On this page
Caput 31
Caput 31
Qui sint extra sanctorum communionem
EXtra communionem hanc sanctorum sunt infideles omnes, quos Ethnicos siue Paganos vocamus, qui nunquam in Ecclesia, sed foris fuerunt semper: quod Paulus indicat dicens: Quid enim mihi de iis qui foris sunt iudicare? Sunt extra eam, qui prodierunt ex illa, sed segregauerunt semet ipsos, vt dicit Iudas, animales, Spiritum non habentes, Haeretici & Schismatici: de quibus dicit Ioannes. Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis permansissent vtique nobiscum: qui non satis habent segregasse semet ipsos, verum seducunt praeterea multos, dicentes: Ecce hic est Christus, ecce illis, ecce in deserto, ecce in penetralibus. Quos non audiri iubet Christus, quos post vnam atque alteram correptionem vitari praecipit Apostolus, tanquam Viperam & Basiliscum: quibus etiam Aue dici prohibet Ioannes: qui tantum abest vt in Ecclesia communicandum cum illis putauerit, vt ne balneum quidem ingredi voluerit, in quo Cherinthum vide rat veritatis inimicum lauantem. Sunt denique extra eam, qui non sua sponte exierunt, sed tanquam putrida membra ab eius corpore sunt resecti, proque ea potestate ligandi & soluendi, quae data est Apostolis & eorum successoribus, declarati, vt pro Ethnicis & Publicanis, iuxta Christi praeceptum haberentur, atque a communione fidelium reiicerentur, vnde etiam excommunicati dicuntur, quod neque Christi, meque sanctorum cum eis illa merita communicantur.
Quamobrem & a Sacramentis arcentur, & eorum consuetudine piis omnibus interdicitur. Quod si quis recte expendat, incomparabile damnum est: traduntur enim eiusmodi satanae, qui, cum & Christi meritis, & Ecclesiae sint suffragiis destituti, plenam in eos accipit potestatem. Hoc nunc agit in Ecclesia, dicit Augustinus, excommunicatio, quod agebat in veteri Testamento interfectio Tunc, vt est apud Cyprianum, gladio occidebantur, quan do adhuc & circuncisio carnalis manebat: nunc autem, quia circuncisio spiritualis esse ad fideles dei seruos cepit. spirituali gladio superbi & contumaces necantur, dum ab Ecclesia eiiciuntur: neque enim viuere foris possunt, cum domus Dei vna sit, & nemini salus esse nisi in Ecclesia possit. Indisciplinatos autem perire, dum non audiunt, nec obtemperant consiliis salubribus, testatur scriptura, quae dicit: Non diligit indisciplinatus castigantem se, qui autem oderunt correptionem, consumentur turpiter.
Quamobrem nihil aeque formidandum est homini Christiano quam a Christi corpore quae est Ecclesia separari. Si quis enim ab ea separatur, iam non est membrum Christi, non vegetatur Spiritu Christi: a communione sanctorum, hoc est a participatione Sacramentorum & ab Ecclesiae suffragiis excluditur. Quamuis autem haec sit poenarum grauissima, quoniam tamen, sicut a quodam huius seculi sapiente scriptum est, medicinae quoque poenae sunt, medicinae causa debent adhiberi. Neque propterea nobis hoc animaduersionis genere vtendum est, vt quem e caetu piorum eiicimus, cum perpetuo iam condemnatum, ac gehen nae suppliciis traditum velimus: verum illud magis propositum esse nobis debet, vt qui castigatur ad hunc modum, is ad mentem aliquando sanam redeat, ac ab eo quo ligatus est vinculo absolui petat. Hoc a Paulo ita faciendum esse discamus licet, is enim ad Corinthios scribens Iudicaui, inquit, tradere huiusmodi hominem Satanae in interitum carnis, vt spiritus saluus sit. Non ad spiritus, sed ad carnis interitum tradidit eum Satanae, hoc est, vt libido, vt rumor, superbia, contumacia, & si quae sunt alia carnis opera, ea domarentur ac plane mortificarentur, quo domitis iis, tanto minore negotio spiritus saluus, fieri possit. Ad Thessalonicenses quoque scribens. Quod si quis, inquit, non obedierit verbo nostro, per Epistolam, hunc notate, & non commisceamini cum illo, vt confundatur, & nolite quasi inimicum existimare, sed corripite, vt fratrem. A quo separationem indixit, dilectionem non praecidit, in hoc modo vitare volens vt erubescat, & ad mentem sanam redeat. Quod si pudore correptus non fuerit, tum ipse sibi causa est mortis, non is qui sanatum eum hoc remedii genere cupiebat. Quod autem excommunicatio mortem & quidem aeternam adferat, praeter multos alios, docet etiam is, qui pro Christi fide sanguinem suum profudit, sanctus ille Pontifex Vrbanus: Qui prohibens ne facultates Ecclesiae raperentur in alios vsus conuertendae, vnicuique diripienti excommunicationem minatus: Haec inquit, fratres valde cauenda sunt & timenda, quia res Ecclesiae non quasi propriae, sed vt communes & domino ob latae, cum summo timore non in alios quam in praefatos vsus fideliter sunt dispensandae, ne sacrilegii reatum incur rant, qui eas inde abstrahant, vbi traditae sunt ne poenam & mortem Ananiae & Sapphirae incurrant, & quod peius est anathema maranatha fiant, & si non corpore vt Ananias & Sapphira mortui ceciderint, anima tamen, quae potior est corpore, mortua, & a consortio fidelium alienata cadat, & in profundum baratri labatur. Vnde attendendum est omnibus, & fideliter custodiendum, & vsurpationis illius contumelia depellenda, ne praedia vsibus sacrorum coelestium dedicata, a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis fecerit, post debitae vltionis acrimoniam, quae erga sacrilegos iure promenda est, perpetua damnetur infamia, & carceri tradatur, aut exilio perpetuae depor rationis seruetur: quoniam iuxta Apostolum tradere oportet hominem huiusmodi Satanae. Haec sanctus ille martyr, ante mille trecentos & amplius annos,