat in commodum totius corporis talis est inter Ecclesiae membra, qui sunt fideles, bonorum operum quaedam communio, non solum eorum quae fecit Chrisius caput huius corporis, ex quo manat in reliqui corpus omne, & in singula eius membra, quicquid est boni, quicquid est meriti: verum & piorum hominum omnium qui sunt, quique fuerunt ab initio mundi, nobis vt eo tum benefacta subueniant, nos iuuent, nos aedificent, vt bonorum omnium spiritualium quae fiunt, & quae facta sunt olim in Ecclesia, quoad illius esse membra non desierimus, participes efficiamur. Hoc est quod a Propheta dicitur: Particeps ego sum omnium timentium te, & custodientium mandata tua. Hoc est quod Christus nos orare docens, iubet non sibi quemque peculiariter petere, sed velut vnius corporis membra, eodem animata spiritu, quod in communi cunctis expediat, a communi omnium patre potulare, dicendo, da nobis, dimitte nobis, libera nos: ita vt alter alterius onera portemus, & sic legem Christi adim pleamus. Hoc est quod in Euangelio legimus: qui recipit Prophetam in nomine Prophetae, mercedem Prophetae ac cipiet. Hoc est quod in Genesi quoque scribitur: si decem iu sti Sodomis reperti fuissent, quod propter eos non fuerit Deus ciuitatem deleturus.
Neque vero eorum tantum qui nobiscum in hac vita degunt, verum & illorum, qui multo felicius cum Christo viuunt, nobis & orationes patrocinantur, & merita suffragantur. Hoc est quod de tribus ueris dicit Ioannes Chrysostomus: Quoniam seipsos ad impetrandam populo veniam sufficere non credunt, ad patrum merita confugiunt, ipsi vero nihil se amplius profitentur adferre, quam humilitatum spiritum, ac dolore contritum. Et apertius adhuc in Genesim scribens. Saepe quando non est inuentus iustus in praesenti vita, propter defunctorum virtutem, viuentium Deus miseretur & curam habet: vnde clamat dicens: Protegam ciuitatem hanc propter me, & propter Dauid puerum meum: Quasi diceret, Licet ipsi indigni sint, & nullam salutis habeant occasionem, ve rum quia solitus sum misericorditer agere, & ad misericordiam promptus sum, propter meipsum faciam, & propter puerum meum Dauid, qui ante hos annos e vita migrauit: hic erit author salutis iis, qui sua sese perdiderunt desidia, Vidisti domini misericordiam? quomodo eos qui virtute pollent, toti multitudini opponit, & rependit. Rursus explicans Psalmum quinquagesimum. Hic, inquit, sanctus Dauid, non solum cum esset in corpore placuit Deo, sed & post mortem suam viuis grande praestitisse solatium inue nitur. Contigit nanque Ezechiae regi inimicos in temporibus Iudaeorum gentes Hierosolymam circumuallasse, & cum esset Ezechias iustus vir, rogauit Deum, & prostratus lachrymis deprecabatur vltionem de aduersariis postulans: venit ad eum Esaias Propheta, & dicit: Ne putaret ille, quia iustitia sua exauditus est: & certe iam defecerat Dauid, & habebat multos annos requiescens:
Quid ergo dicit ei Protegam hanc ciuitatem propter me & propter Dauid ser tum meum. Dauid mortuus est, & merita eius vigent. C rem admirandam, & ineffabilis clementia Dei homo mor tuus, viuo patrocinatur. Et rursus alio loco: Adeo post illa vulnera Dauid refulsit, sic se a maculis abluit, ita mundum effecit animum, vt vel mortuus praecantibus succurreret. Et quod de Abraham, id quoque de Dauid Deum dixisse scriptura testatur, imo vero multo magis de Dauid de Abraham enim scriptum est: Recordatus sum testamenti mei, quod erat ad Abraham: hic vero non dicit Testamen ti, sed propter Dauid seruum meum protegam ciuitatem hanc. Repetit idem breuiter scribens in epistolam ad Philippenses. Gregorius quoque magnus: Aliorum, inquit, bone opere alij adiuuantur, sicut ad peccantem Regem Salomo nem a domino dicitur: Quia non custodisti praecepta mea disrumpens scindam regnum tuum, & dabo illud seruo tuo, veruntamen in diebus tuis non faciam propter Dauio patrem tuum. Neque est quisquam fere sanctorum, qui non eiusdem sit sententiae. Haec itaque sanctorum est intelligenda communio: quod merita sanctorum omnia, tam eorum qui militant adhuc nobiscum in terris, quam illorum, qui posteaquam certauerunt bonum certamen, & coronam gloriae consequuti sunt, iam triumphant in coelis, nobis com municantur, nobis suffragantur, nos adiuuant. Hoc est quod contra Faustum scribens dicit Augustinus: Populus Christianus memorias martyrum religiosa solennitate concelebrat, & ad excitandam imitationem, & vt meritis eorum consocietur.
Caeterum, est sanctus sanctorum dominus noster Iesus Christus, cuius sanctitate sanctus est, qui cunque sanctus est: cuius iustitia iustus est, quicunque iustus est: cuius nisi crux intercessisset, nulla esset sanctitas, nulla esset iustitia, nulla essent merita cuiusquam. Quid enim aliud est hominis meritum, nisi, quemadmodum superius, dictum est, miseratio domini nisi mors illa crucis acerba quam ille misertus generis nostri, nostra causa subire dignatus est? Hanc si sustuleris, quid erunt aliud vniuersae iustitiae nostrae, nisi pannus menstruatae? quae erunt alia merita nostra, nisi ignis gehennae? Hic itaque sanctus sanctorum, quem dedit Deus caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius, merita sua omnia, praecipue vero pasionis & mortis suae meritum, cum membris suis communicat. Fit autem ista communicatio per Ecclesiae Sacramen ta, quae vocantur sancta, quorum & ipsorum est in Ecclesia communio quaedam & societas, quemadmodum Paulus dicit: Vnus panis & vnum corpus multi sumus, qui de vno pane participamus.
Quamobrem vbi iisdem sanctis, hoc est communibus Sacramentis vtuntur omnes, per quae Christi meritorum facti participes, vnum cum illo capite suo corpus efficiuntur: vbi praeterea societas quaedam est & communio bonorum operum omnium, quaecunque vel faciunt, qui versantur adhuc in hoc seculo, vel fecerunt, qui iam recepti sunt in sedes beatorum, ibi recte sanctorum esse communionem intelligimus.