Text List

On this page

Caput 32

Prev

How to Cite

Next

Caput 32

Caput 32

De Sacramentis

CAPVT XXXII. De Sacramentis

QVoniam vero sancta sacramenta per quae sanctificamur, & sanctorum communionem, sacramentorum participationem significari diximus, horum quoque nobis ratio venit explicanda. Sunt autem sacramenta signa quaedam.

Porro signum, vt est apud Augustinum, est quod praeter speciem quam ingerit sensibus, tacit aliquid aliud in cogitationem venire: Sicut vestigio viso, transisse animal, cuius vestigium est, cogitamus, Et tumo vuso, ignem subesse cognoscimus: & voce animantis audita, affectionem animi eiusdem aduertimus: & tuba sonante, milites vel progredi, vel regredi, & si quid aliud pugna postulat, oportere nouerunt. Sic circuncisio fuit signum, per quod veniebatur in cognitionem, eum qui circuncisus esset, esse Iudaeum. Sic baptismus, eucharistia, & alia sacramenta, sunt signa, quae praeter speciem quam ingerunt sensibus, faciunt in agnitionem venire, qui vtun tur illis, eos esse Christianos. Sunt igitur sacramenta signa quaedam siue symbola, aut notae, quibus Christiani a non Christianis discernuntur, qualia signa quaeuis vt habeat congregatio, necesse est. Nam, sicut ab eodem Augustino scriptum est, in nullum nomen aut verum, aut falsum, coagulari possunt homines, nisi signaculorum vel sacramen torum vissibilium aliquo consortio colligentur. Neque vero huius tantum generis signa sunt sacramenta, sed sunt signa sacrae rei, nimirum inuisibilis gratiae, quae in visibili elemento confertur. Neque qualiacunque signa, sed efficacia, vt quae & continent ipsa gratiam, & eius causa sunt, atque id quod signant, efficiunt. Sunt signa, quibus & praeteritorum admonemur, & praesentium, & futurorum. Admonemur eius, quae praeterit, Christi passionis, ex qua virtutem habent omnia sacramenta: admonemur praesentis gratiae, quae nobis confertur sacramenta sumentibus: admonemur futurae gloriae, cuius quasi pignora quaedam sunt, quod per illa nos ad illam peruenturos certam spem concipimus. Exempli gratia: Cum baptizamur, admonemus Christi passionis & mortis, quae iam praeteriit: consepelimur enum cum illo per baptismum in mortem, & in morte: plius baptizamur, ipsam in nobis repraesentantes. Admonemur praeterea gratiae, quae nobis confertur in baptismo, nimirum peccatorum remissionis, a quibus ita coemundatur, dum aqua corpus tangitur, quemadmodum

sordes corporis per aquam ablui consueuerunt: admone mur postremo vitae illius & gloriae aeternae, ad quam nobis aditus patet per baptismum, quam nos consequuturos

hoc quasi pignore dato certos Christus reddidit, si in ea puritate, quam nobis baptismus attulit, permanserimus Ex quo videre licet, non vnius rei signum esse sacramentum, sicut baptismus passionis Christi, quae praeteriit, signum est rememoratiuum, praesentis gratiae demonstratiuum, futurae gloriae prognosticon. Signa autem haec eiusmodi sunt, quae sub sensum cadere, quae videri possint, sub quorum tegumento diuina virtus secretius operatur salutem. Propterea autem virtutem suam in visibilibus eiusmodi signis operari voluit, vt nostrae se imbecillitati diuina maiestas accommodaret. Si tu incorporeus esses, dicit Chrysostomus, nuda ipsa bona incorporea tradidisset tibi:

Quoniam vero corpori coniuncta est anima tua, in sensibilibus intelligenda tibi traduntur. Ita autem natura comparatum est, vt ad eorum quae intelligenda sunt agnitionem, non fere, nisi per ea quae sensu percipiuntur, peruenire possimus. Quod non ab huius modo seculi sapiente traditum est, qui dixit principium nostra religionis esse a sensu, & nihil esse in intellectu, quod non prius fuerit in sensu: verum ab illo quoque, qui plenus colesti sapientia, scriptum reliquit, quod inuisibilia Dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Quo facilius itaque secretior operatio Dei mente comprehendi possit, signis quibusdam visibilibus id demonstrari Deus voluit: cuius etiam sapientiae congruebat vt sicut a visibilibus lapsus occasio sumpta fuit, sic in eisdem visibilibus remedium inueniret. Signa autem haec, elementa quoque licet appellare, ad quae simul vt accesserit verbum, iam erunt sacramenta. Quae cum esse medicinae quae dam videantur homini adhibendae, qui ex corpore constat & anima, ad vtrunque eas accommodari oportuit, vt esset quod corpus tangeret, esset praeterea quod animum afficeret. Corpus tangit elementum, animam afficit verbum, quod illa cum audit, credit, credendo vero munda sit, & sanatur a lepra peccatorum, sicut dicit Christus: Iam vos mundi estis propter sermonem. Quem locum explicans Augustinus: Quare non ait mundi estis propter baptismum, quo loti estis, sed ais, propter sermonem quem loquutus sum vobis? nisi quia & in aqua verbum mundat. detrahe verbum, & quid est aqua, nisi aqua, accedit verbum ad elementum, & rit sacramentum, etiam ipsum visibile verbum. Ac paulo post: Vnde ista tanta virtus aquae vt con pus tangat & abluat, nisi faciente verbo? non quia dicitur, sed quia creditur. Hinc est quod in Actis Apostolori legimus, Funde purificans corda. Fides autem ex auditu, auditus per werbum dei. Est itaque signum vel elementum in sacramento instar materiae: verbum vero instar formae. Neque vero eiusmodi signa sunt sacramenta nouae legis, qualia fue runt sacramenta veteris legis: siquidem sacramenta noui Testamenti, sicut ab Augustino scriptum est, dant salutem sacramenta veteris legis promiserunt Saluatorem. Illa nihil aliud quam significabant, haec vero quod significant, & continent in se & efficiunt: Continent enim in se gratiam, & propterea vocantur vasa graniae, & sunt causa illius: non quod in eis gratia substantialiter contineatur, vel causaliter efficiatur, cum receptaculum gratiae sit anima, sed quod ipsa significant grauam, quae in ipsis inuenitur & semper confertur.

Deinde vero sicut quod est in vase, non est de ipso, nec ex ipso, sed ab ipso hauritur: sic gratia non est a sacra mentis, nec de sacramentis, sed oritur a fonte aeterno, & ab illo hauritur, ab ipsa anima de ipsis sacramentis. Et sicut quis recurrit ad vas cum requirit liquorem, sic quaerenti granae liquorem & non habenti, recurrendum est ad ipsa sacramenta, per quae tanquam instrumenta quaedam & vasa, gratiam curationis a summo medico Christo haurire oportet: qui tamen haud ita gratiam suam sacramentis alligasse credendus est, vt non per alias quoque vias quando vult eam conferre queat. Quo melius autem res intelligi possit, exemplo siue similitudine quadam illustrabimus. Quis non intelligit in curatione morbi, quo corpus affici tur, solum esse Deum, qui virtute potestateque sua pulso morbo sanitatem restituit? sanare tamen dicitur nihilominus medicina, quod subtracta materia quae peccabat, sanitatem efficit: samare dicitur dicta, quod hominem in sanitate conseuat: sanare dicitur vas, in quo medicina continetur, quod ex illo hauritur: postremo sanare dicitur medicus, tanquam minister & instrumentum dei. Sic in curatione morbi spiritualis, quae nihil est aliud quam sanctificatio, sanctificat sosus Deus autoritate sua: sanctificat gratia formaliter expellendo morbum, hoc est peccatum: sanctificat impletio mandatorum vt dieta: sanctificant sacramenta, tanquam vasa me dicinalia, in quibus confertur gratia: sanctificat sacerdos tanquam minister. Atque haec quidem de vi sacramentorum

dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext